< Ii Paralipomenon 17 >
1 Regnavit autem Iosaphat filius eius pro eo, et invaluit contra Israel.
Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël.
2 Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Iuda, quae erant vallatae muris. Praesidiaque disposuit in terra Iuda, et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater eius.
Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim quas ceperat Asa pater ejus.
3 Et fuit Dominus cum Iosaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim,
Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim,
4 sed in Deo patris sui, et perrexit in praeceptis illius et non iuxta peccata Israel.
sed in Deo patris sui: et perrexit in præceptis illius, et non juxta peccata Israël.
5 Confirmavitque Dominus regnum in manu eius, et dedit omnis Iuda munera Iosaphat: factaeque sunt ei infinitae divitiae, et multa gloria.
Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat: factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria.
6 Cumque sumpsisset cor eius audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Iuda abstulit.
Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit.
7 Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanael, et Michaeam ut docerent in civitatibus Iuda:
Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanaël, et Michæam, ut docerent in civitatibus Juda:
8 et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asael quoque, et Semiramoth, et Ionathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Ioran Sacerdotes,
et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asaël quoque, et Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Joran sacerdotes:
9 docebantque populum in Iuda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Iuda, atque erudiebant populum.
docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum.
10 Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quae erant per gyrum Iuda, nec audebant bellare contra Iosaphat.
Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat.
11 Sed et Philisthaei Iosaphat munera deferebant, et vectigal argenti, Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.
Sed et Philisthæi Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti: Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem.
12 Crevit ergo Iosaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque aedificavit in Iuda domos ad instar turrium, urbesque muratas.
Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas.
13 Et multa opera paravit in urbibus Iuda: viri quoque bellatores, et robusti erant in Ierusalem,
Et multa opera paravit in urbibus Juda: viri quoque bellatores et robusti erant in Jerusalem,
14 quorum iste numerus per domos atque familias singulorum: In Iuda princeps exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.
quorum iste numerus per domos atque familias singulorum: in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia.
15 Post hunc Iohanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.
Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia.
16 Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.
Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium.
17 Hunc sequebatur robustus ad praelia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia.
Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia.
18 Post istum etiam Iozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.
Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum.
19 Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis, in universo Iuda.
Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis in universo Juda.