< Ii Paralipomenon 32 >
1 Post quae et huiuscemodi veritatem, venit Sennacherib rex Assyriorum, et ingressus Iuda, obsedit civitates munitas, volens eas capere.
[亞述來犯]這些忠貞之事作完之後,亞述王散乃黑黎布來進攻猶大,包圍一切堅城,企圖攻破,佔為己有。
2 Quod cum vidisset Ezechias, venisse scilicet Sennacherib, et totum belli impetum verti contra Ierusalem,
希則克雅見散乃黑黎市前來,決意要進攻耶路撒冷,
3 inito cum principibus consilio, virisque fortissimis ut obturarent capita fontium, qui erant extra urbem: et hoc omnium decernente sententia,
便與自己的將領和勇士商議,將城外的水泉杜塞;他們都贊成;
4 congregavit plurimam multitudinem, et obturaverunt cunctos fontes, et rivum, qui fluebat in medio terrae, dicentes: Ne veniant reges Assyriorum, et inveniant aquarum abundantiam.
於是召集許多人,將水泉和通過田間的水渠都杜塞,說:「為什麼讓亞述王來,得到這樣多的水! 」
5 Aedificavit quoque, agens industrie, omnem murum, qui fuerat dissipatus, et extruxit turres desuper, et forinsecus alterum murum: instauravitque Mello in Civitate David, et fecit universi generis armaturam et clypeos:
希則克雅遂加強防禦工事,重修所有破裂的城牆,上面建上城樓,城外又築了一道牆,加強達味城的米羅,製造了許多箭矢和盾牌。
6 constituitque principes bellatorum in exercitu: et convocavit universos in platea portae civitatis, ac locutus est ad cor eorum dicens:
然後派了將官率領軍民,將他們集合到城門廣場他自己面前,鼓勵他們說:「
7 Viriliter agite, et confortamini: nolite timere, nec paveatis regem Assyriorum, et universam multitudinem, quae est cum eo: multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo.
你們應該勇敢大膽,不要害怕,不要因亞述王和他所統領的大軍而膽怯,因為那與我們同在的比與他同在的,更有能力。
8 Cum illo enim est brachium carneum: nobiscum Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster, pugnatque pro nobis. Confortatusque est populus huiuscemodi verbis Ezechiae regis Iuda.
那與他同在的只是血肉的手臂,那與我們同在的卻是天主,我們的天主,他必要協助我們,為我們作戰。」眾人都因猶大王希則克雅這番話而得到鼓勵。[亞述王的侮辱]
9 Quae postquam gesta sunt, misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos in Ierusalem (ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis) ad Ezechiam regem Iuda, et ad omnem populum, qui erat in urbe, dicens:
此後,亞述王散乃黑黎布派自己的臣僕到耶路撒冷來,─他本人偕全軍駐在拉基士─向猶大王希則克雅,和在耶路撒冷所有的猶大人說:「
10 Haec dicit Sennacherib rex Assyriorum: In quo habentes fiduciam sedetis obsessi in Ierusalem?
亞述王散乃黑黎布這樣說:你們在耶路撒冷受困,還依靠什麼呢﹖
11 Num Ezechias decipit vos, ut tradat morti in fame et siti, affirmans quod Dominus Deus vester liberet vos de manu regis Assyriorum?
希則克雅曾對你們說過:雅威我們的天主必要救我們脫離亞述王的手,這豈不是誘惑你們,使你們餓死渴死嗎﹖
12 Numquid non iste est Ezechias, qui destruxit excelsa illius, et altaria, et praecepit Iuda et Ierusalem, dicens: Coram altare uno adorabitis, et in ipso comburetis incensum?
希則克雅豈不是將高丘和鄉壇推翻,且吩咐猶大和耶路撒冷人說:你們應在一個壇前朝拜,單在這上面焚香嗎﹖
13 An ignoratis quae ego fecerim, et patres mei cunctis terrarum populis? numquid praevaluerunt dii gentium, omniumque terrarum liberare regionem suam de manu mea?
難道你們不知道我與我的祖先,對各列邦民所作的事嗎﹖列邦各地的神,是否曾能拯救自己的國土,脫離我的手﹖
14 Quis est de universis diis gentium, quas vastaverunt patres mei, qui potuerit eruere populum suum de manu mea, ut possit etiam Deus vester eruere vos de hac manu?
我祖先所消滅的那些邦國的諸神中,有那一個曾能夠拯救自己的百姓,脫離我的手﹖難道你們的神就能拯救你們脫離我的手嗎﹖
15 Non vos ergo decipiat Ezechias, nec vana persuasione deludat, neque credatis ei. Si enim nullus potuit deus cunctarum gentium atque regnorum liberare populum suum de manu mea, et de manu patrum meorum, consequenter nec Deus vester poterit eruere vos de manu mea.
所以現在,不要讓希則克雅這樣欺騙你們,迷惑你們;你們也不要相信他,因為任何一個國家,一個民族的神,都不能拯救自己的百姓,脫離我的手,和我祖先的手;何況你們的神﹖他更不能拯救你們脫離我的手! 」
16 Sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum, et contra Ezechiam servum eius.
散乃黑黎布的臣僕,還說了許多譭謗上主天主,和他僕人希則克雅的話。
17 epistolas quoque scripsit plenas blasphemiae in Dominum Deum Israel, et locutus est adversus eum: Sicut dii gentium ceterarum non potuerunt liberare populum suum de manu mea, sic et Deus Ezechiae eruere non poterit populum suum de manu ista.
散乃黑黎布也寫信嘲笑上主以色列的天主,侮辱他說:「就如列邦民族的神沒有拯救自己的百姓脫離我的手,同樣希則克雅的神也不能救自己的百姓脫離我的手。」
18 Insuper et clamore magno, lingua Iudaica contra populum, qui sedebat in muris Ierusalem, personabat, ut terreret eos, et caperet civitatem.
隨後,他們用猶大方言向耶路撒冷城牆上的軍民呼喊,想驚嚇他們,令他們恐懼,以便奪取京城。
19 Locutusque est contra Deum Ierusalem, sicut adversum deos populorum terrae, opera manuum hominum.
他們論及耶路撒冷的天主,好似論及列邦民族的神一樣,當作了人手的造物。[希則克雅祈禱獲允]
20 Oraverunt igitur Ezechias rex, et Isaias filius Amos prophetes, adversum hanc blasphemiam, ac vociferati sunt usque in caelum.
希則克雅王與阿摩茲的兒子依撒意亞先知為此巷天祈求呼籲。
21 Et misit Dominus angelum, qui percussit omnem virum robustum, et bellatorem, et principem exercitus regis Assyriorum: Reversusque est cum ignominia in terram suam. Cumque ingressus esset domum Dei sui, filii qui egressi fuerant de utero eius, interfecerunt eum gladio.
上主便派一位天使進入亞述王的營爭,將所有的兵士、將軍和統帥,予以殲滅,使亞述王含羞回了本國。當他進入自己的神廟時,為他親生的兒子用劍所殺。
22 Salvavitque Dominus Ezechiam et habitatores Ierusalem de manu Sennacherib regis Assyriorum, et de manu omnium, et praestitit eis quietem per circuitum.
這樣,上主救了希則克雅和耶路撒冷的居民,脫離了亞述王散乃黑黎布和所有敵人的手,使他們四境獲得了安寧。
23 Multi etiam deferebant hostias, et sacrificia Domino in Ierusalem, et munera Ezechiae regi Iuda: qui exaltatus est post haec coram cunctis gentibus.
眾人就都到耶路撒冷向上主獻上禮品也贈予猶大王希則克雅禮物;從此以後,希則克雅乃為個國所敬重。
24 In diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem, et oravit Dominum: exaudivitque eum, et dedit ei signum.
那時,希則克雅害病要死,他哀求了上主,上主便應允了他,給了他一個異兆。
25 Sed non iuxta beneficia, quae acceperat, retribuit, quia elevatum est cor eius: et facta est contra eum ira, et contra Iuda et Ierusalem.
但是,希則克雅不但沒有照他所受的恩惠還報,反而心高氣傲,於是上主的怒火降於他和猶大並耶路撒冷。
26 Humiliatusque est postea eo quod exaltatum fuisset cor eius, tam ipse, quam habitatores Ierusalem: et idcirco non venit super eos ira Domini in diebus Ezechiae.
以後,希則克雅抑制了自己的驕傲,他和耶路撒冷居民都自謙自卑,因此上主的怒氣,在希則克雅生時,沒有向他們發作。[希則克雅一生概略]
27 Fuit autem Ezechias dives, et inclytus valde, et thesauros sibi plurimos congregavit argenti et auri et lapidis pretiosi, aromatum, et armorum universi generis, et vasorum magni pretii.
希則克雅享盡富貴榮華,建造了府庫,儲藏金銀、寶石、香料、盾牌和各種珍器;
28 Apothecas quoque frumenti, vini, et olei, et praesepia omnium iumentorum, caulasque pecorum,
修建了倉廩,儲藏五穀、新酒和油;修蓋了棚欄,為養各類牲畜;為羊群修了羊棧;
29 et urbes sex aedificavit sibi: habebat quippe greges ovium, et armentorum innumerabiles, eo quod dedisset ei Dominus substantiam multam nimis.
又畜養了驢,以及許多大小牲畜;天主實在賜給了他極多的財物。
30 Ipse est Ezechias, qui obturavit superiorem fontem aquarum Gihon, et avertit eas subter ad Occidentem Urbis David: in omnibus operibus suis fecit prospere quae voluit.
希則克雅堵住基紅泉上邊的水,將水直引到達味城西。希則克雅所作所為無不順利。
31 Attamen in legatione principum Babylonis, qui missi fuerant ad eum, ut interrogarent de portento, quod acciderat super terram, dereliquit eum Deus ut tentaretur, et nota fierent omnia, quae erant in corde eius.
甚至巴比倫王公大人派使者來見希則克雅,詢問他國內發生的奇事時,天主也讓他自由,藉以考驗他,好知道他心中的一切。
32 Reliqua autem sermonum Ezechiae, et misericordiarum eius scripta sunt in visione Isaiae filii Amos prophetae, et in libro regum Iuda et Israel.
希則克雅其餘的事蹟,以及他的善行,都記載在阿摩茲的兒子依撒意亞先知的神視錄及猶大和以色列列王實錄上。
33 Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et sepelierunt eum super sepulchra filiorum David: et celebravit eius exequias universus Iuda, et omnes habitatores Ierusalem: regnavitque Manasses filius eius pro eo.
希則克雅與他的祖先同眠,葬在達味子孫墓地的斜坡上;他死了,全猶大和耶路撒冷居民都為他舉哀致敬;他的兒子默納舍繼位為王。