< Ii Paralipomenon 8 >

1 Expletis autem viginti annis postquam aedificavit Salomon domum Domini et domum suam:
所羅門建造耶和華殿和王宮,二十年才完畢了。
2 civitates, quas dederat Hiram Salomoni, aedificavit, et habitare ibi fecit filios Israel.
以後所羅門重新修築希蘭送給他的那些城邑,使以色列人住在那裏。
3 Abiit quoque in Emath Suba, et obtinuit eam.
所羅門往哈馬瑣巴去,攻取了那地方。
4 Et aedificavit Palmiram in deserto, et alias civitates munitissimas aedificavit in Emath.
所羅門建造曠野裏的達莫,又建造哈馬所有的積貨城,
5 Extruxitque Bethoron superiorem, et Bethoron inferiorem, civitates muratas habentes portas et vectes et seras:
又建造上伯‧和崙、下伯‧和崙作為保障,都有牆,有門,有閂;
6 Balaath etiam et omnes urbes firmissimas, quae fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum, et urbes equitum. omnia quaecumque voluit Salomon atque disposuit, aedificavit in Ierusalem et in Libano, et in universa terra potestatis suae.
又建造巴拉和所有的積貨城,並屯車輛馬兵的城,與耶路撒冷、黎巴嫩,以及自己治理的全國中所願意建造的。
7 Omnem populum, qui derelictus fuerat de Hethaeis, et Amorrhaeis, et Pherezaeis, et Hevaeis, et Iebusaeis, qui non erant de stirpe Israel,
至於國中所剩下不屬以色列人的赫人、亞摩利人、比利洗人、希未人、耶布斯人,
8 de filiis eorum: et de posteris, quos non interfecerant filii Israel, subiugavit Salomon in tributarios, usque in diem hanc.
就是以色列人未曾滅絕的,所羅門挑取他們的後裔作服苦的奴僕,直到今日。
9 Porro de filiis Israel non posuit ut servirent operibus regis: ipsi enim erant viri bellatores, et duces primi, et principes quadrigarum et equitum eius.
惟有以色列人,所羅門不使他們當奴僕做工,乃是作他的戰士、軍長的統領、車兵長、馬兵長。
10 Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta, qui erudiebant populum.
所羅門王有二百五十督工的,監管工人。
11 Filiam vero Pharaonis transtulit de Civitate David in domum, quam aedificaverat ei. Dixit enim rex: Non habitabit uxor mea in domo David regis Israel, eo quod sanctificata sit: quia ingressa est in eam arca Domini.
所羅門將法老的女兒帶出大衛城,上到為她建造的宮裏;因所羅門說:「耶和華約櫃所到之處都為聖地,所以我的妻不可住在以色列王大衛的宮裏。」
12 Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod extruxerat ante porticum,
所羅門在耶和華的壇上,就是在廊子前他所築的壇上,與耶和華獻燔祭;
13 ut per singulos dies offerretur in eo iuxta praeceptum Moysi in sabbatis et in calendis, et in festis diebus, ter per annum, id est, in sollemnitate azymorum, et in sollemnitatem hebdomadarum, et in sollemnitate tabernaculorum.
又遵着摩西的吩咐在安息日、月朔,並一年三節,就是除酵節、七七節、住棚節,獻每日所當獻的祭。
14 Et constituit iuxta dispositionem David patris sui officia Sacerdotum in ministeriis suis: et Levitas in ordine suo, ut laudarent, et ministrarent coram Sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei: et ianitores in divisionibus suis per portam et portam: sic enim praeceperat David homo Dei.
所羅門照着他父大衛所定的例,派定祭司的班次,使他們各供己事,又使利未人各盡其職,讚美耶和華,在祭司面前做每日所當做的;又派守門的按着班次看守各門,因為神人大衛是這樣吩咐的。
15 Nec praetergressi sunt de mandatis regis tam Sacerdotes, quam Levitae ex omnibus, quae praeceperat, etiam in custodiis thesaurorum.
王所吩咐眾祭司和利未人的,無論是管府庫或辦別的事,他們都不違背。
16 Omnes impensas praeparatas habuit Salomon ex eo die, quo fundavit domum Domini usque in diem, quo perfecit eam.
所羅門建造耶和華的殿,從立根基直到成功的日子,工料俱備。這樣,耶和華的殿全然完畢。
17 Tunc abiit Salomon in Asiongaber, et in Ailath ad oram Maris rubri, quae est in Terra Edom.
那時,所羅門往以東地靠海的以旬‧迦別和以祿去。
18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.
希蘭差遣他的臣僕,將船隻和熟悉泛海的僕人送到所羅門那裏。他們同着所羅門的僕人到了俄斐,得了四百五十他連得金子,運到所羅門王那裏。

< Ii Paralipomenon 8 >