< Deuteronomii 23 >

1 Non intravit eunuchus attritis vel amputatis testiculis et abscisso veretro, ecclesiam Domini.
「凡外腎受傷的,或被閹割的,不可入耶和華的會。
2 Non ingredietur mamzer, hoc est, de scorto natus, in ecclesiam Domini, usque ad decimam generationem.
「私生子不可入耶和華的會;他的子孫,直到十代,也不可入耶和華的會。
3 Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini, in aeternum:
「亞捫人或是摩押人不可入耶和華的會;他們的子孫,雖過十代,也永不可入耶和華的會。
4 quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriae, ut malediceret tibi:
因為你們出埃及的時候,他們沒有拿食物和水在路上迎接你們,又因他們雇了美索不達米亞的毗奪人比珥的兒子巴蘭來咒詛你們。
5 et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam, eo quod diligeret te.
然而耶和華-你的上帝不肯聽從巴蘭,卻使那咒詛的言語變為祝福的話,因為耶和華-你的上帝愛你。
6 Non facies cum eis pacem, nec quaeras eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum.
你一生一世永不可求他們的平安和他們的利益。
7 Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est: nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra eius.
「不可憎惡以東人,因為他是你的弟兄。不可憎惡埃及人,因為你在他的地上作過寄居的。
8 Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.
他們第三代子孫可以入耶和華的會。」
9 Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala.
「你出兵攻打仇敵,就要遠避諸惡。
10 Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra,
「你們中間,若有人夜間偶然夢遺,不潔淨,就要出到營外,不可入營;
11 et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua: et post solis occasum regredietur in castra.
到傍晚的時候,他要用水洗澡,及至日落了才可以入營。
12 Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae,
「你在營外也該定出一個地方作為便所。
13 gerens paxillum in balteo. cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies
在你器械之中當預備一把鍬,你出營外便溺以後,用以鏟土,轉身掩蓋。
14 quo revelatus es (Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos) et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat foeditatis ne derelinquat te.
因為耶和華-你的上帝常在你營中行走,要救護你,將仇敵交給你,所以你的營理當聖潔,免得他見你那裏有污穢,就離開你。」
15 Non trades servum Domino suo, qui ad te confugerit.
「若有奴僕脫了主人的手,逃到你那裏,你不可將他交付他的主人。
16 habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet: ne contristes eum.
他必在你那裏與你同住,在你的城邑中,要由他選擇一個所喜悅的地方居住;你不可欺負他。
17 Non erit meretrix de filiabus Israel, nec scortator de filiis Israel.
「以色列的女子中不可有妓女;以色列的男子中不可有孌童。
18 Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris: quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
娼妓所得的錢,或孌童所得的價,你不可帶入耶和華-你上帝的殿還願,因為這兩樣都是耶和華-你上帝所憎惡的。
19 Non foenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem:
「你借給你弟兄的,或是錢財或是糧食,無論甚麼可生利的物,都不可取利。
20 sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis: ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in Terra, ad quam ingredieris possidendam.
借給外邦人可以取利,只是借給你弟兄不可取利。這樣,耶和華-你上帝必在你所去得為業的地上和你手裏所辦的一切事上賜福與你。
21 Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere: quia requiret illud Dominus Deus tuus. et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum.
「你向耶和華-你的上帝許願,償還不可遲延;因為耶和華-你的上帝必定向你追討,你不償還就有罪。
22 Si nolueris polliceri, absque peccato eris.
你若不許願,倒無罪。
23 Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es.
你嘴裏所出的,就是你口中應許甘心所獻的,要照你向耶和華-你上帝所許的願謹守遵行。
24 Ingressus vineam proximi tui, comede uvas quantum tibi placuerit: foras autem ne efferas tecum.
「你進了鄰舍的葡萄園,可以隨意吃飽了葡萄,只是不可裝在器皿中。
25 Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas, et manu conteres: falce autem non metes.
你進了鄰舍站着的禾稼,可以用手摘穗子,只是不可用鐮刀割取禾稼。」

< Deuteronomii 23 >