< Ii Paralipomenon 2 >
1 Decrevit autem Salomon aedificare domum nomini Domini, et palatium sibi.
2 Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui caederent lapides in montibus, praepositosque eorum tria millia sexcentos.
3 Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut aedificaret sibi domum, in qua et habitavit:
4 sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei, ut consecrem eam ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam, et ad holocautomata mane, et vespere, sabbatis quoque, et neomeniis, et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum, quae mandata sunt Israeli.
5 Domus enim, quam aedificare cupio, magna est: magnus est enim Deus noster super omnes deos.
6 Quis ergo poterit praevalere, ut aedificet ei dignam domum? si caelum, et caeli caelorum capere eum nequeunt: quantus ego sum, ut possim aedificare ei domum? sed ad hoc tantum, ut adoleatur incensum coram illo.
7 Mitte ergo mihi virum eruditum, qui noverit operari in auro, et argento, aere, et ferro, purpura, coccino, et hyacintho, et qui sciat sculpere caelaturas cum his artificibus, quos mecum habeo in Iudaea, et Ierusalem, quos praeparavit David pater meus.
8 Sed et ligna cedrina mitte mihi, et arceuthina, et pinea de Libano: scio enim quod servi tui noverint caedere ligna de Libano, et erunt servi mei cum servis tuis,
9 ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim, quam cupio aedificare, magna est nimis, et inclyta.
10 Praeterea operariis, qui caesuri sunt ligna, servis tuis dabo in cibaria tritici coros viginti millia, et hordei coros totidem, olei quoque sata viginti millia.
11 Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras, quas miserat Salomoni: Quia dilexit Dominus populum suum, idcirco te regnare fecit super eum.
12 Et addidit, dicens: Benedictus Dominus Deus Israel, qui fecit caelum et terram, qui dedit David regi filium sapientem et eruditum et sensatum atque prudentem, ut aedificaret domum Domino, et palatium sibi.
13 Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram, ut patrem meum,
14 filium mulieris de filiabus Dan, cuius pater fuit Tyrius, qui novit operari in auro, et argento, aere, et ferro, et marmore, et lignis, in purpura quoque, et hyacintho, et bysso, et coccino: et qui scit caelare omnem sculpturam, et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est cum artificibus tuis, et cum artificibus domini mei David patris tui.
15 Triticum ergo, et hordeum, et oleum, et vinum, quae pollicitus es domine mi, mitte servis tuis.
16 Nos autem caedemus ligna de Libano, quot necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Ioppe: tuum autem erit transferre ea in Ierusalem.
17 Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos, qui erant in terra Israel, post dinumerationem, quam dinumeravit David pater eius, et inventi sunt centum quinquaginta tria millia et sexcenti.
18 Fecitque ex eis septuaginta millia, qui humeris onera portarent, et octoginta millia, qui lapides de montibus caederent: tria autem millia et sexcentos praepositos operum populi.