< Ii Paralipomenon 23 >

1 Anno autem septimo confortatus Ioiada, assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Ieroham, et Ismahel filium Iohanan, Azariam quoque filium Obed, et Maasiam filium Adaiae, et Elisaphat filium Zechri: et iniit cum eis foedus.
第七年,耶何耶大奋勇自强,将百夫长耶罗罕的儿子亚撒利雅,约哈难的儿子以实玛利,俄备得的儿子亚撒利雅,亚大雅的儿子玛西雅,细基利的儿子以利沙法召来,与他们立约。
2 Qui circumeuntes Iudam, congregaverunt Levitas de cunctis urbibus Iuda, et principes familiarum Israel, veneruntque in Ierusalem.
他们走遍犹大,从犹大各城里招聚利未人和以色列的众族长到耶路撒冷来。
3 Iniit ergo omnis multitudo pactum in domo Dei cum rege: dixitque ad eos Ioiada: Ecce filius regis regnabit, sicut locutus est Dominus super filios David.
会众在 神殿里与王立约。耶何耶大对他们说:“看哪,王的儿子必当作王,正如耶和华指着大卫子孙所应许的话”;
4 Iste est ergo sermo quem facietis:
又说:“你们当这样行:祭司和利未人凡安息日进班的,三分之一要把守各门,
5 Tertia pars vestrum qui veniunt ad Sabbatum, Sacerdotum, et Levitarum, et ianitorum erit in portis: tertia vero pars ad domum regis: et tertia ad portam, quae appellatur Fundamenti: omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini.
三分之一要在王宫,三分之一要在基址门;众百姓要在耶和华殿的院内。
6 Nec quispiam alius ingrediatur domum Domini, nisi Sacerdotes, et qui ministrant de Levitis: ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt: et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
除了祭司和供职的利未人之外,不准别人进耶和华的殿;惟独他们可以进去,因为他们圣洁。众百姓要遵守耶和华所吩咐的。
7 Levitae autem circumdent regem, habentes singuli arma sua: (et si quis alius ingressus fuerit templum, interficiatur) sintque cum rege et intrante et egrediente.
利未人要手中各拿兵器,四围护卫王;凡擅入殿宇的,必当治死。王出入的时候,你们当跟随他。”
8 Fecerunt ergo Levitae, et universus Iuda iuxta omnia, quae praeceperat Ioiada pontifex: et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati, cum his qui impleverant sabbatum, et egressi erant. siquidem Ioiada pontifex non dimiserat abire turmas, quae sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
利未人和犹大众人都照着祭司耶何耶大一切所吩咐的去行,各带所管安息日进班出班的人来,因为祭司耶何耶大不许他们下班。
9 Deditque Ioiada sacerdos centurionibus lanceas, clypeosque et peltas regis David, quas consecraverat in domo Domini.
祭司耶何耶大便将 神殿里所藏大卫王的枪、盾牌、挡牌交给百夫长,
10 Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextra, usque ad partem templi sinistram, coram altari, et templo, per circuitum regis.
又分派众民手中各拿兵器,在坛和殿那里,从殿右直到殿左,站在王子的四围;
11 Et eduxerunt filium regis, et imposuerunt ei diadema, et testimonium, dederuntque in manu eius tenendam legem, et constituerunt eum regem: unxit quoque illum Ioiada pontifex, et filii eius: imprecatique sunt ei, atque dixerunt: Vivat rex.
于是领王子出来,给他戴上冠冕,将律法书交给他,立他作王。耶何耶大和众子膏他,众人说:“愿王万岁!”
12 Quod cum audisset Athalia, vocem scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.
亚她利雅听见民奔走赞美王的声音,就到民那里,进耶和华的殿,
13 Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu, et principes, turmasque circa eum, omnemque populum terrae gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium, scidit vestimenta sua, et ait: Insidiae, insidiae.
看见王站在殿门的柱旁,百夫长和吹号的人侍立在王左右,国民都欢乐吹号,又有歌唱的,用各样的乐器领人歌唱赞美;亚她利雅就撕裂衣服,喊叫说:“反了!反了!”
14 Egressus autem Ioiada pontifex ad centuriones, et principes exercitus, dixit eis: Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Praecepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini.
祭司耶何耶大带管辖军兵的百夫长出来,吩咐他们说:“将她赶到班外,凡跟随她的必用刀杀死!”因为祭司说:“不可在耶和华殿里杀她。”
15 Et imposuerunt cervicibus eius manus: cumque intrasset portam equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.
众兵就闪开,让她去;她走到王宫的马门,便在那里把她杀了。
16 Pepigit autem Ioiada foedus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini.
耶何耶大与众民和王立约,都要作耶和华的民。
17 Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxerunt eam: et altaria ac simulacra illius confregerunt: Mathan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.
于是众民都到巴力庙,拆毁了庙,打碎坛和像,又在坛前将巴力的祭司玛坦杀了。
18 Constituit autem Ioiada praepositos in domo Domini, sub manibus Sacerdotum, et Levitarum, quos distribuit David in domo Domini: ut offerrent holocausta Domino, sicut scriptum est in lege Moysi, in gaudio et canticis, iuxta dispositionem David.
耶何耶大派官看守耶和华的殿,是在祭司利未人手下。这祭司利未人是大卫分派在耶和华殿中、照摩西律法上所写的,给耶和华献燔祭,又按大卫所定的例,欢乐歌唱;
19 Constituit quoque ianitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re.
且设立守门的把守耶和华殿的各门,无论为何事,不洁净的人都不准进去。
20 Assumpsitque centuriones, et fortissimos viros ac principes populi, et omne vulgus terrae, et fecerunt descendere regem de domo Domini, et introire per medium portae superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali.
又率领百夫长和贵胄,与民间的官长,并国中的众民,请王从耶和华殿下来,由上门进入王宫,立王坐在国位上。
21 Laetatusque est omnis populus terrae, et urbs quievit: porro Athalia interfecta est gladio.
国民都欢乐,合城都安静。众人已将亚她利雅用刀杀了。

< Ii Paralipomenon 23 >