< Actuum Apostolorum 12 >
1 Eodem autem tempore misit Herodes rex manus, ut affligeret quosdam de Ecclesia.
那时,希律王下手苦害教会中几个人,
2 Occidit autem Iacobum fratrem Ioannis gladio.
用刀杀了约翰的哥哥雅各。
3 Videns autem quia placeret Iudaeis, apposuit ut apprehenderet et Petrum. Erant autem dies Azymorum.
他见犹太人喜欢这事,又去捉拿彼得。那时正是除酵的日子。
4 Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quattuor quaternionibus militum ad custodiendum, volens post Pascha producere eum populo.
希律拿了彼得,收在监里,交付四班兵丁看守,每班四个人,意思要在逾越节后把他提出来,当着百姓办他。
5 Et Petrus quidem servabatur in carcere. Oratio autem fiebant sine intermissione ab Ecclesia ad Deum pro eo.
于是彼得被囚在监里;教会却为他切切地祷告 神。
6 Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem.
希律将要提他出来的前一夜,彼得被两条铁链锁着,睡在两个兵丁当中;看守的人也在门外看守。
7 Et ecce Angelus Domini astitit: et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenae de manibus eius.
忽然,有主的一个使者站在旁边,屋里有光照耀,天使拍彼得的肋旁,拍醒了他,说:“快快起来!”那铁链就从他手上脱落下来。
8 Dixit autem Angelus ad eum: Praecingere, et calcea te caligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circumda tibi vestimentum tuum, et sequere me.
天使对他说:“束上带子,穿上鞋。”他就那样做。天使又说:“披上外衣,跟着我来。”
9 Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum: existimabat enim se visum videre.
彼得就出来跟着他,不知道天使所做是真的,只当见了异象。
10 Transeuntes autem primam et secundam custodiam, venerunt ad portam ferream, quae ducit ad civitatem: quae ultro aperta est eis. Et exeuntes processerunt vicum unum: et continuo discessit Angelus ab eo.
过了第一层第二层监牢,就来到临街的铁门,那门自己开了。他们出来,走过一条街,天使便离开他去了。
11 Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus Angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni expectatione plebis Iudaeorum.
彼得醒悟过来,说:“我现在真知道主差遣他的使者,救我脱离希律的手和犹太百姓一切所盼望的。”
12 Consideransque venit ad domum Mariae matris Ioannis, qui cognominatus est Marcus, ubi erant multi congregati, et orantes.
想了一想,就往那称呼马可的约翰、他母亲马利亚家去,在那里有好些人聚集祷告。
13 Pulsante autem eo ostium ianuae, processit puella ad videndum, nomine Rhode.
彼得敲外门,有一个使女,名叫罗大,出来探听,
14 Et ut cognovit vocem Petri, prae gaudio non aperuit ianuam, sed intro currens nunciavit stare Petrum ante ianuam.
听得是彼得的声音,就欢喜的顾不得开门,跑进去告诉众人说:“彼得站在门外。”
15 At illi dixerunt ad eam: Insanis. Illa autem affirmabat sic se habere. Illi autem dicebant: Angelus eius est.
他们说:“你是疯了!”使女极力地说:“真是他!”他们说:“必是他的天使!”
16 Petrus autem perseverabat pulsans. Cum autem aperuissent ostium, viderunt eum, et obstupuerunt.
彼得不住地敲门。他们开了门,看见他,就甚惊奇。
17 Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque: Nunciate Iacobo, et fratribus haec. Et egressus abiit in alium locum.
彼得摆手,不要他们作声,就告诉他们主怎样领他出监;又说:“你们把这事告诉雅各和众弟兄。”于是出去,往别处去了。
18 Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro.
到了天亮,兵丁扰乱得很,不知道彼得往哪里去了。
19 Herodes autem cum requisisset eum, et non invenisset, inquisitione facta de custodibus, iussit eos duci: descendensque a Iudaea in Caesaream, ibi commoratus est.
希律找他,找不着,就审问看守的人,吩咐把他们拉去杀了。后来希律离开犹太,下凯撒利亚去,住在那里。
20 Erat autem iratus Tyriis, et Sidoniis. At illi unanimes venerunt ad eum, et persuaso Blasto, qui erat super cubiculum regis, postulabant pacem, eo quod alerentur regiones eorum ab illo.
希律恼怒泰尔、西顿的人。他们那一带地方是从王的地土得粮,因此就托了王的内侍臣伯拉斯都的情,一心来求和。
21 Statuto autem die Herodes vestitus veste regia, sedit pro tribunali, et concionabatur ad eos.
希律在所定的日子,穿上朝服,坐在位上,对他们讲论一番。
22 Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis.
百姓喊着说:“这是神的声音,不是人的声音。”
23 Confestim autem percussit eum Angelus Domini, eo quod non dedisset honorem Deo: et consumptus a vermibus, expiravit.
希律不归荣耀给 神,所以主的使者立刻罚他,他被虫所咬,气就绝了。
24 Verbum autem Domini crescebat, et multiplicabatur.
神的道日见兴旺,越发广传。
25 Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Ierosolymis expleto ministerio, assumpto Ioanne, qui cognominatus est Marcus.
巴拿巴和扫罗办完了他们供给的事,就从耶路撒冷回来,带着称呼马可的约翰同去。