< Exodus 25 >
1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2 Loquere filiis Israel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus, accipietis eas.
3 Haec sunt autem quae accipere debeatis: Aurum, et argentum, et aes,
4 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
5 et pelles arietum rubricatas, pellesque ianthinas, et ligna setim:
6 oleum ad luminaria concinnanda: aromata in unguentum, et thymiamata boni odoris:
7 lapides onychinos, et gemmas ad ornandum ephod, ac rationale.
8 Facientque mihi sanctuarium, et habitabo in medio eorum:
9 iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis illud:
10 Arcam de lignis setim compingite, cuius longitudo habeat duos et semis cubitos: latitudo, cubitum et dimidium: altitudo, cubitum similiter ac semissem.
11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris: faciesque supra, coronam auream per circuitum:
12 et quattuor circulos aureos, quos pones per quattuor arcae angulos: duo circuli sint in latere uno, et duo in altero.
13 Facies quoque vectes de lignis setim, et operies eos auro.
14 Inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis:
15 qui semper erunt in circulis, nec umquam extrahentur ab eis.
16 Ponesque in arca testificationem quam dabo tibi.
17 Facies et propitiatorium de auro mundissimo: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac semissem latitudo.
18 Duos quoque Cherubim aureos, et productiles facies, ex utraque parte oraculi.
19 Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
20 Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas, et operientes oraculum, respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca,
21 in qua pones testimonium quod dabo tibi.
22 Inde praecipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum Cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quae mandabo per te filiis Israel.
23 Facies et mensam de lignis setim, habentem duos cubitos longitudinis, et in latitudine cubitum, et in altitudine cubitum et semissem.
24 Et inaurabis eam auro purissimo: faciesque illi labrum aureum per circuitum,
25 et ipsi labro coronam interrasilem altam quattuor digitis: et super illam, alteram coronam aureolam.
26 Quattuor quoque circulos aureos praeparabis, et pones eis in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes.
27 Subter coronam erunt circuli aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari.
28 Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et circumdabis auro ad subvehendam mensam.
29 Parabis et acetabula, ac phialas, thuribula, et cyathos, in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo.
30 Et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper.
31 Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo, hastile eius, et calamos, scyphos, et sphaerulas, ac lilia ex ipso procedentia.
32 Sex calami egredientur de lateribus, tres ex uno latere, et tres ex altero.
33 Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, sphaerulaque simul, et lilia: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, sphaerulaque simul et lilia. hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili:
34 in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum, sphaerulaeque per singulos, et lilia.
35 Sphaerulae sub duobus calamis per tria loca, qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
36 Et sphaerulae igitur et calami ex ipso erunt, universa ductilia de auro purissimo.
37 Facies et lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso.
38 Emunctoria quoque, et ubi quae emuncta sunt extinguantur, fiant auro purissimo.
39 Omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri purissimi.
40 Inspice, et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est.