< Corinthios Ii 1 >

1 Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, Ecclesiae Dei, quae est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia.
因天主的旨意,做基督耶穌宗徒的保祿和弟茂德弟兄,致書於格林多天主的教會和在全阿哈雅的眾位聖徒:
2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Iesu Christo.
願恩寵及平安由我們的父天主,和耶穌基督賜給你們!
3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,
願我們的主耶穌基督的天主和父,仁慈的父和施與各種安慰的天主受讚揚,
4 qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo.
是衪在我們各種磨難中,常安慰我們,為使我們能以自己由天主所親受安慰,去安慰那些在各種因難中的人。
5 Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra.
因為基督所受的苦難,加於我們身上的越多,我們藉著基督,得所的安慰也越多。
6 Sive autem tribulamur pro vestra salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione, quae operatur tolerantiam earundem passionum, quas et nos patimur:
我們如果受磨難,那是為叫你們受安慰與得救;我們如果受安慰,那也是為叫你們受安慰;這安慰足以能使你們堅忍那我們所受的同樣苦難。
7 ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.
為此,我們對你們所懷的希望是不移的,因為我們知道:你們怎樣分受了痛苦,他要怎樣同享安慰。
8 Non enim volumus ignorare vos fratres de tribulatione nostra, quae facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut taederet nos etiam vivere.
弟兄們,我們深願你們知道,我們在亞細亞所的磨難:我們受到了非人力所能忍受的重壓,甚至連活的希望也沒有了;
9 Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in nobis, sed in Deo, qui suscitat mortuos:
而且我們自己也認為必死無疑,這是為叫我們不要倚靠自己,而倚靠只那使死人復活的天主。
10 qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,
衪由這麼多的死亡危險中救了我們,而令仍在施救,我們切薶將來還要施救,
11 adiuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multarum personis facierum eius quae in nobis est donationis, per multos gratiae agantur pro nobis.
只要你們以祈禱協助我們;這樣因有許多人為我們求得恩賜,好使將來也有許多人替我們感恩。
12 Nam gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei: et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos.
我們認為光榮的事,就是有我們的良心作證:我們處世是本著由天主而來的直爽與真誠,並不是本著本性的智慧,而是本著天主的恩寵;對於你們尤其如此,
13 Non enim alia scribimus vobis, quam quae legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis,
因為我們給你們所寫的,無非是你們所能郎誦,所能瞭解的。我盻望你們能完全瞭解我們,
14 sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Iesu Christi.
就如你們對我們已有了幾分瞭解,好在我們的主耶穌的日子上,我們是你們的誇耀,而你們也是我們的誇耀。
15 Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis:
懷著這種信念,我原先有意到你們那裏去,為使你們獲得第二次的恩惠,
16 et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Iudaeam.
並經過你們那裏到馬其頓,再由馬其頓回到你們那裏,然後由你們送我往猶太去。
17 Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? Aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me EST, et NON?
那麼,我懷著這種意思,難道是我行事輕浮嗎﹖或者我定主意,是隨感情定的,以致在我內有「是」而又「非「嗎﹖
18 Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo EST, et NON sed est in illo EST.
天主是忠實的,我們對你們所說火話,並不是「是」而又「非」的,
19 Dei enim filius Iesus Christus, qui in vobis per nos praedicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit in illo EST et NON, sed EST in illo fuit.
因為藉我們,既藉我和息耳瓦諾同弟茂德,在你們中間所宣講的天主子耶穌基督,並不是「是」而又「非」的,在衪內只有一個「是」
20 Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo EST: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram.
因為天主的一切恩許,在衪內都成了「是」,為此也藉著衪,我們才答應「阿們」,使光榮藉我們歸於天主。
21 Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus:
那堅固我們和你們在基督內的,並給我們傳油的,就是天主;
22 qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris.
衪在我們身上蓋了印,並在我們心裡賜下聖神作為抵押。
23 Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum:
我指著我的性命呼號天主作證:我沒有再到格林多去,是為了顧惜你們。
24 non quia dominamur fidei vestae, sed adiutores sumus gaudii vestri: nam fide statis.
這並不是說:在信仰方面我們願管制你們,而是說:我們願作你們喜樂的合作者,因為你們在信仰上已站穩了。

< Corinthios Ii 1 >