< Thessalonicenses Ii 3 >
1 De cetero fratres orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos:
2 et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides.
3 Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
4 Confidimus autem de vobis fratres, in Domino, quoniam quaecumque praecepimus, et facitis, et facietis.
5 Dominus autem dirigat corda vestra in charitate Dei, et patientia Christi.
6 Denunciamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
7 Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos:
8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
9 Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
10 Nam et cum essemus apud vos, hoc denunciabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
11 Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
12 Iis autem, qui eiusmodi sunt, denunciemus, et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
13 Vos autem fratres nolite deficere benefacientes.
14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur:
15 et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
16 Ipse autem Deus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
17 Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola. ita scribo.
18 Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis. Amen.