< Timotheum Ii 2 >
1 Tu ergo fili mi confortare in gratia, quae est in Christo Iesu:
2 et quae audisti a me per multos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
3 Labora sicut bonus miles Christi Iesu.
4 Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus: ut ei placeat, cui se probavit.
5 Nam et qui certat in agone, non coronabitur nisi legitime certaverit.
6 Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
7 Intellige quae dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
8 Memor esto Dominum IESUM CHRISTUM resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
9 in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.
10 Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quae est in Christo Iesu, cum gloria caelesti. (aiōnios )
11 Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus:
12 si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos:
13 si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
14 Haec commone: testificans coram Deo. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
15 Solicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis:
16 Profana autem, et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem:
17 et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenaeus, et Philetus,
18 qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse iam factam, et subverterunt quorundam fidem.
19 Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt eius, et discedat ab iniquitate omnis, qui invocat nomen Domini.
20 In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam.
21 Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
22 Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, spem, charitatem, et pacem cum iis, qui invocant Dominum de corde puro.
23 Stultas autem, et sine disciplina quaestiones devita: sciens quia generant lites.
24 Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
25 cum modestia corripientem eos, qui resistunt veritati: nequando Deus det illis poenitentiam ad cognoscendam veritatem,
26 et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.