< I Samuelis 23 >

1 Et annunciaverunt David, dicentes: Ecce Philisthiim oppugnant Ceilam, et diripiunt areas.
روزی به داوود خبر رسید که فلسطینی‌ها به شهر قعیله حمله کرده، خرمنها را غارت می‌کنند.
2 Consuluit ergo David Dominum, dicens: Num vadam, et percutiam Philisthaeos istos? Et ait Dominus ad David: Vade, et percuties Philisthaeos, et Ceilam salvabis.
داوود از خداوند پرسید: «آیا بروم و با آنها بجنگم؟» خداوند پاسخ فرمود: «بله، برو با فلسطینی‌ها بجنگ و قعیله را نجات بده.»
3 Et dixerunt viri, qui erant cum David, ad eum: Ecce nos hic in Iudaea consistentes timemus: quanto magis si ierimus in Ceilam adversum agmina Philisthinorum?
ولی افراد داوود به او گفتند: «ما حتی اینجا در یهودا می‌ترسیم چه برسد به آنکه به قعیله برویم و با لشکر فلسطینی‌ها بجنگیم!»
4 Rursum ergo David consuluit Dominum. Qui respondens, ait ei: Surge, et vade in Ceilam: ego enim tradam Philisthaeos in manu tua.
پس داوود بار دیگر در این مورد از خداوند پرسید و خداوند باز به او گفت: «به قعیله برو و من تو را کمک خواهم کرد تا فلسطینی‌ها را شکست بدهی.»
5 Abiit ergo David, et viri eius in Ceilam, et pugnavit adversum Philisthaeos, et abegit iumenta eorum, et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilae.
پس داوود و افرادش به قعیله رفتند و فلسطینی‌ها را کشتند و گله‌هایشان را گرفتند و اهالی قعیله را نجات دادند.
6 Porro eo tempore, quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam, ephod secum habens descenderat.
وقتی اَبیّاتار کاهن پسر اَخیملک به قعیله نزد داوود فرار کرد، ایفود را نیز با خود برد.
7 Nunciatum est autem Sauli quod venisset David in Ceilam: et ait Saul: Tradidit eum Dominus in manus meas, conclususque est introgressus urbem, in qua portae et serae sunt.
هنگامی که شائول شنید که داوود در قعیله است، گفت: «خدا او را به دست من داده، چون داوود خود را در شهری حصاردار به دام انداخته است!»
8 Et praecepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet in Ceilam: et obsideret David, et viros eius.
پس شائول تمام نیروهای خود را احضار کرد و به سمت قعیله حرکت نمود تا داوود و افرادش را در شهر محاصره کند.
9 Quod cum David rescisset quia praepararet ei Saul clam malum, dixit ad Abiathar sacerdotem: Applica ephod.
وقتی داوود از نقشهٔ شائول باخبر شد به اَبیّاتار گفت: «ایفود را بیاور تا از خداوند سؤال نمایم که چه باید کرد.»
10 Et ait David: Domine Deus Israel, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire in Ceilam, ut evertat urbem propter me:
داوود گفت: «ای خداوند، خدای اسرائیل، شنیده‌ام که شائول عازم قعیله است و می‌خواهد این شهر را به دلیل مخالفت با من نابود کند.
11 Si tradent me viri Ceilae in manus eius? et si descendet Saul, sicut audivit servus tuus? Domine Deus Israel indica servo tuo. Et ait Dominus: Descendet.
آیا اهالی قعیله مرا به دست او تسلیم خواهند کرد؟ آیا همان‌طور که شنیده‌ام شائول به اینجا خواهد آمد؟ ای خداوند، خدای اسرائیل، خواهش می‌کنم به من جواب بده.» خداوند فرمود: «بله، شائول خواهد آمد.» داوود گفت: «در این صورت آیا اهالی قعیله، من و افرادم را به دست او تسلیم می‌کنند؟» خداوند فرمود: «بله، به دست او تسلیم می‌کنند.»
12 Dixitque David: Si tradent me viri Ceilae, et viros qui sunt mecum, in manus Saul? et dixit Dominus: Tradent.
13 Surrexit ergo David et viri eius quasi sexcenti, et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti: nunciatumque est Sauli quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset: quam ob rem dissimulavit exire.
پس داوود و افرادش که حدود ششصد نفر بودند برخاسته، از قعیله بیرون رفتند. آنها در یک جا نمی‌ماندند بلکه جای خود را دائم عوض می‌کردند. چون به شائول خبر رسید که داوود از قعیله فرار کرده است، دیگر به قعیله نرفت.
14 Morabatur autem David in deserto in locis firmissimis, mansitque in monte solitudinis Ziph, in monte opaco: quaerebat eum tamen Saul cunctis diebus: et non tradidit eum Dominus in manus eius.
داوود در بیابان و در مخفیگاه‌های کوهستان زیف به سر می‌برد. شائول نیز هر روز به تعقیب او می‌پرداخت، ولی خداوند نمی‌گذاشت که دست او به داوود برسد.
15 Et vidit David quod egressus esset Saul ut quaereret animam eius. Porro David erat in deserto Ziph in silva.
وقتی داوود در حارث (واقع در زیف) بود، شنید که شائول برای کشتن او به آنجا آمده است.
16 Et surrexit Ionathas filius Saul, et abiit ad David in silvam, et confortavit manus eius in Deo: dixitque ei:
یوناتان، پسر شائول به حارث آمد تا با وعده‌های خدا داوود را تقویت دهد.
17 Ne timeas: neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israel, et ego ero tibi secundus, sed et Saul pater meus scit hoc.
یوناتان به او گفت: «نترس، پدرم هرگز تو را پیدا نخواهد کرد. تو پادشاه اسرائیل خواهی شد و من معاون تو. پدرم نیز این موضوع را به خوبی می‌داند.»
18 Percussit ergo uterque foedus coram Domino: mansitque David in silva: Ionathas autem reversus est in domum suam.
پس هر دو ایشان در حضور خداوند پیمان دوستی خود را تجدید نمودند. داوود در حارث ماند، ولی یوناتان به خانه برگشت.
19 Ascenderunt autem Ziphaei ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvae, in Colle Hachila, quae est ad dexteram deserti?
اما اهالی زیف نزد شائول به جِبعه رفتند و گفتند: «ما می‌دانیم داوود کجا پنهان شده است. او در صحرای نِگِب در مخفیگاه‌های حارث واقع در کوه حخیله است.
20 Nunc ergo, sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende: nostrum autem erit ut tradamus eum in manus regis.
هر وقت پادشاه مایل باشند، بیایند تا او را دست بسته تسلیم کنیم.»
21 Dixitque Saul: Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.
شائول گفت: «خداوند شما را برکت دهد که به فکر من هستید!
22 Abite ergo, oro, et diligentius praeparate, et curiosius agite, et considerate locum ubi sit pes eius, vel quis viderit eum ibi, recogitat enim de me, quod callide insidier ei.
بروید و بیشتر تحقیق کنید تا مطمئن شوید او در آنجاست. ببینید چه کسی او را دیده است. می‌دانم که او خیلی زرنگ و حیله‌گر است.
23 Considerate et videte omnia latibula eius, in quibus absconditur: et revertimini ad me ad rem certam, ut vadam vobiscum. quod si etiam in terram se obstruxerit, perscrutabor eum in cunctis millibus Iuda.
مخفیگاه‌های او را پیدا کنید، آنگاه برگردید و جزئیات را به من گزارش دهید و من همراه شما بدانجا خواهم آمد. اگر در آنجا باشد، هر طور شده او را پیدا می‌کنم، حتی اگر مجبور باشم وجب به وجب تمام سرزمین یهودا را بگردم!»
24 At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul: David autem et viri eius erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Iesimon.
مردان زیف به خانه‌هایشان برگشتند. اما داوود چون شنید که شائول در تعقیب او به طرف زیف می‌آید، برخاسته با افرادش به بیابان معون که در جنوب یهودا واقع شده است، رفت. ولی شائول و افرادش نیز به دنبال او تا معون رفتند.
25 Ivit ergo Saul et socii eius ad quaerendum eum: et nunciatum est David, statimque descendit ad petram, et versabatur in deserto Maon. quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.
26 Et ibat Saul ad latus montis ex parte una: David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera: porro David desperabat se posse evadere a facie Saul: itaque Saul, et viri eius in modum coronae cingebant David, et viros eius, ut caperent eos.
شائول و داوود در دو طرف یک کوه قرار گرفتند. شائول و سربازانش هر لحظه نزدیکتر می‌شدند و داوود سعی می‌کرد راه فراری پیدا کند، ولی فایده‌ای نداشت.
27 Et nuncius venit ad Saul, dicens: Festina, et veni, quoniam infuderunt se Philisthiim super terram.
درست در این هنگام به شائول خبر رسید که فلسطینی‌ها به اسرائیل حمله کرده‌اند.
28 Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philisthinorum. propter hoc vocaverunt locum illum, Petram dividentem.
پس شائول به ناچار دست از تعقیب داوود برداشت و برای جنگ با فلسطینی‌ها بازگشت. به این دلیل آن مکان را صخرۀ جدایی نامیدند.
29 Ascendit ergo David inde: et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
داوود از آنجا رفت و در مخفیگاه‌های عین جدی پنهان شد.

< I Samuelis 23 >