< Exodus 26 >
1 Tabernaculum vero ita facies: Decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
至於帳棚,應用十幅布幔做成;布幔用捻的細麻,紫色、紅色、朱紅色的毛線織成,用鏽工繡上革魯賓。
2 Longitudo cortinae unius habebit vigintiocto cubitos: latitudo, quattuor cubitorum erit. unius mensurae fient universa tentoria.
每幅布幔長二十八肘,寬四肘;每幅布幔都是一樣的尺寸。
3 Quinque cortinae sibi iungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt.
五幅布幔相連縫在一起,另五幅也相連縫在一起。
4 Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
在這組布幔末端的邊上,應做上紫色的鈕;另一組布幔末幅的邊上,也應這樣作。
5 Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas, ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit adaptari.
在這一幅上應做五十個鈕,在另一組布幔末幅的邊上,也應做上五十個鈕,這些鈕彼此相對。
6 Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
又做五十個金鉤,用鉤子使兩組布幔彼此相連,成為一個帳棚。
7 Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.
再用山羊毛做布幔,作帳棚頂之用;共做布幔十一幅。
8 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos: et latitudo, quattuor: aequa erit mensura sagorum omnium.
每幅長三十肘,寬四肘;十一幅布幔都是一樣的尺寸。
9 E quibus quinque iunges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
五幅布幔縫在一起,另六幅也縫在一起,但第六幅應在棚頂前面疊起。
10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut coniungi cum altero queat: et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
在這一組布幔末幅的邊上,做上五十個鈕,在另一組布幔末幅的邊上,也做上五十個鈕,
11 Facies et quinquaginta fibulas aeneas, quibus iungantur ansae, ut unum ex omnibus operimentum fiat.
再製五十個銅鉤穿入鈕內:這樣使棚頂連結在一起,成為一個。
12 Quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate eius operies posteriora tabernaculi.
至於棚頂布幔多出的一那一部份,即餘下的半幅布幔,應垂在帳棚後邊。
13 Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
棚頂布幔的長度多出來的每邊一肘,應垂在帳棚的兩邊,好遮住帳棚。
14 Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus.
再用染紅的公羊皮蒙在棚頂上,上邊再蒙上海豚皮。帳棚的木架
15 Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
應用皂莢木做支帳棚用的木板。
16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.
每塊木板高十肘,寬一肘半。
17 In lateribus tabulae, duae incastraturae fient, quibus tabula alteri tabulae connectatur: atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur.
每塊木板下要做兩個筍頭,彼此並列;帳棚所有的木板,全都這樣做。
18 Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad Austrum.
支帳棚的木板,在向陽的一面,即南邊,應做二十塊木板;
19 Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiiciantur.
在二十塊木板下邊做四十個銀卯座,每塊木板下兩個卯座,為安木板的兩筍頭。
20 In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad Aquilonem, viginti tabulae erunt,
為帳棚的另一面,即北邊,也應做二十塊木板,
21 quadraginta habentes bases argenteas. binae bases singulis tabulis supponentur.
也做四十個銀卯座,每塊木板下兩個卯座。
22 Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,
為帳棚的後面,即西邊,要做六塊木板;
23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi.
在帳棚後面的兩角上,各做兩塊木板;
24 Eruntque coniunctae a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt, similis iunctura servabitur.
木板下端應是雙的,直到上端第一環,都應是雙的。兩塊木板都應這樣做,形成兩個角。
25 Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
所以共有八塊木板,十六個銀卯座,每塊木板下兩個卯座。
26 Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
再用皂莢木做橫木:為帳棚的這一面木板做五根,
27 et quinque alios in altero, et eiusdem numeri ad occidentalem plagam:
為帳棚另一面木板,也做五根橫木;為帳棚後面,即西邊的木板,也做五根橫木。
28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.
在木板中間的那根橫木,應從這頭穿到那頭。
29 Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis.
木板應包上金,穿橫木的環子應是金做的,橫木也包上金。
30 Et eriges tabernaculum iuxta exemplar quod tibi in Monte monstratum est.
應依照在山上指示給你的式樣,建造帳棚。帳棚與門簾
31 Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum:
應用紫色、紅色、朱紅色的毛線和捻的細麻做帳棚幔,用繡工繡上革魯賓。
32 quod appendes ante quattuor columnas de lignis setim, quae ipsae quidem deauratae erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
將帳幔掛在四根包金的皂莢木柱子上;柱釘應是金的,柱子應安在四個銀卯座上。
33 Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et Sanctuarium, et Sanctuarii sanctuaria dividentur.
帳幔懸在鉤上;將約櫃抬到裏面即帳幔後面:這樣帳幔給你們隔成聖所和至聖所。
34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancta sanctorum:
將贖罪蓋安在至聖所內的約櫃上。
35 mensamque extra velum: et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte Aquilonis.
將供桌放在帳棚外邊;將燈台安置在帳棚的南邊,對著供桌,所以應把供桌放在北邊。
36 Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
再用紫色、紅色、朱紅色的毛線和捻的細麻,編織會幕的門簾。
37 Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases aeneae.
為掛門簾應做五根皂莢木柱子,包上金,柱釘應是金的;為柱子再鑄五個銅卯座。