< Ecclesiastes 2 >
1 Dixi ergo in corde meo: Vadam, et affluam deliciis, et fruar bonis. Et vidi quod hoc quoque esset vanitas.
我心下自語:「來,試一試快樂,享受一下福樂! 」看,這也是空虛。
2 Risum reputavi errorem: et gaudio dixi: Quid frustra deciperis?
我稱歡笑為「瘋狂,」我對喜樂說:「這有何用﹖」
3 Cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam, ut animam meam transferrem ad sapientiam, devitaremque stultitiam, donec viderem quid esset utile filiis hominum: quo facto opus est sub sole numero dierum vitae suae.
我遂決意喝酒以使我的肉身暢快,--但我的心仍為智慧所引導,並決意迷於狂妄的事,直到我看清,世人在天下一生有限的歲月中所做的事,有什麼好處為止。
4 Magnificavi opera mea, aedificavi mihi domos, et plantavi vineas,
我於是擴大我的工程:為自己建造宮室,栽植葡萄園,
5 feci hortos, et pomaria, et consevi ea cuncti generis arboribus,
開闢園囿,在其中栽植各種果樹,
6 et extruxi mihi piscinas aquarum, ut irrigarem silvam lignorum germinantium,
挖掘水池,以澆灌在生長中的樹木。
7 possedi servos et ancillas, multamque familiam habui: armenta quoque, et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Ierusalem:
買了奴婢,還有在家中出世的僮僕,又有許多牛羊,多過我以前住在耶路撒冷的人。
8 coacervavi mihi argentum, et aurum, et substantias regum, ac provinciarum: feci mihi cantores, et cantatrices, et delicias filiorum hominum, scyphos, et urceos in ministerio ad vina fundenda:
我還聚斂了大批金銀,及各王候各省份的財寶;擁有許多歌唱的男女,無數的嬪妃,以及人間所有的享受。
9 et supergressus sum opibus omnes, qui ante me fuerunt in Ierusalem: sapientia quoque perseveravit mecum.
我雖如此富有,超過以往住在耶路撒冷的人,但我仍沒有喪失智慧。
10 Et omnia, quae desideraverunt oculi mei, non negavi eis: nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his, quae praeparaveram: et hanc ratus sum partem meam, si uterer labore meo.
凡我眼所希求的,我決不加以拒絕;凡我心所願享受的快樂,我決不加以阻止;因為我的心對我的一切勞苦工作,實在滿意;其實,這也是我由勞苦工作應得的報酬。
11 Cumque me convertissem ad universa opera, quae fecerant manus meae, et ad labores, in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.
但當我回顧我所作的一切工作,以及工作時所受的勞苦,看,一切都是空虛,都是追風;在太陽之下,毫無裨益。
12 Transivi ad contemplandam sapientiam, erroresque et stultitiam (quid est, inquam, homo, ut sequi possit regem Factorem suum?)
我又回顧觀察智慧、瘋狂和昏愚;那繼位作君王的人能做什麼﹖只能做已做過的事。
13 et vidi quod tantum praecederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris.
我看透智慧勝於昏愚,像光明勝於黑暗。「
14 Sapientis oculi in capite eius: stultus in tenebris ambulat: et didici quod unus utriusque esset interitus.
智者高瞻遠矚,愚者卻在黑暗中摸索。」但我也知道:二者都要遭遇同樣的命運。
15 Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas.
我心中自問:「愚人的命運,我也會遇到,為什麼我要更明智﹖」我遂下結論說:「這也是空虛。」
16 Non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum, et futura tempora oblivione cuncta pariter operient: moritur doctus similiter et indoctus.
因為智者和愚者,同樣不為人常久記念,早晚有一天都要被人遺忘。可惜,智者和愚者同樣死去!
17 Et idcirco taeduit me vite meae videntem mala universa esse sub sole, et cuncta vanitatem et afflictionem spiritus.
於是我惱恨生命,因為太陽之下所發生的事,無非使我煩惱,因為全是空虛,都是追風。
18 Rursus detestatus sum omnem industriam meam, qua sub sole studiosissime laboravi, habiturus heredem post me,
我憎恨我在太陽下所受的勞苦,因為我要將勞苦所得,留給我的後人。
19 quem ignoro, utrum sapiens an stultus futurus sit, et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et solicitus fui. et est quidquam tam vanum?
他是智是愚,有誰知道;但他一定要主管我在太陽下,以智慧所辛苦經營的一切工作:這也是空虛。
20 Unde cessavi, renunciavitque cor meum ultra laborare sub sole.
我回顧我在太陽下所受的一切勞苦,就灰心失望。
21 Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et solicitudine, homini otioso quaesita dimittit: et hoc ergo, vanitas, et magnum malum.
因為有人以智慧、學問和才幹勞作得來的,卻應留給那未曾勞作的人,作為產業:這也是空虛和大不幸。
22 Quid enim proderit homini de universo labore suo, et afflictione spiritus, qua sub sole cruciatus est?
人在太陽下所受的一切勞苦,以及痛心的事,究竟有什麼裨益﹖
23 Cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt, nec per noctem mente requiescit: et hoc nonne vanitas est?
其實,人天天所有的事務,無非是悲苦和煩惱;而且夜裏,心也得不到安息:這也是空虛。
24 Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animae suae bona de laboribus suis? et hoc de manu Dei est.
人除了吃喝和享受自己勞作之所得以外,別無更好的事。我也看透了:這是從天主手裏來的。
25 Quis ita devorabit, et deliciis affluet ut ego?
因為離了天主,誰能有吃的,誰能有所享受﹖
26 Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et laetitiam: peccatori autem dedit afflictionem, et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo: sed et hoc vanitas est, et cassa solicitudo mentis.
天主原把智慧、學問和歡樂,賜給他所喜愛的人。至於罪人,天主將積蓄貯藏財物的勞苦加於他身上,好將一切財物留給天主所喜愛的人:這也是空虛,也是追風。