< Ii Regum 21 >
1 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Ierusalem: nomen matris eius Haphsiba.
2 Fecitque malum in conspectu Domini, iuxta idola Gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israel.
3 Conversusque est, et aedificavit excelsa, quae dissipaverat Ezechias pater eius: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam.
4 Extruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Ierusalem ponam nomen meum.
5 Et extruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini.
6 Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.
7 Posuit quoque idolum luci, quem fecerat in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium eius: In templo hoc, et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum.
8 Et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra, quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opere omnia quae praecepi eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moyses.
9 Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super Gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel.
10 Locutusque est Dominus in manu servorum suorum Prophetarum, dicens:
11 Quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas, super omnia quae fecerunt Amorrhaei ante eum, et peccare fecit etiam Iudam in immunditiis suis:
12 propterea haec dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego inducam mala super Ierusalem et Iudam: ut quicumque audierit, tinniant ambae aures eius.
13 Et extendam super Ierusalem funiculum Samariae, et pondus domus Achab: et delebo Ierusalem, sicut deleri solent tabulae: et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem eius.
14 Dimittam vero reliquias hereditatis meae, et tradam eas in manus inimicorum eius: eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis:
15 eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto, usque ad hanc diem.
16 Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Ierusalem usque ad os: absque peccatis suis, quibus peccare fecit Iudam, ut faceret malum coram Domino.
17 Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quae fecit, et peccatum eius, quod peccavit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda?
18 Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suae, in horto Oza: et regnavit Amon filius eius pro eo.
19 Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare coepisset: duobus quoque annis regnavit in Ierusalem. nomen matris eius Messalemeth filia Harus de Ieteba.
20 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius.
21 Et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater eius: servivitque immunditiis, quibus servierat pater eius, et adoravit eas,
22 et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini.
23 Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua.
24 Percussit autem populus terrae omnes, qui coniuraverant contra regem Amon: et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo.
25 Reliqua autem sermonum Amon quae fecit, nonne haec scripta sunt in Libro sermonum dierum regum Iuda?
26 Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza: et regnavit Iosias filius eius pro eo.