< Ecclesiastes 7 >

1 Melius est nomen bonum, quam unguenta pretiosa: et dies mortis die nativitatis.
טוב שם משמן טוב ויום המות מיום הולדו
2 Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii: in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.
טוב ללכת אל בית אבל מלכת אל בית משתה--באשר הוא סוף כל האדם והחי יתן אל לבו
3 Melior est ira risu: quia per tristitiam vultus, corrigitur animus delinquentis.
טוב כעס משחוק כי ברע פנים ייטב לב
4 Cor sapientium ubi tristitia est, et cor stultorum ubi laetitia.
לב חכמים בבית אבל ולב כסילים בבית שמחה
5 Melius est a sapiente corripi, quam stultorum adulatione decipi.
טוב לשמע גערת חכם--מאיש שמע שיר כסילים
6 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti: sed et hoc vanitas.
כי כקול הסירים תחת הסיר כן שחק הכסיל וגם זה הבל
7 Calumnia conturbat sapientem, et perdet robur cordis illius.
כי העשק יהולל חכם ויאבד את לב מתנה
8 Melior est finis orationis, quam principium. Melior est patiens arrogante.
טוב אחרית דבר מראשיתו טוב ארך רוח מגבה רוח
9 Ne sis velox ad irascendum: quia ira in sinu stulti requiescit.
אל תבהל ברוחך לכעוס כי כעס בחיק כסילים ינוח
10 Ne dicas: Quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est huiuscemodi interrogatio.
אל תאמר מה היה--שהימים הראשנים היו טובים מאלה כי לא מחכמה שאלת על זה
11 Utilior est sapientia cum divitiis, et magis prodest videntibus solem.
טובה חכמה עם נחלה ויתר לראי השמש
12 Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia. hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo.
כי בצל החכמה בצל הכסף ויתרון דעת החכמה תחיה בעליה
13 Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit.
ראה את מעשה האלהים כי מי יוכל לתקן את אשר עותו
14 In die bona fruere bonis, et malam diem praecave. sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias.
ביום טובה היה בטוב וביום רעה ראה גם את זה לעמת זה עשה האלהים על דברת שלא ימצא האדם אחריו מאומה
15 Haec quoque vidi in diebus vanitatis meae: Iustus perit in iustitia sua, et impius multo vivit tempore in malitia sua.
את הכל ראיתי בימי הבלי יש צדיק אבד בצדקו ויש רשע מאריך ברעתו
16 Noli esse iustus multum: neque plus sapias quam necesse est, ne obstupescas.
אל תהי צדיק הרבה ואל תתחכם יותר למה תשומם
17 Ne impie agas multum: et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo.
אל תרשע הרבה ואל תהי סכל למה תמות בלא עתך
18 Bonum est te sustentare iustum, et ab illo ne subtrahas manum tuam: quia qui timet Deum, nihil negligit.
טוב אשר תאחז בזה וגם מזה אל תנח את ידך כי ירא אלהים יצא את כלם
19 Sapientia confortavit sapientem super decem principes civitatis.
החכמה תעז לחכם--מעשרה שליטים אשר היו בעיר
20 Non est enim homo iustus in terra, qui faciat bonum, et non peccet.
כי אדם אין צדיק בארץ--אשר יעשה טוב ולא יחטא
21 Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accomodes cor tuum: ne forte audias servum tuum maledicentem tibi.
גם לכל הדברים אשר ידברו אל תתן לבך אשר לא תשמע את עבדך מקללך
22 scit enim conscientia tua, quia et tu crebro maledixisti aliis.
כי גם פעמים רבות ידע לבך אשר גם את (אתה) קללת אחרים
23 Cuncta tentavi in sapientia. Dixi: Sapiens efficiar: et ipsa longius recessit a me
כל זה נסיתי בחכמה אמרתי אחכמה והיא רחוקה ממני
24 multo magis quam erat: et alta profunditas, quis inveniet eam?
רחוק מה שהיה ועמק עמק מי ימצאנו
25 Lustravi universa animo meo, ut scirem, et considerarem, et quaererem sapientiam, et rationem: et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium:
סבותי אני ולבי לדעת ולתור ובקש חכמה וחשבון ולדעת רשע כסל והסכלות הוללות
26 et inveni amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorum est, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. qui placet Deo, effugiet illam: qui autem peccator est, capietur ab illa.
ומוצא אני מר ממות את האשה אשר היא מצודים וחרמים לבה--אסורים ידיה טוב לפני האלהים ימלט ממנה וחוטא ילכד בה
27 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem,
ראה זה מצאתי אמרה קהלת אחת לאחת למצא חשבון
28 quam adhuc quaerit anima mea, et non inveni. Virum de mille unum reperi, mulierem ex omnibus non inveni.
אשר עוד בקשה נפשי ולא מצאתי אדם אחד מאלף מצאתי--ואשה בכל אלה לא מצאתי
29 Solummodo hoc inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus. Quis talis ut sapiens est? et quis cognovit solutionem verbi?
לבד ראה זה מצאתי אשר עשה האלהים את האדם ישר והמה בקשו חשבנות רבים

< Ecclesiastes 7 >