< Ii Paralipomenon 33 >

1 Duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset, et quinquagintaquinque annis regnavit in Ierusalem.
בן שתים עשרה שנה מנשה במלכו וחמשים וחמש שנה מלך בירושלם
2 Fecit autem malum coram Domino iuxta abominationes gentium, quas subvertit Dominus coram filiis Israel:
ויעש הרע בעיני יהוה כתועבות הגוים אשר הוריש יהוה מפני בני ישראל
3 et conversus instauravit excelsa, quae demolitus fuerat Ezechias pater eius: construxitque aras Baalim, et fecit lucos, et adoravit omnem militiam caeli, et coluit eam.
וישב ויבן את הבמות אשר נתץ יחזקיהו אביו ויקם מזבחות לבעלים ויעש אשרות וישתחו לכל צבא השמים ויעבד אתם
4 Aedificavit quoque altaria in domo Domini, de qua dixerat Dominus: In Ierusalem erit nomen meum in aeternum.
ובנה מזבחות בבית יהוה אשר אמר יהוה בירושלם יהיה שמי לעולם
5 Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini.
ויבן מזבחות לכל צבא השמים בשתי חצרות בית יהוה
6 Transireque fecit filios suos per ignem in Vallebenennom: observabat somnia, sectabatur auguria, maleficis artibus inserviebat, habebat secum magos, et incantatores: multaque mala operatus est coram Domino ut irritaret eum.
והוא העביר את בניו באש בגי בן הנם ועונן ונחש וכשף ועשה אוב וידעוני הרבה לעשות הרע בעיני יהוה--להכעיסו
7 Sculptile quoque, et conflatile signum posuit in domo Domini, de qua locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium eius, dicens: In domo hac et in Ierusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum.
וישם את פסל הסמל אשר עשה--בבית האלהים אשר אמר אלהים אל דויד ואל שלמה בנו בבית הזה ובירושלם אשר בחרתי מכל שבטי ישראל אשים את שמי לעילום
8 Et moveri non faciam pedem Israel de terra, quam tradidi patribus eorum: ita dumtaxat si custodierint facere quae praecepi eis, cunctamque legem, et ceremonias, atque iudicia per manum Moysi.
ולא אסיף להסיר את רגל ישראל מעל האדמה אשר העמדתי לאבותיכם רק אם ישמרו לעשות את כל אשר צויתים לכל התורה והחקים והמשפטים ביד משה
9 Igitur Manasses seduxit Iuda, et habitatores Ierusalem ut facerent malum super omnes gentes, quas subverterat Dominus a facie filiorum Israel.
ויתע מנשה את יהודה וישבי ירושלם לעשות רע--מן הגוים אשר השמיד יהוה מפני בני ישראל
10 Locutusque est Dominus ad eum, et ad populum illius, et attendere noluerunt.
וידבר יהוה אל מנשה ואל עמו ולא הקשיבו
11 Idcirco superinduxit eis principes exercitus regis Assyriorum: ceperuntque Manassen, et vinctum catenis, atque compedibus duxerunt in Babylonem.
ויבא יהוה עליהם את שרי הצבא אשר למלך אשור וילכדו את מנשה בחחים ויאסרהו בנחשתים ויוליכהו בבלה
12 Qui postquam coangustatus est, oravit Dominum Deum suum: et egit poenitentiam valde coram Deo patrum suorum.
וכהצר לו--חלה את פני יהוה אלהיו ויכנע מאד מלפני אלהי אבתיו
13 Deprecatusque est eum, et obsecravit intente: et exaudivit orationem eius, reduxitque eum Ierusalem in regnum suum, et cognovit Manasses quod Dominus ipse esset Deus.
ויתפלל אליו ויעתר לו וישמע תחנתו וישיבהו ירושלם למלכותו וידע מנשה כי יהוה הוא האלהים
14 Post haec aedificavit murum extra civitatem David ad Occidentem Gihon in convalle, ab introitu portae piscium per circuitum usque ad Ophel, et exaltavit illum vehementer: constituitque principes exercitus in cunctis civitatibus Iuda munitis:
ואחרי כן בנה חומה חיצונה לעיר דויד מערבה לגיחון בנחל ולבוא בשער הדגים וסבב לעפל ויגביהה מאד וישם שרי חיל בכל הערים הבצרות ביהודה
15 et abstulit deos alienos, et simulacrum de domo Domini: aras quoque, quas fecerat in monte domus Domini, et in Ierusalem, et proiecit omnia extra urbem.
ויסר את אלהי הנכר ואת הסמל מבית יהוה וכל המזבחות אשר בנה בהר בית יהוה ובירושלם וישלך חוצה לעיר
16 Porro instauravit altare Domini, et immolavit super illud victimas, et pacifica, et laudem: praecepitque Iuda ut serviret Domino Deo Israel.
ויכן (ויבן) את מזבח יהוה ויזבח עליו זבחי שלמים ותודה ויאמר ליהודה לעבוד את יהוה אלהי ישראל
17 Attamen adhuc populus immolabat in excelsis Domino Deo suo.
אבל עוד העם זבחים בבמות רק ליהוה אלהיהם
18 Reliqua autem gestorum Manasse: et obsecratio eius ad Deum suum: verba quoque Videntium, qui loquebantur ad eum in nomine Domini Dei Israel, continentur in sermonibus regum Israel.
ויתר דברי מנשה ותפלתו אל אלהיו ודברי החזים המדברים אליו בשם יהוה אלהי ישראל--הנם על דברי מלכי ישראל
19 Oratio quoque eius et exauditio, et cuncta peccata, atque contemptus, loca etiam, in quibus aedificavit excelsa, et fecit lucos, et statuas antequam ageret poenitentiam, scripta sunt in sermonibus Hozai.
ותפלתו והעתר לו וכל חטאתו ומעלו והמקמות אשר בנה בהם במות והעמיד האשרים והפסלים לפני הכנעו--הנם כתובים על דברי חוזי
20 Dormivit ergo Manasses cum patribus suis, et sepelierunt eum in domo sua: regnavitque pro eo filius eius Amon.
וישכב מנשה עם אבתיו ויקברהו ביתו וימלך אמון בנו תחתיו
21 Vigintiduorum annorum erat Amon cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in Ierusalem.
בן עשרים ושתים שנה אמון במלכו ושתים שנים מלך בירושלם
22 Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater eius: et cunctis idolis, quae Manasses fuerat fabricatus, immolavit atque servivit.
ויעש הרע בעיני יהוה כאשר עשה מנשה אביו ולכל הפסילים אשר עשה מנשה אביו--זבח אמון ויעבדם
23 Et non est reveritus faciem Domini, sicut reveritus est Manasses pater eius: et multo maiora deliquit.
ולא נכנע מלפני יהוה כהכנע מנשה אביו כי הוא אמון הרבה אשמה
24 Cumque coniurassent adversus eum servi sui, interfecerunt eum in domo sua.
ויקשרו עליו עבדיו וימיתהו בביתו
25 Porro reliqua populi multitudo, caesis iis, qui Amon percusserant, constituit regem Iosiam filium eius pro eo.
ויכו עם הארץ את כל הקשרים על המלך אמון וימליכו עם הארץ את יאשיהו בנו תחתיו

< Ii Paralipomenon 33 >