< Amos Propheta 2 >

1 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quattuor non convertam eum: eo quod incenderit ossa regis Idumaeae usque ad cinerem.
Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quattuor non convertam eum: eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem.
2 Et mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth: et morietur in sonitu Moab, in clangore tubae:
Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth: et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ:
3 et disperdam iudicem de medio eius, et omnes principes eius interficiam cum eo, dicit Dominus.
et disperdam iudicem de medio eius, et omnes principes eius interficiam cum eo, dicit Dominus.
4 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Iuda, et super quattuor non convertam eum: eo quod abiecerit legem Domini, et mandata eius non custodierit: deceperant enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum.
Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Iuda, et super quattuor non convertam eum: eo quod abiecerit legem Domini, et mandata eius non custodierit: deceperant enim eos idola sua, post quæ abierant patres eorum.
5 Et mittam ignem in Iuda, et devorabit aedes Ierusalem.
Et mittam ignem in Iuda, et devorabit ædes Ierusalem.
6 Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quattuor non convertam eum: pro eo quod vendiderit pro argento iustum, et pauperem pro calceamentis.
Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quattuor non convertam eum: pro eo quod vendiderit pro argento iustum, et pauperem pro calceamentis.
7 Qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater eius ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.
Qui conterunt super pulverem terræ capita pauperum, et viam humilium declinant: et filius ac pater eius ierunt ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum.
8 Et super vestimentis pignoratis accubuerunt iuxta omne altare: et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.
Et super vestimentis pignoratis accubuerunt iuxta omne altare: et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui.
9 Ego autem exterminavi Amorrhaeum a facie eorum: cuius altitudo, cedrorum altitudo eius, et fortis ipse quasi quercus: et contrivi fructum eius desuper, et radices eius subter.
Ego autem exterminavi Amorrhæum a facie eorum: cuius altitudo, cedrorum altitudo eius, et fortis ipse quasi quercus: et contrivi fructum eius desuper, et radices eius subter.
10 Ego sum, qui ascendere vos feci de Terra Aegypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrhaei.
Ego sum, qui ascendere vos feci de Terra Ægypti, et duxi vos in deserto quadraginta annis ut possideretis terram Amorrhæi.
11 Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de iuvenibus vestris nazaraeos: numquid non ita est filii Israel dicit Dominus?
Et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de iuvenibus vestris Nazaræos: numquid non ita est filii Israel, dicit Dominus?
12 Et propinabitis nazaraeis vinum: et prophetis mandabitis, dicentes: Ne prophetetis.
Et propinabitis Nazaræis vinum: et prophetis mandabitis, dicentes: Ne prophetetis.
13 Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum foeno.
Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum fœno.
14 Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam:
Et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam:
15 et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam:
et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam:
16 et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.
et robustus corde inter fortes nudus fugiet in illa die, dicit Dominus.

< Amos Propheta 2 >