< Ii Samuelis 13 >

1 Factum est autem post haec, ut Absalom filii David sororem speciosissimam, vocabulo Thamar, adamaret Amnon filius David,
大卫的儿子押沙龙有一个美貌的妹子,名叫她玛。大卫的儿子暗嫩爱她。
2 et deperiret in eam valde, ita ut propter amorem eius aegrotaret: quia cum esset virgo, difficile ei videbatur ut quippiam inhoneste ageret cum ea.
暗嫩为他妹子她玛忧急成病。她玛还是处女,暗嫩以为难向她行事。
3 Erat autem Amnon amicus, nomine Ionadab filius Semmaa fratris David, vir prudens valde.
暗嫩有一个朋友,名叫约拿达,是大卫长兄示米亚的儿子。这约拿达为人极其狡猾;
4 Qui dixit ad eum: Quare sic attenuaris macie fili regis per singulos dies? cur non indicas mihi? Dixitque ei Amnon: Thamar sororem fratris mei Absalom amo.
他问暗嫩说:“王的儿子啊,为何一天比一天瘦弱呢?请你告诉我。”暗嫩回答说:“我爱我兄弟押沙龙的妹子她玛。”
5 Cui respondit Ionadab: Cuba super lectum tuum, et languorem simula: cumque venerit pater tuus ut visitet te, dic ei: Veniat, oro, Thamar soror mea, ut det mihi cibum, et faciat pulmentum, ut comedam de manu eius.
约拿达说:“你不如躺在床上装病;你父亲来看你,就对他说:‘求父叫我妹子她玛来,在我眼前预备食物,递给我吃,使我看见,好从她手里接过来吃。’”
6 Accubuit itaque Amnon, et quasi aegrotare coepit: cumque venisset rex ad visitandum eum, ait Amnon ad regem: Veniat, obsecro, Thamar soror mea, ut faciat in oculis meis duas sorbitiunculas, et cibum capiam de manu eius.
于是暗嫩躺卧装病。王来看他,他对王说:“求父叫我妹子她玛来,在我眼前为我做两个饼,我好从她手里接过来吃。”
7 Misit ergo David ad Thamar domum, dicens: Veni in domum Amnon fratris tui, et fac ei pulmentum.
大卫就打发人到宫里,对她玛说:“你往你哥哥暗嫩的屋里去,为他预备食物。”
8 Venitque Thamar in domum Amnon fratris sui: ille autem iacebat: quae tollens farinam commiscuit: et liquefaciens, in oculis eius coxit sorbitiunculas.
她玛就到她哥哥暗嫩的屋里;暗嫩正躺卧。她玛抟面,在他眼前做饼,且烤熟了,
9 Tollensque quod coxerat, effudit, et posuit coram eo, et noluit comedere: dixitque Amnon: Eiicite universos a me. Cumque eiecissent omnes,
在他面前将饼从锅里倒出来,他却不肯吃,便说:“众人离开我出去吧!”众人就都离开他,出去了。
10 dixit Amnon ad Thamar: Infer cibum in conclave, ut vescar de manu tua. Tulit ergo Thamar sorbitiunculas, quas fecerat, et intulit ad Amnon fratrem suum in conclavi.
暗嫩对她玛说:“你把食物拿进卧房,我好从你手里接过来吃。”她玛就把所做的饼拿进卧房,到她哥哥暗嫩那里,
11 Cumque obtulisset ei cibum, apprehendit eam, et ait: Veni, cuba mecum soror mea.
拿着饼上前给他吃,他便拉住她玛,说:“我妹妹,你来与我同寝。”
12 Quae respondit ei: Noli frater mi, noli opprimere me, neque enim hoc fas est in Israel: noli facere stultitiam hanc.
她玛说:“我哥哥,不要玷辱我。以色列人中不当这样行,你不要做这丑事;
13 Ego enim ferre non potero opprobrium meum, et tu eris quasi unus de insipientibus in Israel: quin potius loquere ad regem, et non negabit me tibi.
你玷辱了我,我何以掩盖我的羞耻呢?你在以色列中也成了愚妄人。你可以求王,他必不禁止我归你。”
14 Noluit autem acquiescere precibus eius, sed praevalens viribus oppressit eam, et cubavit cum ea.
但暗嫩不肯听她的话,因比她力大,就玷辱她,与她同寝。
15 Et exosam eam habuit Amnon odio magno nimis: ita ut maius esset odium, quo oderat eam, amore quo ante dilexerat. Dixitque ei Amnon: Surge, et vade.
随后,暗嫩极其恨她,那恨她的心比先前爱她的心更甚,对她说:“你起来,去吧!”
16 Quae respondit ei: Maius est hoc malum, quod nunc agis adversum me, quam quod ante fecisti, expellens me. Et noluit audire eam:
她玛说:“不要这样!你赶出我去的这罪比你才行的更重!”但暗嫩不肯听她的话,
17 sed vocato puero, qui ministrabat ei, dixit: Eiice hanc a me foras, et claude ostium post eam.
就叫伺候自己的仆人来,说:“将这个女子赶出去!她一出去,你就关门,上闩。”
18 Quae induta erat talari tunica: huiuscemodi enim filiae regis virgines vestibus utebantur. Eiecit itaque eam minister illius foras: clausitque fores post eam.
那时她玛穿着彩衣,因为没有出嫁的公主都是这样穿。暗嫩的仆人就把她赶出去,关门上闩。
19 Quae aspergens cinerem capiti suo, scissa talari tunica, impositisque manibus super caput suum, ibat ingrediens, et clamans.
她玛把灰尘撒在头上,撕裂所穿的彩衣,以手抱头,一面行走,一面哭喊。
20 Dixit autem ei Absalom frater suus: Numquid Amnon frater tuus concubuit tecum? sed nunc soror tace, frater tuus est: neque affligas cor tuum pro hac re. Mansit itaque Thamar contabescens in domo Absalom fratris sui.
她胞兄押沙龙问她说:“莫非你哥哥暗嫩与你亲近了吗?我妹妹,暂且不要作声,他是你的哥哥,不要将这事放在心上。”她玛就孤孤单单地住在她胞兄押沙龙家里。
21 Cum autem audisset rex David verba haec, contristatus est valde, et noluit contristare spiritum Amnon filii sui, quoniam diligebat eum, quia primogenitus erat ei.
大卫王听见这事,就甚发怒。
22 Porro non est locutus Absalom ad Amnon nec malum, nec bonum: oderat enim Absalom Amnon, eo quod violasset Thamar sororem suam.
押沙龙并不和他哥哥暗嫩说好说歹;因为暗嫩玷辱他妹妹她玛,所以押沙龙恨恶他。
23 Factum est autem post tempus biennii, ut tonderentur oves Absalom in Baalhasor, quae est iuxta Ephraim: et vocavit Absalom omnes filios regis,
过了二年,在靠近以法莲的巴力·夏琐有人为押沙龙剪羊毛;押沙龙请王的众子与他同去。
24 venitque ad regem, et ait ad eum: Ecce tondentur oves servi tui: veniat, oro, rex cum servis suis ad servum suum.
押沙龙来见王,说:“现在有人为仆人剪羊毛,请王和王的臣仆与仆人同去。”
25 Dixitque rex ad Absalom: Noli fili mi, noli rogare ut veniamus omnes, et gravemus te. Cum autem cogeret eum, et noluisset ire, benedixit ei.
王对押沙龙说:“我儿,我们不必都去,恐怕使你耗费太多。”押沙龙再三请王,王仍是不肯去,只为他祝福。
26 Et ait Absalom: Si non vis venire, veniat, obsecro, nobiscum saltem Amnon frater meus. Dixitque ad eum rex: Non est necesse ut vadat tecum.
押沙龙说:“王若不去,求王许我哥哥暗嫩同去。”王说:“何必要他去呢?”
27 Coegit itaque Absalom eum, et dimisit cum eo Amnon et universos filios regis. Feceratque Absalom convivium quasi convivium regis.
押沙龙再三求王,王就许暗嫩和王的众子与他同去。
28 Praeceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite, nolite timere: ego enim sum qui praecipio vobis: roboramini, et estote viri fortes.
押沙龙吩咐仆人说:“你们注意,看暗嫩饮酒畅快的时候,我对你们说杀暗嫩,你们便杀他,不要惧怕。这不是我吩咐你们的吗?你们只管壮胆奋勇!”
29 Fecerunt ergo pueri Absalom adversum Amnon, sicut praeceperat eis Absalom. Surgentesque omnes filii regis ascenderunt singuli mulas suas, et fugerunt.
押沙龙的仆人就照押沙龙所吩咐的,向暗嫩行了。王的众子都起来,各人骑上骡子,逃跑了。
30 Cumque adhuc pergerent in itinere, fama pervenit ad David, dicens: Percussit Absalom omnes filios regis, et non remansit ex eis saltem unus.
他们还在路上,有风声传到大卫那里,说:“押沙龙将王的众子都杀了,没有留下一个。”
31 Surrexit itaque rex, et scidit vestimenta sua: et cecidit super terram, et omnes servi illius, qui assistebant ei, sciderunt vestimenta sua.
王就起来,撕裂衣服,躺在地上。王的臣仆也都撕裂衣服,站在旁边。
32 Respondens autem Ionadab filius Semmaa fratris David, dixit: Ne aestimet dominus meus rex, quod omnes pueri filii regis occisi sint: Amnon solus mortuus est, quoniam in ore Absalom erat positus ex die qua oppressit Thamar sororem eius.
大卫的长兄,示米亚的儿子约拿达说:“我主,不要以为王的众子—少年人都杀了,只有暗嫩一个人死了。自从暗嫩玷辱押沙龙妹子她玛的那日,押沙龙就定意杀暗嫩了。
33 Nunc ergo ne ponat dominus meus rex super cor suum verbum istud, dicens: Omnes filii regis occisi sunt: quoniam Amnon solus mortuus est.
现在,我主我王,不要把这事放在心上,以为王的众子都死了,只有暗嫩一个人死了。”
34 Fugit autem Absalom: et elevavit puer speculator oculos suos, et aspexit: et ecce populus multus veniebat per iter devium ex latere montis.
押沙龙逃跑了。 守望的少年人举目观看,见有许多人从山坡的路上来。
35 Dixit autem Ionadab ad regem: Ecce filii regis adsunt: iuxta verbum servi tui sic factum est.
约拿达对王说:“看哪,王的众子都来了,果然与你仆人所说的相合。”
36 Cumque cessasset loqui, apparuerunt et filii regis: et intrantes levaverunt vocem suam, et fleverunt: sed et rex et omnes servi eius fleverunt ploratu magno nimis.
话才说完,王的众子都到了,放声大哭;王和臣仆也都哭得甚恸。
37 Porro Absalom fugiens, abiit ad Tholomai filium Ammiud regem Gessur. Luxit ergo David filium suum multis diebus.
押沙龙逃到基述王亚米忽的儿子达买那里去了。大卫天天为他儿子悲哀。
38 Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis.
押沙龙逃到基述,在那里住了三年。
39 Cessavitque rex David persequi Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu.
暗嫩死了以后,大卫王得了安慰,心里切切想念押沙龙。

< Ii Samuelis 13 >