< Ii Samuelis 23 >
1 Haec autem sunt verba novissima, quae dixit David. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Iacob, egregius psaltes Israel:
2 Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius per linguam meam.
3 Dixit Deus Israel mihi, locutus est Fortis Israel, Dominator hominum, iustus dominator in timore Dei.
4 Sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus rutilat, et sicut pluviis germinat herba de terra.
5 Nec tanta est domus mea apud Deum, ut pactum aeternum iniret mecum firmum in omnibus atque munitum. Cuncta enim salus mea, et omnis voluntas: nec est quidquam ex ea quod non germinet.
6 Praevaricatores autem quasi spinae evellentur universi: quae non tolluntur manibus.
7 Et si quis tangere voluerit eas, armabitur ferro et ligno lanceato, igneque succensae comburentur, usque ad nihilum.
8 Haec nomina fortium David. David sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno.
9 Post hunc, Eleazar filius patrui eius Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in praelium.
10 Cumque ascendissent viri Israel, ipse stetit et percussit Philisthaeos donec deficeret manus eius, et obrigesceret cum gladio: fecitque Dominus salutem magnam in die illa: et populus, qui fugerat, reversus est ad caesorum spolia detrahenda.
11 Et post hunc, Semma filius Age de Arari. et congregati sunt Philisthiim in statione: erat quippe ibi ager lente plenus. Cumque fugisset populus a facie Philisthiim,
12 stetit ille in medio agri, et tuitus est eum, percussitque Philisthaeos: et fecit Dominus salutem magnam.
13 Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum.
14 Et David erat in praesidio: porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem.
15 Desideravit ergo David, aquam de lacu et ait: O si quis mihi daret potum aquae de cisterna, quae est in Bethlehem iuxta portam!
16 Irruperunt ergo tres fortes castra Philisthinorum, et hauserunt aquam de cisterna Bethlehem, quae erat iuxta portam, et attulerunt ad David: at ille noluit bibere, sed libavit eam Domino,
17 dicens: Propitius sit mihi Dominus, ne faciam hoc: num sanguinem hominum istorum, qui profecti sunt, et animarum periculum bibam? Noluit ergo bibere. Haec fecerunt tres robustissimi.
18 Abisai quoque frater Ioab filius Sarviae, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit, nominatus in tribus,
19 et inter tres nobilior, eratque eorum princeps, sed usque ad tres primos non pervenerat.
20 Et Banaias filius Ioiadae viri fortissimi, magnorum operum, de Cabseel: ipse percussit duos leones Moab, et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna in diebus nivis.
21 Ipse quoque interfecit virum Aegyptium, virum dignum spectaculo, habentem in manu hastam: itaque cum descendisset ad eum in virga, vi extorsit hastam de manu Aegyptii, et interfecit eum hasta sua.
22 haec fecit Banaias filius Ioiadae.
23 Et ipse nominatus inter tres robustos, qui erant inter triginta nobiliores: verumtamen usque ad tres non pervenerat: fecitque eum sibi David auricularium, a secreto.
24 Asael frater Ioab inter triginta, Elehanan filius patrui eius de Bethlehem,
25 Semma de Harodi, Elica de Harodi,
26 Heles de Phalti, Hira filius Acces de Thecua,
27 Abiezer de Anathoth, Mobonnai de Husati,
28 Selmon Ahohites, Maharai Netophathites,
29 Heled filius Baana, et ipse Netophathites, Ithai filius Ribai de Gabaath filiorum Beniamin,
30 Banaia Pharathonites, Heddai de Torrente Gaas,
31 Abialbon Arbathites, Azmaveth de Beromi,
32 Eliaba de Salaboni. Filii Iassen, Ionathan,
33 Semma de Orodi, Aiam filius Sarar Arorites,
34 Eliphelet filius Aasbai filii Machati, Eliam filius Achitophel Gelonites,
35 Hesrai de Carmelo, Pharai de Arbi,
36 Igaal filius Nathan de Soba, Bonni de Gadi,
37 Selec de Ammoni, Naharai Berothites armiger Ioab filii Sarviae,
38 Ira Iethrites, Gareb et ipse Iethrites,
39 Urias Hethaeus. Omnes triginta septem.