< Exodus 12 >
1 Dixit quoque Dominus ad Moysen, et Aaron in Terra Aegypti:
2 Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni.
3 Loquimini ad universum coetum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas.
4 Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui iunctus est domui suae, iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni.
5 Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: iuxta quem ritum tolletis et hoedum.
6 Et servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam.
7 Et sument de sanguine eius, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum.
8 Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus.
9 Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assum tantum igni: caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis.
10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane. si quid residuum fuerit, igne comburetis.
11 Sic autem comedetis illum: Renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (idest, transitus) Domini.
12 Et transibo per Terram Aegypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in Terra Aegypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus.
13 Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero Terram Aegypti.
14 Habebitis autem hunc diem in monumentum: et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno.
15 Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum.
16 Dies prima erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent.
17 Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de Terra Aegypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo.
18 Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam eiusdem mensis ad vesperam.
19 Septem diebus fermentatum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae.
20 Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.
21 Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase.
22 Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane.
23 Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere.
24 Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum.
25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis ceremonias istas.
26 Et cum dixerint vobis filii vestri: Quae est ista religio?
27 dicetis eis: Victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto percutiens Aegyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit.
28 Et egressi filii Israel fecerunt sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.
29 Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in Terra Aegypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum.
30 Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi eius, cunctaque Aegyptus: et ortus est clamor magnus in Aegypto: neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus.
31 Vocatisque Pharao, Moyse, et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israel: ite, immolate Domino sicut dicitis.
32 Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi.
33 Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur.
34 Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos.
35 Feceruntque filii Israel sicut praeceperat Dominus Moysi: et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.
36 Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Aegyptios.
37 Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis et mulieribus.
38 Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis.
39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterat fermentari cogentibus exire Aegyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat praeparare.
40 Habitatio autem filiorum Israel qua manserunt in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum.
41 Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de Terra Aegypti.
42 Nox ista est observabilis Domini, quando eduxit eos de Terra Aegypti: hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis.
43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Haec est religio Phase: Omnis alienigena non comedet ex eo.
44 Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet.
45 Advena et mercenarius non edent ex eo.
46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius foras, nec os illius confringetis.
47 Omnis coetus filiorum Israel faciet illud.
48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum eius, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terrae: si quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo.
49 Eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos.
50 Feceruntque omnes filii Israel sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.
51 Et eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.