< Colossenes 2 >
1 Volo enim vos scire qualem solicitudinem habeam pro vobis, et pro iis, qui sunt Laodiciae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne:
2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in charitate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Iesu:
3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae, et scientiae absconditi.
4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum eius, quae in Christo est, fidei vestrae.
6 Sicut ergo accepistis Iesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
7 radicati, et superaedificati in ipso, et confirmati in fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione:
8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:
9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter:
10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus, et potestatis:
11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi:
12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.
13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta:
14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci:
15 et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
16 Nemo ergo vos iudicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum:
17 quae sunt umbra futurorum: corpus autem Christi.
18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quae non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suae,
19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et coniunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.
20 Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis huius mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis?
21 Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis:
22 quae sunt omnia in interitum ipso usu, secundum praecepta, et doctrinas hominum:
23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.