< Ii Paralipomenon 4 >

1 Fecit quoque altare aeneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.
[製造聖殿器皿]以後,他製了一座銅壇,長二十肘,寬二十肘,高十肘。
2 Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum eius.
又鑄了一個銅海,從這邊到那邊直徑十肘,作圓形,高五肘,圓周三十肘。
3 Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quaedam extrinsecus caelaturae, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles:
銅海邊緣下四周圍,圍繞著匏瓜形的裝飾品,每肘十個,分兩行,匏瓜與銅海是同時鑄成的。
4 et ipsum Mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad Aquilonem, et alii tres ad Occidentem: porro tres alii Meridiem, et tres qui reliqui erant, Orientem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari.
有十二隻銅牛馱著銅海:三隻向北,三隻向西,三隻向南,三隻向東;銅海安放在銅牛背上,牛尾朝裏。
5 Porro vastitas eius habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii: capiebatque tria millia metretas.
銅海厚一掌,邊如杯邊,形似百合花,可容三千「巴特。」
6 Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quae in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabantur.
他又製了十個同盆:五個安置在右邊,五個安置在左邊,作為洗滌之用,洗滌作全燔祭的物品;但銅海只可為司祭作洗滌之用。
7 Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua iusserat fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.
又照所規定的式樣製了十個金燈台,放在殿內:右邊五個,左邊五個。
8 Necnon et mensas decem: et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris: phialas quoque aureas centum.
又製了十張桌子,放在殿內:右邊五張,左邊五張。又造了一百個金碗。
9 Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quae texit aere.
又造了司祭院與大院以及院門,門包市銅,
10 Porro mare posuit in latere dextro contra Orientem ad Meridiem.
他把銅海放在右邊東南角。[胡蘭所造的器具]
11 Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei:
胡蘭也製了鍋、鏟和盤。胡蘭為撒羅滿王作了一切應為上主的殿所作的工作:
12 hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quaedam retiacula, quae capita tegerent super epistylia.
兩根柱子,兩個柱頂上的球形柱頭,兩個網子,─遮蓋柱頂上兩個球形的柱頭,
13 Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis iungerentur, quae protegerent epistylia, et capita columnarum.
兩個網子上的四百個石榴,─每個網子有良行石榴,以遮蓋柱頂上兩個球形柱頭,
14 Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus:
十個盆座及座上的十個銅盆,
15 mare unum, boves quoque duodecim sub mari.
一個銅海及下面十二隻銅牛,
16 Et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram in domo Domini ex aere mundissimo.
鍋、鏟、鉤以及一切用具:這一切都是胡蘭阿彼用光滑的銅,給撒羅滿王為上主的殿所製造的,
17 In regione Iordanis fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot, et Saredatha.
是王在約但平原,於穌苛特與匝爾堂之間,用膠泥模鑄成的。
18 Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus aeris.
撒羅滿所製的這一切器皿,實在眾多;所用的銅,重量無法計算。[其他器皿]
19 Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis:
以後,撒羅滿又製造了上主殿內的一切用具:金壇和供餅的桌子,
20 candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum iuxta ritum ex auro purissimo:
燈台和依照規例應在內殿前點的燈盞,都是用純金製成的;
21 et florentia quaedam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt.
還有花蕊、燈盞和燭剪,都是用金,即純金製成的;
22 Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia caelavit templi interioris, id est, in Sancto sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in domo Domini.
還有刀、碗盤和火盤,都是純金的。殿宇的門,即進入至聖所內裏的門,以及聖殿,即正殿的門,也都是金的。

< Ii Paralipomenon 4 >