< Ii Samuelis 15 >
1 Igitur post haec fecit sibi Absalom currus, et equites, et quinquaginta viros, qui praecederent eum.
此后,押沙龙为自己预备车马,又派五十人在他前头奔走。
2 Et mane consurgens Absalom, stabat iuxta introitum portae in via, et omnem virum, qui habebat negotium ut veniret ad regis iudicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Israel ego sum servus tuus.
押沙龙常常早晨起来,站在城门的道旁,凡有争讼要去求王判断的,押沙龙就叫他过来,问他说:“你是哪一城的人?”回答说:“仆人是以色列某支派的人。”
3 Respondebatque ei Absalom: Videntur mihi sermones tui boni et iusti. Sed non est qui te audiat constitutus a rege. dicebatque Absalom:
押沙龙对他说:“你的事有情有理,无奈王没有委人听你伸诉。”
4 Quis me constituat iudicem super terram, ut ad me veniant omnes, qui habent negotium, et iuste iudicem?
押沙龙又说:“恨不得我作国中的士师!凡有争讼求审判的到我这里来,我必秉公判断。”
5 Sed et cum accederet ad eum homo ut salutaret illum, extendebat manum suam, et apprehendens, osculabatur eum.
若有人近前来要拜押沙龙,押沙龙就伸手拉住他,与他亲嘴。
6 Faciebatque hoc omni Israel venienti ad iudicium, ut audiretur a rege, et solicitabat corda virorum Israel.
以色列人中,凡去见王求判断的,押沙龙都是如此待他们。这样,押沙龙暗中得了以色列人的心。
7 Post quattuor autem annos, dixit Absalom ad regem David: Vadam, et reddam vota mea quae vovi Domino in Hebron.
满了四十年,押沙龙对王说:“求你准我往希伯 去,还我向耶和华所许的愿。
8 Vovens enim vovit servus tuus, cum esset in Gessur Syriae, dicens: Si reduxerit me Dominus in Ierusalem, sacrificabo Domino.
因为仆人住在亚兰的基述,曾许愿说:‘耶和华若使我再回耶路撒冷,我必事奉他。’”
9 Dixitque ei rex David: Vade in pace. Et surrexit, et abiit in Hebron.
王说:“你平平安安地去吧!”押沙龙就起身,往希伯 去了。
10 Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israel, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccinae, dicite: Regnabit Absalom in Hebron.
押沙龙打发探子走遍以色列各支派,说:“你们一听见角声就说:‘押沙龙在希伯 作王了!’”
11 Porro cum Absalom ierunt ducenti viri de Ierusalem vocati, euntes simplici corde, et causam penitus ignorantes.
押沙龙在耶路撒冷请了二百人与他同去,都是诚诚实实去的,并不知道其中的真情。
12 Accersivit quoque Absalom Achitophel Gilonitem consiliarium David, de civitate sua Gilo. Cumque immolaret victimas, facta est coniuratio valida, populusque concurrens augebatur cum Absalom.
押沙龙献祭的时候,打发人去将大卫的谋士、基罗人亚希多弗从他本城请了来。于是叛逆的势派甚大;因为随从押沙龙的人民,日渐增多。
13 Venit igitur nuncius ad David, dicens: Toto corde universus Israel sequitur Absalom.
有人报告大卫说:“以色列人的心都归向押沙龙了!”
14 Et ait David servis suis, qui erant cum eo in Ierusalem: Surgite, fugiamus: neque enim erit nobis effugium a facie Absalom: festinate egredi, ne forte veniens occupet nos, et impleat super nos ruinam, et percutiat civitatem in ore gladii.
大卫就对耶路撒冷跟随他的臣仆说:“我们要起来逃走,不然都不能躲避押沙龙了;要速速地去,恐怕他忽然来到,加害于我们,用刀杀尽合城的人。”
15 Dixeruntque servi regis ad eum: omnia quaecumque praeceperit dominus noster rex, libenter exequemur servi tui.
王的臣仆对王说:“我主我王所定的,仆人都愿遵行。”
16 Egressus est ergo rex, et universa domus eius pedibus suis: et reliquit rex decem mulieres concubinas ad custodiendam domum.
于是王带着全家的人出去了,但留下十个妃嫔看守宫殿。
17 Egressusque rex et omnis Israel pedibus suis, stetit procul a domo:
王出去,众民都跟随他,到伯·墨哈,就住下了。
18 et universi servi eius ambulabant iuxta eum, et legiones Cerethi, et Phelethi, et omnes Gethaei, pugnatores validi, sexcenti viri qui secuti eum fuerant de Geth pedites, praecedebant regem.
王的臣仆都在他面前过去。基利提人、比利提人,就是从迦特跟随王来的六百人,也都在他面前过去。
19 Dixit autem rex ad Ethai Gethaeum: Cur venis nobiscum? revertere, et habita cum rege, quia peregrinus es, et egressus es de loco tuo.
王对迦特人以太说:“你是外邦逃来的人,为什么与我们同去呢?你可以回去与新王同住,或者回你本地去吧!
20 Heri venisti, et hodie compelleris nobiscum egredi? ego autem vadam quo iturus sum: revertere, et reduc tecum fratres tuos, et Dominus faciet tecum misericordiam, et veritatem, quia ostendisti gratiam et fidem.
你来的日子不多,我今日怎好叫你与我们一同飘流、没有一定的住处呢?你不如带你的弟兄回去吧!愿耶和华用慈爱诚实待你。”
21 Et respondit Ethai regi, dicens: Vivit Dominus, et vivit dominus meus rex: quoniam in quocumque loco fueris domine mi rex, sive in morte, sive in vita, ibi erit servus tuus.
以太对王说:“我指着永生的耶和华起誓,又敢在王面前起誓:无论生死,王在哪里,仆人也必在那里。”
22 Et ait David Ethai: Veni, et transi. Et transivit Ethai Gethaeus, et omnes viri, qui cum eo erant, et reliqua multitudo.
大卫对以太说:“你前去过河吧!”于是迦特人以太带着跟随他的人和所有的妇人孩子,就都过去了。
23 Omnesque flebant voce magna, et universus populus transibat: rex quoque transgrediebatur Torrentem Cedron, et cunctus populus incedebat contra viam olivae, quae respicit ad desertum.
本地的人都放声大哭。众民尽都过去,王也过了汲沦溪;众民往旷野去了。
24 Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitae cum eo, portantes arcam foederis Dei, et deposuerunt arcam Dei: et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus, qui egressus fuerat de civitate.
撒督和抬 神约柜的利未人也一同来了,将 神的约柜放下。亚比亚他上来,等着众民从城里出来过去。
25 Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum.
王对撒督说:“你将 神的约柜抬回城去。我若在耶和华眼前蒙恩,他必使我回来,再见约柜和他的居所。
26 Si autem dixerit mihi: Non places: praesto sum, faciat quod bonum est coram se.
倘若他说:‘我不喜悦你’,看哪,我在这里,愿他凭自己的意旨待我!”
27 Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O videns revertere in civitatem in pace: et Achimaas filius tuus, et Ionathas filius Abiathar duo filii vestri, sint vobiscum.
王又对祭司撒督说:“你不是先见吗?你可以安然回城;你儿子亚希玛斯和亚比亚他的儿子约拿单都可以与你同去。
28 Ecce ego abscondar in campestribus deserti, donec veniat sermo a vobis indicans mihi.
我在旷野的渡口那里等你们报信给我。”
29 Reportaverunt ergo Sadoc, et Abiathar arcam Dei in Ierusalem: et manserunt ibi.
于是撒督和亚比亚他将 神的约柜抬回耶路撒冷,他们就住在那里。
30 Porro David ascendebat Clivum olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens, et operto capite, sed et omnis populus, qui erat cum eo, operto capite ascendebat plorans.
大卫蒙头赤脚上橄榄山,一面上一面哭。跟随他的人也都蒙头哭着上去;
31 Nunciatum est autem David quod et Achitophel esset in coniuratione cum Absalom, dixitque David: Infatua, quaeso, Domine consilium Achitophel.
有人告诉大卫说:“亚希多弗也在叛党之中,随从押沙龙。”大卫祷告说:“耶和华啊,求你使亚希多弗的计谋变为愚拙!”
32 Cumque ascenderet David summitatem montis, in quo adoraturus erat Dominum, ecce occurrit ei Chusai Arachites, scissa veste, et terra pleno capite.
大卫到了山顶、敬拜 神的地方,见亚基人户筛,衣服撕裂,头蒙灰尘来迎接他。
33 Et dixit ei David: Si veneris mecum, eris mihi oneri:
大卫对他说:“你若与我同去,必累赘我;
34 si autem in civitatem revertaris, et dixeris Absalom: Servus tuus sum, rex: patere me vivere sicut fui servus patris tui, sic ero servus tuus: dissipabis consilium Achitophel.
你若回城去,对押沙龙说:‘王啊,我愿作你的仆人;我向来作你父亲的仆人,现在我也照样作你的仆人。’这样,你就可以为我破坏亚希多弗的计谋。
35 Habes autem tecum Sadoc, et Abiathar sacerdotes: et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc, et Abiathar sacerdotibus.
祭司撒督和亚比亚他岂不都在那里吗?你在王宫里听见什么,就要告诉祭司撒督和亚比亚他。
36 Sunt enim cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Ionathas filius Abiathar: et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis.
撒督的儿子亚希玛斯,亚比亚他的儿子约拿单,也都在那里。凡你们所听见的可以托这二人来报告我。”
37 Veniente ergo Chusai amico David in civitatem, Absalom quoque ingressus est Ierusalem.
于是,大卫的朋友户筛进了城;押沙龙也进了耶路撒冷。