< Ecclesiastes 5 >

1 Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia, quam stultorum victimae, qui nesciunt quid faciunt mali.
你到上帝的殿要謹慎腳步;因為近前聽,勝過愚昧人獻祭,他們本不知道所做的是惡。
2 Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in caelo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui.
你在上帝面前不可冒失開口,也不可心急發言;因為上帝在天上,你在地下,所以你的言語要寡少。
3 Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia.
事務多,就令人做夢;言語多,就顯出愚昧。
4 Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio. sed quodcumque voveris, redde:
你向上帝許願,償還不可遲延,因他不喜悅愚昧人,所以你許的願應當償還。
5 multoque melius est non vovere, quam post votum promissa non reddere.
你許願不還,不如不許。
6 Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam: neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos, dissipet cuncta opera manuum tuarum.
不可任你的口使肉體犯罪,也不可在祭司面前說是錯許了。為何使上帝因你的聲音發怒,敗壞你手所做的呢?
7 Ubi multa sunt somnia, plurimae sunt vanitates, et sermones innumeri: tu vero Deum time.
多夢和多言,其中多有虛幻,你只要敬畏上帝。
8 Si videris calumnias egenorum, et violenta iudicia, et subverti iustitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii,
你若在一省之中見窮人受欺壓,並奪去公義公平的事,不要因此詫異;因有一位高過居高位的鑒察,在他們以上還有更高的。
9 et insuper universae terrae rex imperat servienti.
況且地的益處歸眾人,就是君王也受田地的供應。
10 Avarus non implebitur pecunia: et qui amat divitias, fructum non capiet ex eis: et hoc ergo vanitas.
貪愛銀子的,不因得銀子知足;貪愛豐富的,也不因得利益知足。這也是虛空。
11 Ubi multae sunt opes, multi et qui comedunt eas. Et quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis?
貨物增添,吃的人也增添,物主得甚麼益處呢?不過眼看而已!
12 Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat: saturitas autem divitis non sinit eum dormire.
勞碌的人不拘吃多吃少,睡得香甜;富足人的豐滿卻不容他睡覺。
13 Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub sole: divitiae conservatae in malum domini sui.
我見日光之下有一宗大禍患,就是財主積存資財,反害自己。
14 Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium, qui in summa egestate erit.
因遭遇禍患,這些資財就消滅;那人若生了兒子,手裏也一無所有。
15 Sicut egressus est nudus de utero matris suae, sic revertetur, et nihil auferet secum de labore suo.
他怎樣從母胎赤身而來,也必照樣赤身而去;他所勞碌得來的,手中分毫不能帶去。
16 Miserabilis prorsus infirmitas: quo modo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
他來的情形怎樣,他去的情形也怎樣。這也是一宗大禍患。他為風勞碌有甚麼益處呢?
17 Cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis, et in aerumna atque tristitia.
並且他終身在黑暗中吃喝,多有煩惱,又有病患嘔氣。
18 Hoc itaque visum est mihi bonum ut comedat quis, et bibat, et fruatur laetitia ex labore suo, quo laboravit ipse sub sole numero dierum vitae suae, quos dedit ei Deus, et haec est pars illius.
我所見為善為美的,就是人在上帝賜他一生的日子吃喝,享受日光之下勞碌得來的好處,因為這是他的分。
19 Et omni homini, cui dedit Deus divitias, atque substantiam, potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis, et fruatur parte sua, et laetetur de labore suo: hoc est donum Dei.
上帝賜人資財豐富,使他能以吃用,能取自己的分,在他勞碌中喜樂,這乃是上帝的恩賜。
20 Non enim satis recordabitur dierum vitae suae, eo quod Deus occupet deliciis cor eius.
他不多思念自己一生的年日,因為上帝應他的心使他喜樂。

< Ecclesiastes 5 >