< Ii Paralipomenon 1 >

1 Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo, et Dominus erat cum eo, et magnificavit eum in excelsum.
大衛的兒子所羅門國位堅固;耶和華-他的上帝與他同在,使他甚為尊大。
2 Praecepitque Salomon universo Israeli, tribunis, et centurionibus, et ducibus, et iudicibus omnis Israel, et principibus familiarum:
所羅門吩咐以色列眾人,就是千夫長、百夫長、審判官、首領與族長都來。
3 et abiit cum universa multitudine in Excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum foederis Domini, quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.
所羅門和會眾都往基遍的邱壇去,因那裏有上帝的會幕,就是耶和華僕人摩西在曠野所製造的。
4 Arcam autem Dei adduxerat David de Cariathiarim in locum, quem praeparaverat ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est, in Ierusalem.
只是上帝的約櫃,大衛已經從基列‧耶琳搬到他所預備的地方,因他曾在耶路撒冷為約櫃支搭了帳幕,
5 Altare quoque aeneum, quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri filii Hur, ibi erat coram tabernaculo Domini: quod et requisivit Salomon, et omnis ecclesia.
並且戶珥的孫子、烏利的兒子比撒列所造的銅壇也在基遍耶和華的會幕前。所羅門和會眾都就近壇前。
6 Ascenditque Salomon ad altare aeneum, coram tabernaculo foederis Domini, et obtulit in eo mille hostias.
所羅門上到耶和華面前會幕的銅壇那裏,獻一千犧牲為燔祭。
7 Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus, dicens: Postula quod vis, ut dem tibi.
當夜,上帝向所羅門顯現,對他說:「你願我賜你甚麼,你可以求。」
8 Dixitque Salomon Deo: Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam: et constituisti me regem pro eo.
所羅門對上帝說:「你曾向我父大衛大施慈愛,使我接續他作王。
9 Nunc ergo Domine Deus impleatur sermo tuus, quem pollicitus es David patri meo: tu enim me fecisti regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est, quam pulvis terrae.
耶和華上帝啊,現在求你成就向我父大衛所應許的話;因你立我作這民的王,他們如同地上塵沙那樣多。
10 Da mihi sapientiam et intelligentiam, ut ingrediar et egrediar coram populo tuo: quis enim potest hunc populum tuum digne, qui tam grandis est, iudicare?
求你賜我智慧聰明,我好在這民前出入;不然,誰能判斷這眾多的民呢?」
11 Dixit autem Deus ad Salomonem: Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant, sed nec dies vitae plurimos: petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum, super quem constitui te regem.
上帝對所羅門說:「我已立你作我民的王。你既有這心意,並不求資財、豐富、尊榮,也不求滅絕那恨你之人的性命,又不求大壽數,只求智慧聰明好判斷我的民;
12 Sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui.
我必賜你智慧聰明,也必賜你資財、豐富、尊榮。在你以前的列王都沒有這樣,在你以後也必沒有這樣的。」
13 Venit ergo Salomon ab Excelso Gabaon in Ierusalem coram tabernaculo foederis, et regnavit super Israel.
於是,所羅門從基遍邱壇會幕前回到耶路撒冷,治理以色列人。
14 Congregavitque sibi currus et equites, et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum: et fecit eos esse in urbibus quadrigarum, et cum rege in Ierusalem.
所羅門聚集戰車馬兵,有戰車一千四百輛,馬兵一萬二千名,安置在屯車的城邑和耶路撒冷,就是王那裏。
15 Praebuitque rex argentum et aurum in Ierusalem quasi lapides, et cedros quasi sycomoros, quae nascuntur in campestribus multitudine magna.
王在耶路撒冷使金銀多如石頭,香柏木多如高原的桑樹。
16 Adducebantur autem ei equi de Aegypto, et de Coa a negotiatoribus regis, qui ibant, et emebant pretio,
所羅門的馬是從埃及帶來的,是王的商人一群一群按着定價買來的。
17 quadrigam equorum sexcentis argenteis, et equum centum quinquaginta: similiter de universis regnis Cethaeorum, et a regibus Syriae emptio celebrabatur.
他們從埃及買來的車,每輛價銀六百舍客勒,馬每匹一百五十舍客勒。赫人諸王和亞蘭諸王所買的車馬,也是按這價值經他們手買來的。

< Ii Paralipomenon 1 >