< Exodus 1 >
1 Haec sunt nomina filiorum Israel qui ingressi sunt in Aegyptum cum Iacob: singuli cum domibus suis introierunt:
haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt
2 Ruben, Simeon, Levi, Iudas,
Ruben Symeon Levi Iuda
3 Issachar, Zabulon et Beniamin,
Isachar Zabulon et Beniamin
4 Dan, et Nephthali, Gad, et Aser.
Dan et Nepthalim Gad et Aser
5 Erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta: Ioseph autem in Aegypto erat.
erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat
6 Quo mortuo, et universis fratribus eius, omnique cognatione sua,
quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa
7 filii Israel creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt: ac roborati nimis, impleverunt terram.
filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram
8 Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph:
surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph
9 et ait ad populum suum: Ecce, populus filiorum Israel multus, et fortior nobis est.
et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis
10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur: et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra
11 Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus: aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom, et Ramesses.
praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses
12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant:
quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant
13 oderantque filios Israel Aegyptii, et affligebant illudentes eis:
oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis
14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti, et lateris, omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.
atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur
15 Dixit autem Rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum: quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,
dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua
16 praecipiens eis: Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit: si masculus fuerit, interficite eum: si femina, reservate.
praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate
17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares.
timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares
18 Quibus accersitis ad se, rex ait: Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis?
quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis
19 Quae responderunt: Non sunt Hebreae sicut Aegyptiae mulieres: ipsae enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt
20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus: et crevit populus, confortatusque est nimis.
bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis
21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit eis domos.
et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos
22 Praecepit ergo Pharao omni populo suo, dicens: Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proiicite: quidquid feminini, reservate.
praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate