< Ii Samuelis 22 >
1 Locutus est autem David Domino verba carminis huius, in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.
2 et ait: Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
3 Deus fortis meus sperabo in eum: scutum meum, et cornu salutis meae: elevator meus, et refugium meum: salvator meus, de iniquitate liberabis me.
4 Laudabilem invocabo Dominum: et ab inimicis meis salvus ero.
5 Quia circumdederunt me contritiones mortis: torrentes Belial terruerunt me.
6 Funes inferni circumdederunt me: praevenerunt me laquei mortis. (Sheol )
7 In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo: et exaudiet de templo sancto suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures eius.
8 Commota est et contremuit terra: fundamenta montium concussa sunt, et conquassata, quoniam iratus est eis.
9 Ascendit fumus de naribus eius, et ignis de ore eius vorabit: carbones succensi sunt ab eo.
10 Inclinavit caelos, et descendit: et caligo sub pedibus eius.
11 Et ascendit super cherubim, et volavit: et lapsus est super pennas venti.
12 Posuit tenebras in circuitu suo latibulum: cribrans aquas de nubibus caelorum.
13 Prae fulgore in conspectu eius, succensi sunt carbones ignis.
14 Tonabit de caelo Dominus: et excelsus dabit vocem suam.
15 Misit sagittas et dissipavit eos: fulgur, et consumpsit eos.
16 Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius.
17 Misit de coelo, et assumpsit me: et extraxit me de aquis multis.
18 Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me: quoniam robustiores me erant.
19 Praevenit me in die afflictionis meae, et factus est Dominus firmamentum meum.
20 Et eduxit me in latitudinem: liberavit me, quia complacui ei.
21 Retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
22 Quia custodivi vias Domini, et non egi impie, a Deo meo.
23 Omnia enim iudicia eius in conspectu meo: et praecepta eius non amovi a me.
24 Et ero perfectus cum eo: et custodiam me ab iniquitate mea.
25 Et restituet mihi Dominus secundum iustitiam meam: et secundum munditiam manuum mearum, in conspectu oculorum suorum.
26 Cum sancto sanctus eris: et cum robusto perfectus.
27 Cum electo electus eris: et cum perverso perverteris.
28 Et populum pauperem salvum facies: oculisque tuis excelsos humiliabis.
29 Quia tu lucerna mea Domine: et tu Domine illuminabis tenebras meas.
30 In te enim curram accinctus: in Deo meo transiliam murum.
31 Deus, immaculata via eius, eloquium Domini igne examinatum: scutum est omnium sperantium in se.
32 Quis est Deus praeter Dominum: et quis fortis praeter Deum nostrum?
33 Deus qui accinxit me fortitudine: et complanavit perfectam viam meam.
34 Coaequans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me.
35 Docens manus meas ad praelium, et componens quasi arcum aereum brachia mea.
36 Dedisti mihi clypeum salutis tuae: et mansuetudo mea multiplicavit me.
37 Dilatabis gressus meos subtus me: et non deficient tali mei.
38 Persequar inimicos meos, et conteram: et non convertar donec consumam eos.
39 Consumam eos et confringam, ut non consurgant: cadent sub pedibus meis.
40 Accinxisti me fortitudine ad praelium: incurvasti resistentes mihi subtus me.
41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum: odientes me, et disperdam eos.
42 Clamabunt, et non erit qui salvet, ad Dominum, et non exaudiet eos.
43 Delebo eos ut pulverem terrae: quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
44 Salvabis me a contradictionibus populi mei: custodies me in caput Gentium: populus, quem ignoro, serviet mihi.
45 Filii alieni resistent mihi, auditu auris obedient mihi.
46 Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.
47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus: et exaltabitur Deus fortis salutis meae.
48 Deus qui das vindictas mihi, et deiicis populos sub me.
49 Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me: a viro iniquo liberabis me:
50 Propterea confitebor tibi Domine in gentibus: et nomini tuo cantabo.
51 Magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini eius in sempiternum.