< Ephesios 3 >
1 Huius rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Iesu, pro vobis Gentibus,
2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei, quae data est mihi in vobis:
3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi:
4 prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi:
5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis Apostolis eius, et Prophetis in Spiritu,
6 Gentes esse coheredes, et concorporales, et comparticipes promissionis eius in Christo Iesu per Evangelium:
7 Cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei, quae data est mihi secundum operationem virtutis eius.
8 Mihi enim omnium sanctorum minimo data est gratia haec, In Gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi,
9 et illuminare omnes, quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo, qui omnia creavit. (aiōn )
10 ut innotescat principatibus, et potestatibus in caelestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei,
11 secundum praefinitionem saeculorum, quam fecit in Christo Iesu Domino nostro: (aiōn )
12 In quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem eius.
13 Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quae est gloria vestra.
14 Huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi,
15 ex quo omnis paternitas in caelis, et in terra nominatur,
16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae, virtutem corroborari per Spiritum eius in interiori homine,
17 Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in charitate radicati, et fundati,
18 ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quae sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum:
19 scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.
20 Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus, aut intelligimus, secundum virtutem, quae operatur in nobis:
21 Ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum. Amen. (aiōn )