< Deuteronomii 25 >

1 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint iudices: quem iustum esse perspexerint, illi iustitiae palmam dabunt: quem impium, condemnabunt impietatis.
“人若有争讼,来听审判,审判官就要定义人有理,定恶人有罪。
2 Sin autem eum, qui peccavit, dignum viderint plagis: prosternent, et coram se facient verberari. Pro mensura peccati erit et plagarum modus:
恶人若该受责打,审判官就要叫他当面伏在地上,按着他的罪照数责打。
3 ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant: ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus.
只可打他四十下,不可过数;若过数,便是轻贱你的弟兄了。
4 Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.
“牛在场上踹谷的时候,不可笼住它的嘴。”
5 Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet alteri: sed accipiet eam frater eius, et suscitabit semen fratris sui:
“弟兄同居,若死了一个,没有儿子,死人的妻不可出嫁外人,她丈夫的兄弟当尽弟兄的本分,娶她为妻,与她同房。
6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen eius ex Israel.
妇人生的长子必归死兄的名下,免得他的名在以色列中涂抹了。
7 Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis, et interpellabit maiores natu, dicetque: Non vult frater viri mei suscitare semen fratris sui in Israel: nec me in coniugium sumere.
那人若不愿意娶她哥哥的妻,他哥哥的妻就要到城门长老那里,说:‘我丈夫的兄弟不肯在以色列中兴起他哥哥的名字,不给我尽弟兄的本分。’
8 Statimque accersiri eum facient, et interrogabunt. Si responderit: Nolo eam uxorem accipere:
本城的长老就要召那人来问他,他若执意说:‘我不愿意娶她’,
9 accedet mulier ad eum coram senioribus, et tollet calceamentum de pede eius, spuetque in faciem illius, et dicet: Sic fiet homini, qui non aedificat domum fratris sui.
他哥哥的妻就要当着长老到那人的跟前,脱了他的鞋,吐唾沫在他脸上,说:‘凡不为哥哥建立家室的都要这样待他。’
10 Et vocabitur nomen illius in Israel, Domus discalceati.
在以色列中,他的名必称为脱鞋之家。”
11 Si habuerint inter se iurgium viri duo, et unus contra alterum rixari coeperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miseritque manum, et apprehenderit verenda eius:
“若有二人争斗,这人的妻近前来,要救她丈夫脱离那打她丈夫之人的手,抓住那人的下体,
12 abscindes manum illius, nec flecteris super eam ulla misericordia.
就要砍断妇人的手,眼不可顾惜她。
13 Non habebis in sacculo diversa pondera, maius et minus:
“你囊中不可有一大一小两样的法码。
14 nec erit in domo tua modius maior et minor.
你家里不可有一大一小两样的升斗。
15 pondus habebis iustum et verum, et modius aequalis et verus erit tibi: ut multo vivas tempore super Terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.
当用对准公平的法码,公平的升斗。这样,在耶和华—你 神所赐你的地上,你的日子就可以长久。
16 abominatur enim Dominus tuus eum, qui facit haec, et aversatur omnem iniustitiam.
因为行非义之事的人都是耶和华—你 神所憎恶的。”
17 Memento quae fecerit tibi Amalec in via quando egrediebaris ex Aegypto:
“你要记念你们出埃及的时候,亚玛力人在路上怎样待你。
18 quomodo occurrerit tibi: et extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum.
他们在路上遇见你,趁你疲乏困倦击杀你尽后边软弱的人,并不敬畏 神。
19 Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem, et subiecerit cunctas per circuitum nationes in Terra, quam tibi pollicitus est: delebis nomen eius sub caelo. Cave ne obliviscaris.
所以耶和华—你 神使你不被四围一切的仇敌扰乱,在耶和华—你 神赐你为业的地上得享平安。那时,你要将亚玛力的名号从天下涂抹了,不可忘记。”

< Deuteronomii 25 >