< Timotheum Ii 3 >
1 Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:
2 erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
3 sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
4 proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei:
5 habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Et hos devita:
6 ex his enim sunt, qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quae ducuntur variis desideriis:
7 semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
8 Quemadmodum autem Iannes, et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem,
9 sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
10 Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
11 persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiae, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.
12 Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur.
13 Mali autem homines, et seductores proficient in peius, errantes, et in errorem mittentes.
14 Tu vero permane in iis, quae didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris.
15 et quia ab infantia sacras litteras nosti, quae te possunt instruere ad salutem, per fidem, quae est in Christo Iesu.
16 Omnis enim scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in iustitia:
17 ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.