< Exodus 11 >
1 Et dixit Dominus ad Moysen: Adhuc una plaga tangam Pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos, et exire compellet.
2 Dices ergo omni plebi ut postulet vir ab amico suo, et mulier a vicina sua vasa argentea et aurea.
3 Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Aegyptiis. Fuitque Moyses vir magnus valde in Terra Aegypti coram servis Pharaonis, et omni populo.
4 Et ait: Haec dicit Dominus: Media nocte ingrediar in Aegyptum:
5 et morietur omne primogenitum in Terra Aegyptiorum, a primogenito Pharaonis qui sedet in solio eius, usque ad primogenitum ancillae quae est ad molam, et omnia primogenita iumentorum.
6 Eritque clamor magnus in universa Terra Aegypti, qualis nec ante fuit, nec postea futurus est.
7 Apud omnes autem filios Israel non mutiet canis ab homine usque ad pecus: ut sciatis quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel.
8 Descendentque omnes servi tui isti ad me, et adorabunt me, dicentes: Egredere tu, et omnis populus qui subiectus est tibi: post haec egrediemur.
9 Et exivit a Pharaone iratus nimis. Dixit autem Dominus ad Moysen: Non audiet vos Pharao ut multa signa fiant in Terra Aegypti.
10 Moyses autem et Aaron fecerunt omnia signa et ostenta quae scripta sunt, coram Pharaone. Et induravit Dominus cor Pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.