< Exodus 21 >

1 Haec sunt iudicia quae propones eis.
「你在百姓面前所要立的典章是這樣:
2 Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis.
你若買希伯來人作奴僕,他必服事你六年;第七年他可以自由,白白地出去。
3 Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul.
他若孤身來就可以孤身去;他若有妻,他的妻就可以同他出去。
4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi eius erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo.
他主人若給他妻子,妻子給他生了兒子或女兒,妻子和兒女要歸主人,他要獨自出去。
5 Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber:
倘或奴僕明說:『我愛我的主人和我的妻子兒女,不願意自由出去。』
6 offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem eius subula: et erit ei servus in saeculum.
他的主人就要帶他到審判官那裏,又要帶他到門前,靠近門框,用錐子穿他的耳朵,他就永遠服事主人。
7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillae exire consueverunt.
「人若賣女兒作婢女,婢女不可像男僕那樣出去。
8 Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam.
主人選定她歸自己,若不喜歡她,就要許她贖身;主人既然用詭詐待她,就沒有權柄賣給外邦人。
9 Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi.
主人若選定她給自己的兒子,就當待她如同女兒。
10 Quod si alteram ei acceperit, providebit puellae nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiae non negabit.
若另娶一個,那女子的吃食、衣服,並好合的事,仍不可減少。
11 Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia.
若不向她行這三樣,她就可以不用錢贖,白白地出去。」
12 Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur.
「打人以致打死的,必要把他治死。
13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius: constituam tibi locum in quem fugere debeat.
人若不是埋伏着殺人,乃是上帝交在他手中,我就設下一個地方,他可以往那裏逃跑。
14 Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
人若任意用詭計殺了他的鄰舍,就是逃到我的壇那裏,也當捉去把他治死。
15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
「打父母的,必要把他治死。
16 Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxae, morte moriatur.
「拐帶人口,或是把人賣了,或是留在他手下,必要把他治死。
17 Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur.
「咒罵父母的,必要把他治死。
18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo:
「人若彼此相爭,這個用石頭或是拳頭打那個,尚且不至於死,不過躺臥在床,
19 si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas eius, et impensas in medicos restituat.
若再能起來扶杖而出,那打他的可算無罪;但要將他耽誤的工夫用錢賠補,並要將他全然醫好。
20 Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, criminis reus erit.
「人若用棍子打奴僕或婢女,立時死在他的手下,他必要受刑。
21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est.
若過一兩天才死,就可以不受刑,因為是用錢買的。
22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subiacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint.
「人若彼此爭鬥,傷害有孕的婦人,甚至墜胎,隨後卻無別害,那傷害她的,總要按婦人的丈夫所要的,照審判官所斷的,受罰。
23 Sin autem mors eius fuerit subsecuta, reddet animam pro anima,
若有別害,就要以命償命,
24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede,
以眼還眼,以牙還牙,以手還手,以腳還腳,
25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore.
以烙還烙,以傷還傷,以打還打。
26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit.
「人若打壞了他奴僕或是婢女的一隻眼,就要因他的眼放他去得以自由。
27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, similiter dimittet eos liberos.
若打掉了他奴僕或是婢女的一個牙,就要因他的牙放他去得以自由。」
28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes eius, dominus quoque bovis innocens erit.
「牛若觸死男人或是女人,總要用石頭打死那牛,卻不可吃牠的肉;牛的主人可算無罪。
29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum eius occident.
倘若那牛素來是觸人的,有人報告了牛主,他竟不把牛拴着,以致把男人或是女人觸死,就要用石頭打死那牛,牛主也必治死。
30 Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus.
若罰他贖命的價銀,他必照所罰的贖他的命。
31 Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit.
牛無論觸了人的兒子或是女兒,必照這例辦理。
32 Si servum, ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur.
牛若觸了奴僕或是婢女,必將銀子三十舍客勒給他們的主人,也要用石頭把牛打死。
33 Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam,
「人若敞着井口,或挖井不遮蓋,有牛或驢掉在裏頭,
34 reddet dominus cisternae pretium iumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit.
井主要拿錢賠還本主人,死牲畜要歸自己。
35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient.
「這人的牛若傷了那人的牛,以至於死,他們要賣了活牛,平分價值,也要平分死牛。
36 Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
人若知道這牛素來是觸人的,主人竟不把牛拴着,他必要以牛還牛,死牛要歸自己。」

< Exodus 21 >