< Actuum Apostolorum 2 >

1 Et dum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco:
et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco
2 et factus est repente de caelo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.
et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
3 Et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis, seditque supra singulos eorum:
et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum
4 et repleti sunt omnes Spiritu sancto, et coeperunt loqui variis linguis, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis.
et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
5 Erant autem in Ierusalem habitantes Iudaei, viri religiosi ex omni natione, quae sub caelo est.
erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt
6 Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
7 Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilaei sunt,
stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
8 et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus?
et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus
9 Parthi, et Medi, et Aelamitae, et qui habitant Mespotamiam, Iudaeam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam
10 Phrygiam, et Pamphyliam, Aegyptum, et partes Libyae, quae est circa Cyrenen, et advenae Romani,
Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani
11 Iudaei quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
12 Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem dicentes: Quidnam vult hoc esse?
stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse
13 Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti.
alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
14 Stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Iudaei, et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
15 Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia:
non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia
16 sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel:
sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
17 Et erit in novissimis diebus (dicit Dominus) effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae, et iuvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.
et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt:
et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
19 et dabo prodigia in caelo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi:
et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
20 Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
21 Et erit: omnis, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
22 Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quae fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis:
viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
23 hunc definito consilio, et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis:
hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. (questioned)
quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo (questioned)
25 David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi ne commovear:
David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
26 Propter hoc laetatum est cor meum, et exultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe:
propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
27 Quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis Sanctum tuum videre corruptionem. (Hadēs g86)
quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem (Hadēs g86)
28 Notas mihi fecisti vias vitae: et replebis me iucunditate cum facie tua.
notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam defunctus est, et sepultus est: et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem.
viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius:
propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem. (Hadēs g86)
providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem (Hadēs g86)
32 Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus.
hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus sancti accepta a Patre, effudit hoc donum, quod vos videtis, et auditis.
dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
34 Non enim David ascendit in caelum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo, sede a dextris meis
non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
36 Certissime sciat ergo omnis domus Israel, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Iesum, quem vos crucifixistis.
certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?
his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
38 Petrus vero ad illos: Poenitentiam (inquit) agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus sancti.
Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
39 Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.
vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
40 Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava.
aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
41 Qui ergo receperunt sermonem eius, baptizati sunt: et appositae sunt in die illa animae circiter tria millia.
qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus
43 Fiebat autem omni animae timor: multa quoque prodigia, et signa per Apostolos in Ierusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
44 Omnes etiam, qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia
45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.
possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat
46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exultatione, et simplicitate cordis,
cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis
47 collaudantes Deum, et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.
conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum

< Actuum Apostolorum 2 >