< Esther 1 >

1 In diebus Assueri, qui regnavit ab India usque Aethiopiam super centum viginti septem provincias:
在薛西斯為王時,發生了這樣的事:──這薛西斯當時管轄的版圖,自印度至雇士,共計一百二十七省──
2 quando sedit in solio regni sui, Susan civitas regni eius exordium fuit.
他在穌撒禁城登極後,
3 Tertio igitur anno imperii sui fecit grande convivium cunctis principibus, et pueris suis, fortissimis Persarum, et Medorum inclytis, et praefectis provinciarum coram se,
第三年設宴款待所有的公卿朝臣,波斯與瑪待的將官,各省的賢達與總督,
4 ut ostenderet divitias gloriae regni sui, ac magnitudinem, atque iactantiam potentiae suae, multo tempore, centum videlicet et octoginta diebus.
一連一百八十天,天天誇耀他帝國的豪華富裕,和他赫赫堂皇的榮耀。
5 Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum: et iussit septem diebus convivium praeparari in vestibulo horti, et nemoris, quod regio cultu et manu consitum erat.
這些日子過了以後,王又在官內的御苑裏,一連七天,歡宴穌撒禁城的全體人民,不分尊卑,都來參加。
6 Et pendebant ex omni parte tentoria aerii coloris et carbasini ac hyacinthini, sustentata funibus byssinis, atque purpureis, qui eburneis circulis inserti erant, et columnis marmoreis fulciebantur. Lectuli quoque aurei et argentei, super pavimentum smaragdino et pario stratum lapide, dispositi erant: quod mira varietate pictura decorabat.
庭院各處裝飾著白色和紫紅色的壁氈,繫著純白色和朱紅色的彩帶,懸在白大理石柱的銀環子上;在碧玉、白玉、珍珠和寶石舖砌的地面上,陳設了金銀的床榻。
7 Bibebant autem qui invitati erant, aureis poculis, et aliis atque aliis vasis cibi inferebantur. Vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans, et praecipuum ponebatur.
進飲的器皿,都是金銀製的,大小俱全;御釀豐美,以示王家的厚贈。
8 Nec erat qui nolentes cogeret ad bibendum, sed sicut rex statuerat, praeponens mensis singulos de principibus suis ut sumeret unusquisque quod vellet.
飲酒隨意,無須強勸,因為王已命宮內侍役,應隨各人所好,善加招待。
9 Vasthi quoque regina fecit convivium feminarum in palatio, ubi rex Assuerus manere consueverat.
同時瓦市提皇后,在薛西斯王的後宮,也擺設盛宴,款待婦女。
10 Itaque die septimo, cum rex esset hilarior, et post nimiam potationem incaluisset mero, praecepit Maumam, et Bazatha, et Harbona, et Bagatha, et Abgatha, et Zethar, et Charchas, septem eunuchis, qui in conspectu eius ministrabant,
至第七日,君王一時酒酣耳熱,就命默胡曼、彼次達、哈波納、彼革達、阿巴革達、則塔爾和加爾加斯,──七個侍從薛西斯王的宦官──
11 ut introducerent reginam Vasthi coram rege, posito super caput eius diademate, ut ostenderet cunctis populis et principibus pulchritudinem illius: erat enim pulchra valde.
去召瓦市提王后,叫她頭戴后冠,到君王跟前來,讓眾百姓與朝臣瞻仰她的美麗,因為她的容貌,嬌媚可愛。
12 Quae renuit, et ad regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, venire contempsit. Unde iratus rex, et nimio furore succensus,
但是瓦市提王后拒絕前來,不肯遵行宦官傳來的王命。於是君王勃然大怒,五內如焚,
13 interrogavit sapientes, qui ex more regio semper ei aderant, et illorum faciebat cuncta consilio, scientium leges, ac iura maiorum:
遂與通達時務的朝臣商議說:──因為當時君王要辦一事,必與精通法律民情的朝臣商議;
14 (erant autem primi et proximi, Charsena, et Sethar, et Admatha, et Tharsis, et Mares, et Marsana, et Mamuchan, septem duces Persarum, atque Medorum, qui videbant faciem regis, et primi post eum residere soliti erant)
那時在王身傍有加爾舍納、舍塔爾、阿德瑪達、塔爾史士、默勒斯、瑪色納、默慕干,七位波斯和瑪待的公卿;他們常在君王左右,分居國家的高位──「
15 cui sententiae Vasthi regina subiaceret, quae Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset.
按法律應如何處置瓦市提王后呢﹖因為沒有覆行宦官傳下的王命。」
16 Responditque Mamuchan, audiente rege, atque principibus, Non solum regem laesit regina Vasthi, sed et omnes populos, et principes, qui sunt in cunctis provinciis regis Assueri.
默慕干在君王及公卿前建議說:「瓦市提王后不但得罪了君王,並且還得罪了薛西斯王各省的諸候與人民,
17 Egredietur enim sermo reginae ad omnes mulieres, ut contemnant viros suos, et dicant: Rex Assuerus iussit ut regina Vasthi intraret ad eum, et illa noluit.
因為王后的這種行為,一傳到所有的婦女耳中,她們必將效尤,輕視自己的丈夫,而且說:薛西斯王命人召瓦市提王后到他跟前,她卻沒有來;
18 Atque hoc exemplo omnes principum coniuges Persarum atque Medorum, parvipendent imperia maritorum: unde regis iusta est indignatio.
今日凡聽到王后這種舉動的波斯與瑪待的公主貴婦,也必說同樣的話,對一切王家公卿,也照樣輕視忿怒。
19 Si tibi placet, egrediatur edictum a facie tua, et scribatur iuxta legem Persarum atque Medorum, quam praeteriri illicitum est, ut nequaquam ultra Vasthi ingrediatur ad regem, sed regnum illius, altera, quae melior est illa, accipiat.
陛下如果贊成,可下一道上諭,附於波斯與瑪待的法典內,成為法律,禁止瓦市提后今後朝見薛西斯王;至於她的后位,王可賜與另一位比她賢淑的國妃。
20 Et hoc in omne (quod latissimum est) provinciarum tuarum divulgetur imperium, et cunctae uxores tam maiorum, quam minorum deferant maritis suis honorem.
當君王下的這道命令,傳遍整個版圖廣闊的國土時,全國的婦女,不拘尊卑,對自己的丈夫必表示尊敬。」
21 placuit consilium eius regi, et principibus: fecitque rex iuxta consilium Mamuchan,
對這建議,君王和公卿都表示贊成;王就依照默慕干的建議施行,
22 et misit epistolas ad universas provincias regni sui, ut quaeque gens audire et legere poterat, diversis linguis et litteris, esse viros principes ac maiores in domibus suis: et hoc per cunctos populos divulgari.
向全國各省,傳遞文告,依各省的文字和各民族的語言,敕令天下所有的丈夫,應為一家之主,可隨意發號施令。

< Esther 1 >