< Thessalonicenses I 4 >
1 De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis.
ᎠᎴ ᎾᏍᏉ, ᎢᏓᎵᏅᏟ, ᎢᏨᏔᏲᏎᎭ, ᎠᎴ ᎢᏨᏍᏗᏰᏗᎭ, ᎤᎬᏫᏳᎯ ᏥᏌ ᏅᏗᎦᎵᏍᏙᏗᎭ, ᎾᏍᎩ Ꮎ ᏍᎩᏯᏛᎦᏁᎸᎯ ᏥᎩ ᎢᏣᏛᏁᏗᏱ ᎢᏤᏓᏍᏗᏱ ᎾᏍᎩ ᎣᏏᏳ ᎬᏩᏰᎸᏗ ᎨᏒ ᎤᏁᎳᏅᎯ, ᎾᏍᎩ ᏂᏣᏛᏁᎲ ᎧᏁᏉᏥᏎᏍᏗᏉ.
2 Scitis enim quae praecepta dederim vobis per Dominum Iesum.
ᎢᏥᎦᏔᎭᏰᏃ ᏄᏍᏛ ᏕᏨᏲᎯᏎᎸ ᏗᎧᎿᎭᏩᏛᏍᏗ ᎤᎬᏫᏳᎯ ᏥᏌ ᎣᏏᏳ ᎤᏰᎸᏅᎯ ᎨᏒᎢ.
3 Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione,
ᎯᎠᏰᏃ ᎾᏍᎩ ᏄᏍᏗ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎠᏓᏅᏖᏍᎬᎢ, ᏗᏣᏓᏅᎦᎸᏛ ᎢᏣᎵᏍᏙᏗᏱ, ᎾᏍᎩ ᏗᏥᏲᎯᏍᏗᏱ ᎤᏕᎵᏛ ᏗᏂᏏᏗ ᎨᏒᎢ;
4 ut sciat unusquisque vestrum vas suum possidere in sanctificatione, et honore:
ᎾᏍᎩ ᏂᏥᎥ ᎢᏥᏏᏴᏫᎭ ᏱᏥᎦᏔᎭ ᎢᏣᏛᏁᏗᏱ ᎢᏥᏍᏆᏂᎪᏙᏗᏱ ᎢᏥᏰᎸᎢ ᎤᏓᏅᎦᎸᏛ ᎨᏒ ᎠᎴ ᎦᎸᏉᏗᏳ ᎨᏒᎢ;
5 non in passione desiderii, sicut et Gentes, quae ignorant Deum:
ᎥᏝᏃ ᎢᏤᎳᏲᎯᏍᏗ ᎨᏒᎢ, ᎾᏍᎩᏯ ᎾᎾᏛᏁᎲ ᏧᎾᏓᎴᏅᏛ ᏴᏫ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎾᏂᎦᏔᎲᎾ ᏥᎩ;
6 et nequis supergrediatur, neque circumveniat in negotio fratrem suum: quoniam vindex est Dominus de his omnibus, sicut praediximus vobis, et testificati sumus.
ᎾᏍᎩ ᎩᎶ ᎤᎶᏒᏍᏓᏁᏗᏱ ᎠᎴ ᎤᎶᏄᎮᏗᏱ ᏂᎨᏒᎾ ᎠᎾᎵᏅᏟ ᏥᏂᎦᎥᏉ ᎪᎱᏍᏗ ᎤᎬᏩᎵ; ᎤᎬᏫᏳᎯᏰᏃ ᏗᏞᏤᎯ ᎯᎠ ᎾᏍᎩ ᎾᎦᎥ ᏧᏓᎴᏅᏛ, ᎾᏍᎩ ᎦᏳᎳ ᎢᏨᏃᏁᎸᎯ ᎠᎴ ᎢᏨᏲᎢᏳᏓᏁᎸᎯ ᏥᎩ.
7 non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.
ᎤᏁᎳᏅᎯᏰᏃ ᎥᏝ ᏱᎩᏯᏅᎲ ᎦᏓᎭ ᎢᎦᎵᏍᏙᏗᏱ ᎢᎦᏓᏅᎦᎸᏛᏍᎩᏂ ᎢᎦᎵᏍᏙᏗᏱ.
8 Itaque qui haec spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum sanctum in nobis.
ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᎩᎶ ᎠᏓᏂᏉᏘᎯ, ᎥᏝ ᏴᏫ ᏱᎦᏂᏆᏘᎭ, ᎤᏁᎳᏅᎯᏍᎩᏂ, ᎾᏍᎩ ᎾᏍᏉ ᎤᏤᎵ ᎦᎸᏉᏗᏳ ᎠᏓᏅᏙ ᎢᎩᏁᎸᎯ ᏥᎩ.
9 De charitate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.
Ꭰ-ᏍᎩᏂ ᎠᎾᎵᏅᏟ ᏧᎾᏓᎨᏳᏗ ᎨᏒ ᎤᎬᏩᎵ ᎥᏝ ᎤᏚᎸᏗ ᏱᏂᏣᎵᏍᏓᏁᎭ ᏫᏨᏲᏪᎳᏁᏗᏱ; ᎢᏨᏒᏰᏃ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎢᏤᏲᏅᎯ ᎢᎩ ᏗᏣᏓᎨᏳᏗᏱ.
10 Etenim illud facitis in omnes fratres in universa Macedonia. Rogamus autem vos fratres ut abundetis magis,
ᎤᏙᎯᏳᎯᏰᏃ ᎾᏍᎩ ᏂᏣᏛᏁᎭ ᎾᏂᎥ ᏕᏥᎨᏳᎭ ᎠᎾᎵᏅᏟ ᎹᏏᏙᏂ ᎠᏁᎯ; ᎠᏎᏃ ᎢᏨᏍᏗᏰᏗᎭ, ᎢᏓᎵᏅᏟ, ᎢᏥᏁᏉᎢᏍᏗᏱ ᎤᏟᎯᏳ ᎢᎦᎢ;
11 et opera detis ut quieti sitis, et ut vestrum negotium agatis, et operemini manibus vestris, sicut praecipimus vobis:
ᎠᎴ ᎢᏣᏟᏂᎬᏁᏗᏱ ᏅᏩᏙᎯᏯᏛ ᎢᏣᏕᏗᏱ, ᎠᎴ ᎢᏨᏒ ᎢᏣᏤᎵ ᏗᎦᎸᏫᏍᏓᏁᏗ ᏗᏥᎸᏫᏍᏓᏁᏗᏱ, ᎠᎴ ᎢᏨᏒ ᏗᏦᏰᏂ ᏗᏨᏙᏗᏱ ᎪᎱᏍᏗ ᎢᏣᏛᏁᏗᏱ, ᎾᏍᎩᏯ ᏂᏨᏪᏎᎸᎢ;
12 et ut honeste ambuletis ad eos, qui foris sunt: et nullius aliquid desideretis.
ᎾᏍᎩ ᎣᏏ ᎬᏰᎸᏗ ᎨᏥᏓᏍᏗ ᏱᎩ ᎠᏂᎦᏔᎲ ᎾᏍᎩ ᎠᏁᎳ ᏂᎨᏒᎾ, ᎠᎴ ᎪᎱᏍᏗ ᏂᏥᏂᎬᏎᎲᎾ ᏱᎩ.
13 Nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri, qui spem non habent.
ᎠᏎᏃ, ᎢᏓᎵᏅᏟ, ᎥᏝ ᎾᏂᎦᏔᎥᎾᏉ ᎨᏎᏍᏗ ᏱᏨᏰᎵᏎᎭ ᎾᏍᎩ Ꮎ ᎤᏂᎵᏅᏨᎯ ᎤᎬᏩᎵ, ᎾᏍᎩ ᎤᏲ ᎢᏣᏓᏅᏓᏗᏍᏗᏱ ᏂᎨᏒᎾ ᎾᏍᎩ ᏅᏩᎾᏓᎴ ᎤᏚᎩ ᏄᏅᏒᎾ ᎾᏍᎩᏯ ᏄᎾᏍᏛᎢ.
14 Si enim credimus quod Iesus mortuus est, et resurrexit: ita et Deus eos, qui dormierunt per Iesum, adducet cum eo.
ᎢᏳᏰᏃ ᏱᏙᎯᏳᎲᏍᎦ ᏥᏌ ᎤᏲᎱᏒᎢ, ᎠᎴ ᏚᎴᎯᏌᏅᎢ, ᎾᏍᎩᏯ ᎾᏍᏉ ᎾᏍᎩ Ꮎ ᏥᏌ ᎤᎾᎵᏍᎦᏍᏙᏔᏅᎯ ᎤᏂᎵᏅᏨᎯ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᏧᏘᏃᎯᏍᏗ ᎨᏎᏍᏗ ᏥᏌ ᎦᎷᏨᎭ.
15 Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventu Domini, non praeveniemus eos, qui dormierunt.
ᎯᎠᏰᏃ ᏂᏨᏪᏎᎭ ᎣᏨᏗᎭ ᎤᎬᏫᏳᎯ ᎤᏁᏨᎢ, ᎾᏍᎩ ᎠᏴ ᏗᏛᏃᏛ ᎠᎴ ᎢᏓᎴᏂᏙᎯ ᎤᎬᏫᏳᎯ ᎦᎷᏨ ᎢᏳᎢ ᎥᏝ ᏱᏙᎨᏗᎪᏅ ᎾᏍᎩ Ꮎ ᎤᏂᎵᏅᏨᎯ.
16 Quoniam ipse Dominus in iussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei descendet de caelo: et mortui, qui in Christo sunt, resurgent primi.
ᎤᎬᏫᏳᎯᏰᏃ ᎤᏩᏒ ᏛᏠᎠᏏᎵ ᎦᎸᎳᏗ ᏅᏓᏳᎶᏒᎯ ᎤᎵᏠᏯᏍᏕᏍᏗ ᎤᏁᎷᎬᎢ, ᎠᎴ ᏄᎬᏫᏳᏒ ᏗᎧᎿᎭᏩᏗᏙᎯ ᎧᏁᎬᎢ, ᎠᎴ ᎠᏤᎷᎩ ᎤᏁᎳᏅᎯ ᎤᏤᎵᎦ ᎤᏃᏴᎬᎢ; ᏧᏂᏲᎱᏒᎯᏃ ᎦᎶᏁᏛ ᎤᎾᎵᏍᎦᏙᏔᏅᎯ ᎢᎬᏱ ᏙᏛᎾᎴᏂ;
17 Deinde nos, qui vivimus, qui relinquimur, simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo in aera, et sic semper cum Domino erimus.
ᎿᎭᏉᏃ ᎠᏴ ᏗᏛᏃᏛ ᎠᎴ ᎢᏓᎴᏂᏙᎯ ᎾᏍᎩ ᎢᏧᎳᎭ ᎡᎦᏘᎾᏫᏛᏗ ᎨᏎᏍᏗ ᎤᎶᎩᎸᎢ, ᏫᏕᏓᏠᎢᏍᏗᏱ ᎤᎬᏫᏳᎯ ᎦᎸᎶᎢ; ᎾᏍᎩᏃ ᏂᎪᎯᎸ ᎤᎬᏫᏳᎯ ᎢᏧᎳᎭ ᏫᏕᎮᏍᏗ.
18 Itaque consolamini invicem in verbis istis.
ᎾᏍᎩ ᎢᏳᏍᏗ ᏕᏣᏓᎦᎵᏍᏓᏗᏍᏗᏍᎨᏍᏗ ᎯᎠ ᎾᏍᎩ ᏥᏕᏣᏓᏪᏎᎲᎢ.