< Deuteronomii 6 >

1 Haec sunt praecepta, et ceremoniae, atque iudicia, quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in Terra, ad quam transgredimini possidendam:
haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendam
2 ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et praecepta eius, quae ego praecipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitae tuae, ut prolongentur dies tui.
ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tui
3 Audi Israel, et observa ut facias quae praecepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.
audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem
4 Audi Israel, Dominus Deus noster, Deus unus est.
audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus est
5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.
diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua
6 Eruntque verba haec, quae ego praecipio tibi hodie, in corde tuo:
eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuo
7 et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.
et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgens
8 Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,
et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuos
9 scribesque ea in limine, et ostiis domus tuae.
scribesque ea in limine et ostiis domus tuae
10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in Terram, pro qua iuravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Iacob: et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non aedificasti,
cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificasti
11 domos plenas cunctarum opum, quas non extruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quae non plantasti,
domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantasti
12 et comederis, et saturatus fueris:
et comederis et saturatus fueris
13 cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de Terra Aegypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius iurabis.
cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabis
14 Non ibitis post deos alienos cunctarum Gentium, quae in circuitu vestro sunt:
non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro sunt
15 quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terrae.
quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terrae
16 Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.
non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationis
17 Custodi praecepta Domini Dei tui, ac testimonia et ceremonias, quas praecepit tibi:
custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibi
18 et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua iuravit Dominus patribus tuis,
et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuis
19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.
ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus est
20 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia haec, et ceremoniae, atque iudicia, quae praecepit Dominus Deus noster nobis?
cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobis
21 dices ei: Servi eramus Pharaonis in Aegypto, et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti:
dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu forti
22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,
fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostro
23 et eduxit nos inde, ut introductis daret Terram, super qua iuravit patribus nostris.
et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostris
24 Praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae, sicut est hodie.
praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodie
25 Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.
eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobis

< Deuteronomii 6 >