< I Samuelis 26 >

1 Et venerunt Ziphaei ad Saul in Gabaa, dicentes: Ecce, David absconditus est in colle Hachila, quae est ex adverso solitudinis.
Zifğançenbı Giveayeeqa, Şaulne k'anyaqa abı eyhen: – Davud Yeşimonne şene aq'valyne Xakila eyhene tepal dyugul eyxhe.
2 Et surrexit Saul, et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria millia virorum de electis Israel, ut quaereret David in deserto Ziph.
Şaulee, Davud t'abal ha'asva xhebır aazır g'əyxı'na İzrailyğançena insan qort'ul, manbışika sacigee Zifne sahreeqa geç'e.
3 Et castrametatus est Saul in Gabaa Hachila, quae erat ex adverso solitudinis in via: David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum,
Mang'vee, Yeşimonne şene aq'valyne Xakila eyhene tepal yəqqı'ne mıglek zastava giviyxhe. Sahree axvane Davuduk'le, Şaul cuqar qihna qöö g'ecena.
4 misit exploratores, et didicit quod illuc venisset certissime.
Davudee cun insanar dyugulenba g'axuvu, hək'erar Şaul arıy ats'axhxha.
5 Et surrexit David clam, et venit ad locum ubi erat Saul: cumque vidisset locum, in quo dormiebat Saul, et Abner filius Ner, princeps militiae eius, et Saulem dormientem in tentorio, et reliquum vulgus per circuitum eius,
Mana Şaulee zastava gyuvxiyne cigeeqa arayle. Maa'ar Davud, Şauliy g'oşunna xərna Nerna dix Avner g'alyabak'ane cigayqa ilyakka. Şaul vuc zastavayne yı'q'nee g'alirxhu eyxhe. Eskeraaşe cosun cigabı mang'une hiqiy-alla qa'a.
6 ait David ad Achimelech Hethaeum, et Abisai filium Sarviae, fratrem Ioab, dicens: Quis descendet mecum ad Saul in castra? Dixitque Abisai: Ego descendam tecum.
Davudee Q'etbışda eyxhene Aximelekıkeyiy Yoavne çocuke Tseruya donane zəiyfayne duxayke Avişayke qiyghanan: – Vuşune zakasana Şaulne k'anyaqa, zastaveeqa ı'qqə? Avişayee «Zı vaka g'iç'esdava» eyhe.
7 Venerunt ergo David, et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam in terra ad caput eius: Abner autem et populum dormientes in circuitu eius.
Davudıy Avişay zastavaysqa xəmde qabı hiviyxhar. Manbışik'le Şaul zastavayne ar g'alirxhu g'ece, cun nized cune vuk'lene k'anyaqacad k'exı eyxhe. Avneriy eskerar cune hiqiy-alla g'alyapk'ı vooxhe.
8 Dixitque Abisai ad David: Conclusit Deus inimicum tuum hodie in manus tuas: nunc ergo perfodiam eum lancea in terra, semel, et secundo opus non erit.
Avişayee Davuduk'le eyhen: – G'iyna Allahee yiğna duşman yiğne xılyaqa quvu. Həşde ğu zasqa hasre mana nizeyka ı'xı' ç'iyek at'iq'an ha'as. Q'öd'es ı'xəsıd ıkkiykanas deş.
9 Et dixit David ad Abisai: Ne interficias eum: quis enim extendet manum suam in christum Domini, et innocens erit?
Davudee Avişayk'le eyhen: – Mana gimek'a! Rəbbee g'əyxı'yng'ulqa xıl g'ot'uluyng'ukun Rəbbeecad ha'asın.
10 Et dixit David: Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies eius venerit ut moriatur, aut in praelium descendens perierit:
Davudeecad meed eyhen: – Vorne Rəbbilqa k'ın ixhen, Rəbbee mang'ukun hidyı'ı g'alerçes deş. Mana vuccarme qik'as, deşxhee, dəv'eeme gik'as.
11 propitius sit mihi Dominus ne extendam manum meam in christum Domini. nunc igitur tolle hastam, quae est ad caput eius, et scyphum aquae, et abeamus.
Rəbbee g'əyxı'ng'ulqa xıl g'ot'uluyle, Rəbbee Vucee zı havacecen. Hucoona ixhes, həşde ğu mang'une vuk'lene k'anedın nizeyiy parç aleet'e, əlyhəəs.
12 Tulit igitur David hastam, et scyphum aquae, qui erat ad caput Saul, et abierunt: et non erat quisquam, qui videret, et intelligeret, et evigilaret, sed omnes dormiebant, quia sopor Domini irruerat super eos.
Davudee Şaulne vuk'lene k'anedın nizeyiy parç alyaat'u, mançe avayk'ananbı. Manbı şavuk'lecab g'avcu deş. Manbışe ha'anıd şavuk'lecad ats'axhxhe deş, vuşucarır muğur qexhe deş. Rəbbee manbışilqa it'umun nyak' salat'ı'ıva, manbı g'alyapk'ı vooxhe.
13 Cumque transisset David ex adverso, et stetisset in vertice montis de longe, et esset grande intervallum inter eos,
Davud şene suralqa ılğeç'u, əq'ənane tepayne q'omaqa ılqeç'e. Manbışde yı'q'nee xılece yəq vuxha.
14 clamavit David ad populum, et ad Abner filium Ner, dicens: Nonne respondebis, Abner? Et respondens Abner, ait: Quis es tu, qui clamas, et inquietas regem?
Davudee, milletılqayiy Nerne duxalqa Avnerılqa ts'ir haa'a: – Avner, zas alidghıniy qele! Avneree alidghıniy qele: – Ğu vuşune eyxhe, paççah muğur qa'a?
15 Et ait David ad Abner: Numquid non vir tu es? et quis alius similis tui in Israel? quare ergo non custodisti dominum tuum regem? ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem, dominum tuum.
Davudee Avnerık'le eyhen: – Ğu adamiy dişde vor? İzrailee vak akarana vuşune vor? Nya'a ğu yiğne xərıng'uqa paççahıqa ilydyakka? Milletıkena sa insan yiğna xərna, paççah gik'asvayiy arı.
16 Non est bonum hoc, quod fecisti: vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, qui non custodistis dominum vestrum, christum Domini. nunc ergo vide ubi sit hasta regis, et ubi sit scyphus aquae, qui erat ad caput eius.
Ğu valqa gyooxhana yugba haa'a deşub. Vorne Rəbbilqan k'ın ixhen, vuşun gırgınbı hapt'asın karbı vob, Rəbbee g'əyxı'ng'uqa ilyaaka deşub. İlekkende, paççahne vuk'lene k'anedın nizeyiy parç həşde nyaadiy?
17 Cognovit autem Saul vocem David, et dixit: Numquid vox haec tua, fili mi David? Et ait David: Vox mea, domine mi rex.
Şauluk'le Davudun ses qıvaats'ı, eyhen: – Yizda dix Davud, yuşan ha'ana ğune vor? Davudee eyhen: – Ho'o, zı vorna, yizda xərna paççah.
18 Et ait: Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum? Quid feci? aut quod est malum in manu mea?
Qiyğa vuceecad meed eyhen: – Nya'a, yizda xərna zaqar qihna girxhu? Nya'a, zı hucoone hı'ı? Yizda bınah hucoone?
19 Nunc ergo audi, oro, domine mi rex, verba servi tui: si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium: si autem filii hominum, maledicti sunt in conspectu Domini: qui eiecerunt me hodie, ut non habitem in hereditate Domini, dicentes: Vade, servi diis alienis.
Hucoona ixhes, həşde zal, yiğne nukarıl k'ırı alixhxhe? Zalqa ğu g'elil qı'ına Rəbbxheene, zı Mang'us q'urban ablyaa'as. De'eş, man insanaaşe hı'ıxhee, hasre manbı Rəbbine ögil g'ulyootlecen! Manbışe Rəbbike gexhan zı ılymat'acenva zı g'e'eşşuna. Həşde zasse yizde Allahıs ı'bəədat ha'as əxə deş.
20 Et nunc non effundatur sanguis meus in terram coram Domino: quia egressus est rex Israel ut quaerat pulicem unum, sicut persequitur perdix in montibus.
Hımaasar yizda eb Rəbbike əq'ənane cigabışee k'yavaak'anas. Suvabışee nəxübiy g'ön üvxəsva alycaaxva, həşde İzrailyna paççahır həməxür zı gena xhinne ı'xəsva qığeç'u.
21 Et ait Saul: Peccavi, revertere fili mi David: nequaquam enim ultra tibi malefaciam, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie: apparet enim quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis.
Şaulee eyhen: – Yizda dix Davud, zı bınah hav'u, sak'le. G'iyna yizda ı'mı'r yiğne ulesqa gıranba qabıynçil-alla, zı vas sayid pisın ha'as deş. Ək'elydeşiyvalla hav'u, zı xəbna bınah hav'u.
22 Et respondens David, ait: Ecce hasta regis: transeat unus de pueris regis, et tollat eam.
Davudee eyhen: – Paççah, yiğın nize haane! Hasre yiğne nukaraaşina sa arı, man aleet'ecen.
23 Dominus autem retribuet unicuique secundum iustitiam suam, et fidem: tradidit enim te Dominus hodie in manum meam, et nolui extendere manum meam in christum Domini.
Rəbbee, gırgıng'uscad cune qopkuvaliys sik'ı hele. G'iyna Rəbbee ğu yizde xılyaqa quvuyng'ar, zı Rəbbee g'əyxı'ng'ulqa xıl g'ot'ul deş.
24 Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia.
G'iyna nəxübiy yiğna ı'mı'r yizde ulesqa gıranba qabı, havaasre yizda ı'mı'rıb Rəbbine ulesqa həməxüb gıranba quvooracen. Mang'vee zı gırgıne dağamiyvalybışike g'attixhan he'ecen.
25 Ait ergo Saul ad David: Benedictus tu fili mi David: et quidem faciens facies, et potens poteris. Abiit autem David in viam suam, et Saul reversus est in locum suum.
Şaulee Davuduk'le eyhen: – Yizda dix Davud, ğu yugvalybışeecar ixhena! Ğu ç'ak'ın işbı g'aces, gırgın işbıd ha'as həsilyxhesda. Mançile qiyğa Davud cune yəqqı'n ayk'an, Şaulur xaaqa siyk'al.

< I Samuelis 26 >