22Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,
23et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi.
24Eruntque coniunctae a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt, similis iunctura servabitur.
25Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
26Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
27et quinque alios in altero, et eiusdem numeri ad occidentalem plagam:
28qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.
29Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis.
30Et eriges tabernaculum iuxta exemplar quod tibi in Monte monstratum est.
31Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum:
32quod appendes ante quattuor columnas de lignis setim, quae ipsae quidem deauratae erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
33Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et Sanctuarium, et Sanctuarii sanctuaria dividentur.
34Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancta sanctorum:
35mensamque extra velum: et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte Aquilonis.
36Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
37Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases aeneae.