< Ecclesiastes 1 >

1 Verba Ecclesiastae, filii David, regis Ierusalem.
verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem
2 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes: vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas
3 Quid habet amplius homo de universo labore suo, quo laborat sub sole?
quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole
4 Generatio praeterit, et generatio advenit: terra autem in aeternum stat.
generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat
5 Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur: ibique renascens,
oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens
6 gyrat per Meridiem, et flectitur ad Aquilonem: lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur
7 Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat: ad locum, unde exeunt flumina, revertuntur ut iterum fluant.
omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant
8 Cunctae res difficiles: non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu
9 Quid est quod fuit? ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? ipsum quod faciendum est.
quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est
10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: iam enim praecessit in saeculis, quae fuerunt ante nos.
nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos
11 Non est priorum memoria: sed nec eorum quidem, quae postea futura sunt, erit recordatio apud eos, qui futuri sunt in novissimo.
non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo
12 Ego Ecclesiastes fui rex Israel in Ierusalem,
ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem
13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus, quae fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea
14 Vidi cuncta, quae fiunt sub sole, et ecce universa vanitas, et afflictio spiritus.
vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus
15 Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus
16 Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et praecessi omnes sapientia, qui fuerunt ante me in Ierusalem: et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit
17 Dedique cor meum ut scirem prudentiam, atque doctrinam, erroresque et stultitiam: et agnovi quod in his quoque esset labor, et afflictio spiritus,
dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus
18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio: et qui addit scientiam, addit et laborem.
eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem

< Ecclesiastes 1 >