< Ecclesiastes 10 >
1 Muscae morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.
Muscæ morientes perdunt suavitatem unguenti. Pretiosior est sapientia et gloria, parva et ad tempus stultitia.
2 Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius.
Cor sapientis in dextera eius, et cor stulti in sinistra illius.
3 Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos aestimat.
Sed et in via stultus ambulans, cum ipse insipiens sit, omnes stultos æstimat.
4 Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris: quia curatio faciet cessare peccata maxima.
Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne demiseris: quia curatio faciet cessare peccata maxima.
5 Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis:
Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie principis:
6 positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.
positum stultum in dignitate sublimi, et divites sedere deorsum.
7 Vidi servos in equis: et principes ambulantes super terram quasi servos.
Vidi servos in equis: et principes ambulantes super terram quasi servos.
8 Qui fodit foveam, incidet in eam: et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber.
Qui fodit foveam, incidet in eam: et qui dissipat sepem, mordebit eum coluber.
9 Qui transfert lapides, affligetur in eis: et qui scindit ligna, vulnerabitur ab eis.
Qui transfert lapides, affligetur in eis: et qui scindit ligna, vulnerabitur ab eis.
10 Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia.
Si retusum fuerit ferrum, et hoc non ut prius, sed hebetatum fuerit, multo labore exacuetur, et post industriam sequetur sapientia.
11 Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.
Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit.
12 Verba oris sapientis gratia: et labia insipientis praecipitabunt eum:
Verba oris sapientis gratia: et labia insipientis præcipitabunt eum:
13 Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
Initium verborum eius stultitia, et novissimum oris illius error pessimus.
14 Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit: et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?
Stultus verba multiplicat. Ignorat homo quid ante se fuerit: et quid post se futurum sit, quis ei poterit indicare?
15 Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
Labor stultorum affliget eos, qui nesciunt in urbem pergere.
16 Vae tibi terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt.
Væ tibi terra, cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt.
17 Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum, et non ad luxuriam.
Beata terra, cuius rex nobilis est, et cuius principes vescuntur in tempore suo ad reficiendum, et non ad luxuriam.
18 In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.
In pigritiis humiliabitur contignatio, et in infirmitate manuum perstillabit domus.
19 In risum faciunt panem, et vinum ut epulentur viventes: et pecuniae obediunt omnia.
In risum faciunt panem, et vinum ut epulentur viventes: et pecuniæ obediunt omnia.
20 In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves caeli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annunciabit sententiam.
In cogitatione tua regi ne detrahas, et in secreto cubiculi tui ne maledixeris diviti: quia et aves cæli portabunt vocem tuam, et qui habet pennas annunciabit sententiam.