< Timotheum I 6 >
1 Quicumque sunt sub iugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur.
2 Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Haec doce, et exhortare.
3 Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi, et ei, quae secundum pietatem est, doctrinae:
4 superbus est, nihil sciens, sed languens circa quaestiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiae, contentiones, blasphemiae, suspiciones malae,
5 conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quaestum esse pietatem.
6 Est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia.
7 Nihil enim intulimus in hunc mundum: haud dubium quod nec auferre quid possumus.
8 Habentes autem alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus.
9 Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et desideria multa inutilia, et nociva, quae mergunt homines in interitum et perditionem.
10 Radix enim omnium malorum est cupiditas: quam quidam appetentes erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis.
11 Tu autem, o homo Dei haec fuge: sectare vero iustitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem.
12 Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam, in qua vocatus es, et confessus bonam confessionem coram multis testibus. (aiōnios )
13 Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem:
14 ut serves mandatum sine macula, irreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christi,
15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens, Rex regum, et Dominus dominantium:
16 qui solus habet immortalitatem, et lucem inhabitat inaccessibilem: quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest: cui honor, et imperium sempiternum: Amen. (aiōnios )
17 Divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in Deo vivo (qui praestat nobis omnia abunde ad fruendum) (aiōn )
18 bene agere, divites fieri in bonis operibus, facile tribuere, communicare,
19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam.
20 O Timothee, depositum custodi, devitans profanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiae,
21 quam quidam promittentes, circa fidem exciderunt. Gratia tecum. Amen.