< Esther 5 >
1 Die autem tertio induta est Esther regalibus vestimentis, et stetit in atrio domus regiae, quod erat interius, contra basilicam regis: at ille sedebat super solium suum in consistorio palatii contra ostium domus.
die autem tertio induta est Hester regalibus vestimentis et stetit in atrio domus regiae quod erat interius contra basilicam regis at ille sedebat super solium in consistorio palatii contra ostium domus
2 Cumque vidisset Esther reginam stantem, placuit oculis eius, et extendit contra eam virgam auream, quam tenebat manu: Quae accedens, osculata est summitatem virgae eius:
cumque vidisset Hester reginam stantem placuit oculis eius et extendit contra eam virgam auream quam tenebat manu quae accedens osculata est summitatem virgae eius
3 Dixitque ad eam rex: Quid vis Esther regina? quae est petitio tua? etiam si dimidiam partem regni petieris, dabitur tibi.
dixitque ad eam rex quid vis Hester regina quae est petitio tua etiam si dimidiam regni partem petieris dabitur tibi
4 At illa respondit: Si regi placet, obsecro ut venias ad me hodie, et Aman tecum ad convivium, quod paravi.
at illa respondit si regi placet obsecro ut venias ad me hodie et Aman tecum ad convivium quod paravi
5 Statimque Rex, Vocate, inquit, cito Aman ut Esther obediat voluntati. Venerunt itaque rex et Aman ad convivium, quod eis regina paraverat.
statimque rex vocate inquit cito Aman ut Hester oboediat voluntati venerunt itaque rex et Aman ad convivium quod eis regina paraverat
6 Dixitque ei rex, postquam vinum biberat abundanter: Quid petis ut detur tibi? et pro qua re postulas? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis.
dixitque ei rex postquam vinum biberat abundanter quid petis ut detur tibi et pro qua re postulas etiam si dimidiam partem regni mei petieris inpetrabis
7 Cui respondit Esther: Petitio mea, et preces sunt istae:
cui respondit Hester petitio mea et preces istae sunt
8 Si inveni in conspectu regis gratiam, et si regi placet ut det mihi quod postulo, et meam impleat petitionem: veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis, et cras aperiam regi voluntatem meam.
si inveni gratiam in conspectu regis et si regi placet ut det mihi quod postulo et meam impleat petitionem veniat rex et Aman ad convivium quod paravi eis et cras regi aperiam voluntatem meam
9 Egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer. Cumque vidisset Mardochaeum sedentem ante fores palatii, et non solum non assurrexisse sibi, sed nec motum quidem de loco sessionis suae, indignatus est valde:
egressus est itaque illo die Aman laetus et alacer cumque vidisset Mardocheum sedentem ante fores palatii et non solum non adsurrexisse sibi sed nec motum quidem de loco sessionis suae indignatus est valde
10 et dissimulata ira, reversus in domum suam, convocavit ad se amicos suos, et Zares uxorem suam:
et dissimulata ira reversus in domum suam convocavit ad se amicos et Zares uxorem suam
11 et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum filiorumque turbam et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset
12 Et post haec ait: Regina quoque Esther nullum alium vocavit ad convivium cum rege, praeter me: apud quam etiam cras cum rege pransurus sum.
et post haec ait regina quoque Hester nullum alium vocavit cum rege ad convivium praeter me apud quam etiam cras cum rege pransurus sum
13 Et cum haec omnia habeam, nihil me habere puto, quamdiu videro Mardochaeum Iudaeum sedentem ante fores regias.
et cum haec omnia habeam nihil me habere puto quamdiu videro Mardocheum Iudaeum sedentem ante fores regias
14 Responderuntque ei Zares uxor eius, et ceteri amici: Iube parari excelsam trabem, habentem altitudinis quinquaginta cubitos, et dic mane regi ut appendatur super eam Mardochaeus, et sic ibis cum rege laetus ad convivium. Placuit ei consilium, et iussit excelsam parari crucem.
responderuntque ei Zares uxor eius et ceteri amici iube parari excelsam trabem habentem altitudinem quinquaginta cubitos et dic mane regi ut adpendatur super eam Mardocheus et sic ibis cum rege laetus ad convivium placuit ei consilium et iussit excelsam parari crucem