< Actuum Apostolorum 15 >
1 Et quidam descendentes de Iudaea, docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari.
ᎩᎶᏃ ᎢᏳᎾᏍᏗ ᏧᏗᏱ ᏅᏓᏳᏂᎶᏒᎯ ᏚᏁᏲᏁ ᎠᎾᏓᏅᏟ ᎯᎠ ᏄᏂᏪᏎᎢ; ᎢᏳᏃ ᏤᏥᎤᏍᏕᏎᎸᎯ ᏂᎨᏒᎾ ᎢᎨᏎᏍᏗ, ᎾᏍᎩ ᎼᏏ ᏂᎦᏪᏍᎬᎢ, ᎥᏝ ᏴᎦᏰᏥᏍᏕᎸ.
2 Facta ergo seditione non minima Paulo, et Barnabae adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus, et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos, et presbyteros in Ierusalem super hac quaestione.
ᏉᎳᏃ ᎠᎴ ᏆᏂᏆ ᎤᏣᏘ ᎤᏂᏲᏠᎯᏎᎸ ᎠᎴ ᎤᎾᏗᏒᎸ ᎠᏂᏬᏂᏍᎬ ᎾᏍᎩ, ᏚᏄᎪᏔᏁ ᏉᎳ ᎠᎴ ᏆᏂᏆ ᎠᎴ ᎩᎶ ᎢᏳᎾᏍᏗ ᏅᏩᎾᏓᎴ ᏥᎷᏏᎵᎻ ᎤᏁᏅᏍᏗᏱ ᏧᎾᏛᏛᏅᏍᏗᏱ ᎨᏥᏅᏏᏛ ᎠᎴ ᏗᎨᎦᏁᎶᏗ ᎾᏍᎩ ᎯᎠ ᎠᏂᏱᎵᏙᎲ ᎤᎬᏩᎵ.
3 Illi ergo deducti ab Ecclesia pertransibant Phoenicen, et Samariam, narrantes conversionem Gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus.
ᏧᎾᏁᎶᏗᏃ ᎤᎾᏓᏡᎬ ᎢᏴᏛ ᏫᏗᎬᏩᏂᎧᏅ ᎤᏂᎶᏎ ᏈᏂᏏ ᎠᎴ ᏌᎺᎵᏱ ᎠᏂᏃᎮᏍᎨ ᎠᎾᎦᏔᎲᏍᎬ ᏧᎾᏓᎴᏅᏛ ᏴᏫ; ᎤᏩᏘᏃ ᏚᎾᎵᎨᎵᏍᏔᏁ ᏂᎦᏛ ᎠᎾᏓᏅᏟ.
4 Cum autem venissent Ierosolymam, suscepti sunt ab Ecclesia, et ab Apostolis, et senioribus annunciantes quanta Deus fecisset cum illis.
ᏥᎷᏏᎵᎻᏃ ᎤᏂᎷᏨ ᎦᎬᏩᎾᏓᏂᎸᏤ ᏧᎾᏁᎶᏗ ᎤᎾᏓᏡᎬ ᎠᎴ ᎨᏥᏅᏏᏛ ᎠᎴ ᏗᎨᎦᏁᎶᏗ; ᎤᏂᏃᎮᎴᏃ ᏂᎦᎥ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᏄᏛᏁᎸ ᎤᏂᏍᏕᎸᎯᏙᎸᎢ.
5 Surrexerunt autem quidam de haeresi Pharisaeorum, qui crediderunt, dicentes: Quia oportet circumcidi eos, praecipere quoque servare legem Moysi.
ᎠᏎᏃ ᏚᎾᎴᏁ ᎩᎶ ᎢᏳᎾᏍᏗ ᎠᏂᏆᎵᏏ ᎤᎾᎵᎪᏒ ᎠᏁᎳ ᎾᏍᎩ ᎤᏃᎯᏳᏅᎯ, ᎯᎠ ᏄᏂᏪᏎᎢ, ᎠᏎ ᏗᎨᏥᎤᏍᏕᏎᏗ, ᎠᎴ ᏗᎧᏁᏤᏗ ᏧᏂᎧᎿᎭᏩᏛᏍᏗᏱ ᎼᏏ ᎤᏁᏨᎯ.
6 Conveneruntque Apostoli, et seniores videre de verbo hoc.
ᎾᏍᎩᏃ ᎿᎭᏉ ᎤᏂᏃᎮᏗᏱ ᏚᏂᎳᏫᏤ ᎨᏥᏅᏏᏛ ᎠᎴ ᏗᎨᎦᏁᎶᏗ.
7 Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum audire Gentes verbum Evangelii, et credere.
ᎤᏣᏘᏃ ᎤᏂᏬᏂᏒ ᏈᏓ ᏕᎤᎴᏁᎢ, ᎯᎠ ᏂᏚᏪᏎᎴᎢ; ᎢᏥᏍᎦᏯ ᎢᏓᏓᏅᏟ, ᏂᎯ ᎢᏥᎦᏔᎭ ᎿᎭᏉ ᏰᎵ ᎪᎯᎩ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎠᏴ ᎠᏆᏑᏰᏒ ᎢᎦᏓᏡᎬ ᏧᎾᏓᎴᏅᏛ ᏴᏫ ᎠᏴ ᎬᏆᏛᎦᏁᏗᏱ ᎣᏍᏛ ᎧᏃᎮᏛ, ᎾᏍᎩᏃ ᎤᏃᎯᏳᏗᏱ.
8 Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum sanctum, sicut et nobis,
ᎤᏁᎳᏅᎯᏃ ᏧᏂᎾᏫ ᏗᎦᏔᎯ ᎬᏂᎨᏒ ᏄᏩᏁᎸᎩ ᏕᎨᎦᏓᏂᎸᏨᎢ, ᏕᎠᏁᎲ ᎦᎸᏉᏗᏳ ᎠᏓᏅᏙ, ᎠᏴ ᎾᏍᎩᏯ ᏥᎩᏁᎸᎩ.
9 et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum.
ᎠᎴ ᎥᏝ ᏗᎦᏓᎴᎿᎭᎢ ᏱᏂᎬᏁᎴ ᎾᏍᎩ, ᎪᎯᏳᏗ ᎨᏒ ᏕᎦᏅᎦᎸᏓᏁᎲ ᏧᏂᎾᏫ.
10 Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere iugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus?
Ꭷ ᎦᏙᏃ ᎢᎡᏥᎪᎵᏰ ᎤᏁᎳᏅᎯ, ᏕᏥᎩᎳᎾᎳᏗᏍᎬ ᎠᏃᎯᏳᎲᏍᎩ, ᎾᏍᎩ ᏗᎩᎦᏴᎵᎨ ᎠᎴ ᎾᏍᏉ ᎢᎬᏒ ᏰᎵ ᎨᎦᎩᎳᎾᎳᏗᏍᏗ ᏂᎨᏒᎾ ᏥᎨᏒᎩ.
11 Sed per gratiam Domini Iesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi.
ᎠᏎᏃ ᎢᏙᎯᏳᎲᏍᎦ ᎾᏍᎩ ᎤᎬᏫᏳᎯ ᏥᏌ ᎦᎶᏁᏛ ᎬᏩᎦᏘᏯ ᎤᏓᏙᎵᏍᏗ ᎨᏒ ᏅᏗᎦᎵᏍᏙᏗᏍᎬ ᎠᏴ ᎡᎩᏍᏕᎸᏗ ᎨᏒᎢ, ᎾᏍᎩᏯ ᎾᏍᎩ ᎨᏥᏍᏕᎸᏗ ᏥᎩ.
12 Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam, et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa, et prodigia in Gentibus per eos.
ᎿᎭᏉᏃ ᏂᎦᏛ ᎤᏂᏣᏘ ᎨᏒ ᎡᎳᏪ ᎤᏅᏁᎢ, ᎠᎴ ᏚᎾᏛᏓᏍᏓᏁᎴ ᏆᏂᏆ ᎠᎴ ᏉᎳ ᎠᏂᏃᎮᏍᎬ ᏂᎦᎥ ᎤᏰᎸᏛ ᎠᎴ ᎤᏍᏆᏂᎪᏗ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎾᏍᎩ ᎤᏅᏗᏍᎬ ᏚᎸᏫᏍᏓᏁᎸ ᏧᎾᏓᎴᏅᏛ ᏴᏫ ᏓᏁᏩᏗᏒᎢ.
13 Et postquam tacuerunt, respondit Iacobus, dicens: Viri fratres, audite me.
ᎾᏍᎩᏃ ᎡᎳᏪ ᎤᏅᏅ, ᏥᎻ ᎤᏁᏤ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎢ; ᎢᏥᏍᎦᏯ ᎢᏓᏓᏅᏟ ᎠᏴ ᏍᎩᏯᏛᏓᏍᏓᏏ.
14 Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex Gentibus populum nomini suo.
ᏌᏩᏂ ᎤᏃᎮᎸ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎢᎬᏱᏱ ᏚᏩᏛᎲᎢ ᏧᎾᏓᎴᏅᏛ ᏴᏫ, ᎾᎿᎭᏧᏪᎴᏍᏗᏱ ᏴᏫ ᎾᏍᎩ ᏚᏙᎥ ᏗᎨᎪᏍᏙᏗᏱ.
15 Et huic concordant verba Prophetarum, sicut scriptum est:
ᎾᏍᎩᏃ ᎯᎠ ᎾᏍᎩᏯ ᏂᏕᎦᎵᏍᏗᎭ ᎠᎾᏙᎴᎰᏍᎩ ᎤᏂᏁᏨᎢ, ᎯᎠ ᏥᏂᎬᏅ ᏥᎪᏪᎳ;
16 Post haec revertar, et reaedificabo tabernaculum David, quod decidit: et diruta eius reaedificabo, et erigam illud:
“ᎾᏍᎩᏃ ᏄᎵᏍᏔᏁᏍᏗ ᏛᏥᎷᏥ ᎠᎴ ᏛᏥᎵᏦᏘᏌᏂ ᏕᏫ ᎤᏤᎵ ᎦᎵᏦᏛᎢ, ᎾᏍᎩ ᎡᎳᏗ ᎤᏪᏡᏒᎯ ᏥᎩ, ᎠᎴ ᏛᏥᎵᏦᏘᏌᏂ ᎤᎵᏦᏙᎠᏒᎢ, ᎠᎴ ᏛᏥᎧᎯᏌᏂ.
17 ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens haec.
ᎾᏍᎩ ᏄᎾᏓᎴ ᏴᏫ ᎬᏩᏂᏯᏍᏗ ᎢᏳᎵᏍᏙᏗᏱ ᎤᎬᏫᏳᎯ, ᎠᎴ ᎾᏍᏉ ᏂᎦᏛ ᏧᎾᏓᎴᏅᏛ ᏴᏫ ᏓᏆᏙᎥ ᏗᎨᎪᏍᏔᏅᎯ ᏥᎩ, ᎠᏗᎭ ᎤᎬᏫᏳᎯ, ᎾᏍᎩ ᎯᎠ ᏂᎦᏛ ᏧᎸᏫᏍᏓᏁᎯ ᏥᎩ.”
18 Notum a saeculo est Domino opus suum. (aiōn )
ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎠᎦᏔᎯᏳ ᏅᏧᏓᎴᏅᎲᎾ ᏂᎦᏛ ᏚᎸᏫᏍᏓᏁᎲᎢ. (aiōn )
19 Propter quod ego iudico non inquietari eos, qui ex Gentibus convertuntur ad Deum,
ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᎠᏴ ᎦᏓᏅᏖᏍᎬ ᎯᎠ ᏄᏍᏗ, ᎾᏍᎩ ᏗᏓᏕᏯᏙᏙᏗᏱᏉ ᏂᎨᏒᎾ ᏧᎾᏓᎴᏅᏛ ᏴᏫ ᎠᏁᎲ ᎤᎾᏖᎴᏛ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎢᏗᏢ ᏭᎾᎦᏔᎲᏍᏔᏅᎯ ᏥᎩ;
20 sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.
ᏗᏙᏪᎳᏁᏗᏱᏉᏍᎩᏂ ᏧᏂᏲᎯᏍᏗᏱ ᎦᏓᎭ ᎢᏧᎵᏍᏔᏅᎯ ᎾᏍᎩ ᏗᎵᏍᎪᎸᏓᏁᎸᎯ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᏗᏰᎸᎯ, ᎠᎴ ᎤᏕᎵᏛ ᏗᏂᏏᏗ ᎨᏒᎢ, ᎠᎴ ᎪᎱᏍᏗ ᎬᏬᏍᏔᏅᎯ, ᎠᎴ ᎩᎬ.
21 Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum praedicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur.
ᎼᏏᏰᏃ ᎡᏘ ᏅᏓᎬᏩᏓᎴᏅᏛ ᏕᎦᏚᏩᏗᏒ ᏕᎤᏪᎭ ᎬᏩᎵᏥᏙᎲᏍᎩ, ᏓᏥᎪᎵᏰᏍᎬᎢ ᏗᎦᎳᏫᎢᏍᏗᏱ ᏄᎾᏙᏓᏈᏒᎢ.
22 Tunc placuit Apostolis, et senioribus cum omni Ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo, et Barnaba, Iudam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam viros primos in fratribus,
ᎿᎭᏉᏃ ᎣᏏᏳ ᎤᏂᏰᎸᏁ ᎨᏥᏅᏏᏛ ᎠᎴ ᏗᎨᎦᏁᎶᏗ ᎠᎴ ᏂᎦᏛ ᏧᎾᏁᎶᏗ ᎤᎾᏓᏡᎬ ᏧᏂᏅᏍᏗᏱ ᎠᏂᏍᎦᏯ ᏧᎾᏑᏰᏛ ᎤᏅᏒ ᎤᎾᏓᏡᎬᎢ, ᎾᏍᎩ ᏧᏓᏏ ᏆᏏᏆ ᏧᏙᎢᏛ ᎠᎴ ᏌᏱᎳ ᎨᏥᎸᏉᏗ ᎠᎾᏓᏅᏢᎢ, ᏉᎳ ᎠᎴ ᏆᏂᏆ ᎢᏧᎳᎭ ᎤᏁᏅᏍᏗᏱ ᎥᏘᏍᎩ,
23 scribentes per manus eorum. APOSTOLI et seniores fratres, his, qui sunt Antiochiae, et Syriae, et Ciliciae fratribus ex Gentibus, salutem.
ᎾᏍᎩᏃ ᎤᏂᏅᏍᏗ ᎤᏃᏪᎳᏁ ᎯᎠ ᏄᏅᏁᎴᎢ; ᎣᎩᏅᏏᏛ ᎠᎴ ᏦᎦᏁᎶᏗ ᎠᎴ ᎣᏣᏓᏅᏟ ᏫᏨᏲᎵᎦ ᎢᏣᏓᏅᏟ ᏗᏣᏓᎴᏅᏛ ᏴᏫ ᎥᏘᏍᎩ ᎠᎴ ᏏᎵᏱ ᎠᎴ ᏏᎵᏏᏱ ᎢᏤᎯ.
24 Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus:
ᎣᎬᏛᎦᏅ ᎩᎶ ᎢᏳᎾᏍᏗ ᎪᎦᏓᏑᏰᏛ ᎠᏂᏬᏂᏍᎬ ᎨᏣᏕᏯᏙᏔᏅᎢ ᏕᎨᏥᎦᏔᎲᎡᎲ ᏗᏣᏓᏅᏙ, ᎯᎠ ᎾᏂᏪᏍᎬᎢ; ᎠᏎ ᏤᏥᎤᏍᏕᏎᏗ ᎠᎴ ᏗᎧᎿᎭᏩᏛᏍᏗ ᎢᏥᏍᏆᏂᎪᏙᏗ; ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᏦᏥᏁᏤᎸᎯ ᏂᎨᏒᎾ;
25 placuit nobis collectis in unum, eligere viros, et mittere ad vos cum charissimis nostris Barnaba, et Paulo,
ᎾᏍᎩ ᏅᏧᎵᏍᏙᏔᏅ ᎣᏏᏳ ᎣᎩᏰᎸᏅ ᏂᎦᏛ ᏌᏉ ᎢᎦᎦᏛ, ᏗᏤᎲ ᏦᏥᏅᏍᏗᏱ ᏦᏣᏑᏰᏛ ᎠᏂᏍᎦᏯ ᏧᏂᏍᏓᏩᏛᏍᏗᏱ ᏦᏥᎨᏳᎯ ᏆᏂᏆ ᎠᎴ ᏉᎳ,
26 hominibus, qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi.
ᎾᏍᎩ ᎠᏂᏍᎦᏯ ᏓᏅᏅ ᏧᎾᎵᏍᎪᎸᏔᏅᎯ, ᎢᎦᏤᎵ ᎤᎬᏫᏳᎯ ᏥᏌ ᎦᎶᏁᏛ ᏕᎤᏙᎥ ᏅᏗᎦᎵᏍᏗᏙᏗᏍᎬᎢ.
27 Misimus ergo Iudam, et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem.
ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᏙᏥᏅᎵ ᏧᏓᏏ ᎠᎴ ᏌᏱᎳ, ᎾᏍᎩ ᎾᏍᏉ ᎠᏂᏁᎬᎢ ᎤᏠᏱ ᏓᎨᏥᏃᎮᎮᎵ.
28 Visum est enim Spiritui sancto, et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam haec necessaria:
ᎣᏏᏳᏰᏃ ᎤᏰᎸᏅ ᎦᎸᏉᏗᏳ ᎠᏓᏅᏙ, ᎠᎴ ᎠᏴ ᎣᏏᏳ ᏍᎩᏰᎸᏅ, ᎪᎱᏍᏗ ᏗᏨᏯᏰᏅᏙᏗᏱ ᏂᎨᏒᎾ, ᎯᎠ ᎤᏩᏒ ᎾᏍᎩ ᎠᏎ ᎢᏯᏛᏁᏗ ᏥᎩ;
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete.
ᎾᏍᎩ ᏗᏥᏲᎯᏍᏗᏱ ᎠᎵᏍᏓᏴᏗ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᏗᏰᎸᎯ ᏗᎵᏍᎪᎸᏓᏁᎸᎯ, ᎠᎴ ᎩᎬ, ᎠᎴ ᎪᎱᏍᏗ ᎬᏬᏍᏔᏅᎯ, ᎠᎴ ᎤᏕᎵᏛ ᏗᏂᏏᏗ ᎨᏒᎢ. ᎢᏳᏃ ᎾᏍᎩ ᏱᏗᏤᏯᏙᏤᎸ ᎣᏏᏳ ᏱᏂᏣᏛᎦ. ᏙᎯᏱ ᏂᏣᏛᎿᎭᏕᎨᏍᏗ.
30 Illi ergo dimissi, descenderunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam.
ᎾᏍᎩᏃ ᏕᎨᏥᏲᏒ ᎥᏘᎣᎩ ᏭᏂᎷᏤᎢ, ᏚᏂᎳᏫᏛᏃ ᎤᏂᏣᏘ ᏚᏂᏅᏁᎴ ᎾᏍᎩ ᎪᏪᎵ.
31 Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione.
ᎾᏍᎩᏃ ᎤᏂᎪᎵᏰᎥ, ᎤᎾᎵᎮᎵᏤ ᏅᏗᎦᎵᏍᏙᏗᏍᎨ ᎾᏍᎩ ᎠᏓᎦᎵᏍᏓᏗᏍᎩ ᎨᏒᎢ
32 Iudas autem, et Silas, et ipsi cum essent Prophetae, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt.
ᏧᏓᏏᏃ ᎠᎴ ᏌᏱᎳ, ᎤᏣᏖ ᎢᎧᏁᏨᎯ ᏚᏂᏬᏁᏔᏁ ᎠᎾᏓᏅᏟ ᎠᎴ ᏚᎾᎵᏂᎪᎯᏍᏔᏁᎢ, ᎾᏍᏉᏰᏃ ᎤᏅᏒ ᎠᎾᏙᎴᎰᏍᎩ ᎨᏎᎢ.
33 Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos.
ᎢᎸᏍᎩᏃ ᏄᏬᎯᏨ ᎤᏁᏙᎸ, ᏅᏩᏙᎯᏯᏛ ᏕᎬᏩᏂᏲᏎ ᎠᎾᏓᏅᏟ ᎨᏥᏅᏏᏛ ᏗᏁᎲ ᏭᏂᎶᎯᏍᏗᏱ.
34 Visum est autem Silae ibi remanere: Iudas autem solus abiit Ierusalem.
ᎠᏎᏃ ᏌᏱᎳ ᎣᏏᏳ ᎤᏰᎸᏁ ᎾᎿᎭᏉ ᎤᏗᎩᏯᏍᏗᏱ.
35 Paulus autem, et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes: et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini.
ᏉᎳᏃ ᎠᎴ ᏆᏂᏆ ᎾᏍᏉ ᎬᏁᏙᎮ ᎥᏘᎣᎩ ᏓᎾᏕᏲᎲᏍᎨᎢ, ᎠᎴ ᎠᎾᎵᏥᏙᎲᏍᎨ ᎧᏃᎮᏛ ᎤᎬᏫᏳᎯ ᎤᏤᎵᎦ, ᎠᎴ ᎾᏍᏉ ᎤᏂᏣᏖ ᏅᏩᎾᏓᎴᎢ.
36 Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus praedicavimus verbum Domini, quomodo se habeant.
ᎢᎸᏍᎩᏃ ᏫᏄᏒᎸ ᏉᎳ ᎯᎠ ᏄᏪᏎᎸᎩ ᏆᏂᏆ; Ꭷ ᏔᎵᏁ ᏥᏙᏂᏩᏛᎱᎦ ᎢᏓᏓᏅᏟ ᏂᎦᎥ ᏕᎦᏚᏩᏗᏒ ᎾᎿᎭᎩᎾᎵᏥᏙᏂᏙᎸ ᎧᏃᎮᏛ ᎤᎬᏫᏳᎯ ᎤᏤᎵᎦ, ᏫᎾᏙᎴᎰᎯ ᏄᎾᏛᎿᎭᏕᎬᎢ.
37 Barnabas autem volebat secum assumere et Ioannem, qui cognominabatur Marcus.
ᏆᏂᏆᏃ ᎤᏚᎵᏍᎬᎩ ᎤᎾᏘᏅᏍᏗᏱ ᏣᏂ ᎹᎦ ᏧᏙᎢᏛ.
38 Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi.
ᎠᏎᏃ ᏉᎳ ᎥᏝ ᎣᏏᏳ ᏳᏰᎸᏁ ᎤᎾᏘᏅᏍᏗᏱ, ᎾᏍᎩᏰᏃ ᎤᎾᏓᏓᎴᏓᏁᎴ ᏆᎻᏈᎵᏱ, ᎠᎴ ᎥᏝ ᏳᎾᎵᎪᏁᎴ ᏚᏂᎸᏫᏍᏓᏁᎵᏙᎲᎢ.
39 Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem, et Barnabas quidem assumpto Marco navigaret Cyprum.
ᎠᎴ ᎤᏣᏘ ᎤᏂᏲᏠᎯᏎᎸᎩ, ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᏫᏕᎬᏩᎾᎦᎴᏅᎲᎩ; ᏆᏂᏆᏃ ᎤᏘᏅᏒᎩ ᎹᎦ, ᎠᎴ ᏥᏳᎯ ᏭᏣᏅ ᏌᏈ ᏭᎶᏒᎩ.
40 Paulus vero electo Sila profectus est, traditus gratiae Dei a fratribus.
ᏉᎳᏃ ᎤᏑᏰᏒ ᏌᏱᎳ, ᎤᏂᎩᏒᎩ, ᎠᎾᏓᏅᏟ ᏕᎬᏩᏲᏒ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎤᏪᏙᎵᏍᏗᏱ.
41 Perambulabat autem Syriam, et Ciliciam, confirmans Ecclesias: praecipiens custodire praecepta Apostolorum, et seniorum.
ᏏᎵᏱᏃ ᎠᎴ ᏏᎵᏏᏱ ᎤᎶᏒᎩ, ᏓᎵᏂᎪᎯᏍᏗᏍᎬᎩ ᏧᎾᏁᎶᏗ ᏚᎾᏓᏡᏩᏗᏒᎢ.