< I Samuelis 22 >
1 Abiit ergo David inde, et fugit in speluncam Odollam. Quod cum audissent fratres eius, et omnis domus patris eius, descenderunt ad eum illuc.
達味離開,逃到了阿杜藍山洞;他的兄弟和父親全家聽說這事,都來到他那裡。
2 Et convenerunt ad eum omnes, qui erant in angustia constituti, et oppressi aere alieno, et amaro animo: et factus est eorum princeps, fueruntque cum eo quasi quadringenti viri.
凡受迫害、負債。心中憂苦的人,都投奔到他,他便成了他們的首領;此時隨從他的約有四百人。
3 Et profectus est David inde in Maspha, quae est Moab: et dixit ad regem Moab: Maneat, oro, pater meus et mater mea vobiscum, donec sciam quid faciat mihi Deus.
達味從那裏來到摩阿布的米茲帕,對摩阿布王說:「求你讓我父母來你這裏,直到我明白天主對我有什麼計劃為止」。
4 Et reliquit eos ante faciem regis Moab: manseruntque apud eum cunctis diebus, quibus David fuit in praesidio.
達味把他們留在王那裏:達味在山裏住了多久,他們也住了多久。
5 Dixitque Gad propheta ad David: Noli manere in praesidio, proficiscere, et vade in Terram Iuda. Et profectus est David, et venit in saltum Haret.
加得先知對達味說:「你不要在這山塞裏,你要到猶大地方去! 」達味就去了,來到赫勒達樹林。
6 Et audivit Saul quod apparuisset David, et viri qui erant cum eo. Saul autem cum maneret in Gabaa, et esset in nemore, quod est in Rama, hastam manu tenens, cunctique servi eius circumstarent eum,
一日,撒烏耳正坐在基貝亞高處的一棵檉柳下,手裏著槍,他的臣僕都侍立左右,聽說達味和跟隨他的人已聯合起來,
7 ait ad servos suos qui assistebant ei: Audite me nunc filii Iemini: numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas, et universos vos faciet tribunos, et centuriones:
遂對侍立他左右的人說:「本雅明的子孫,你們聽:難道若瑟的兒子也要賜給你們每人莊田和葡萄園,或把你們者立為千夫長或百夫長,
8 quoniam coniurastis omnes adversum me, et non est qui mihi renunciet, maxime cum et filius meus foedus inierit cum filio Isai? Non est qui vicem meam doleat ex vobis, nec qui annunciet mihi: eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me, insidiantem mihi usque hodie.
好使你們都同謀來陷害我﹖我的兒子和葉的兒子結盟,誰也沒有告訴我;我的兒子煽動我的臣僕來反對我,仇視我,像今日一像,你們中沒有一個人憐恤 ,來通知我! 」
9 Respondens autem Doeg Idumaeus, qui assistebat, et erat primus inter servos Saul, Vidi, inquit, filium Isai in Nobe apud Achimelech filium Achitob sacerdotem.
作撒烏耳臣僕之長的厄東厄格就答說:「我看見葉瑟的兒子到過諾布,去阿希突布的兒子阿希默肋客。
10 Qui consuluit pro eo Dominum, et cibaria dedit ei: sed et gladium Goliath Philisthaei dedit illi.
他為達味求問了上主,給了他食物,也把尸人哥肋雅的刀給了他」。
11 Misit ergo rex ad accersendum Achimelech sacerdotem filium Achitob, et omnem domum patris eius, sacerdotum, qui erant in Nobe, qui universi venerunt ad regem.
君王遂派人去叫阿希突布的兒子,大司祭阿希默肋客和父親全家,即諾布所有的司祭;他們來到君王面前,
12 Et ait Saul ad Achimelech: Audi fili Achitob. Qui respondit: Praesto sum Domine.
撒烏耳說:「阿希突布是兒子,你聽! 」他答說:「是,我主! 」
13 Dixitque ad eum Saul: Quare coniurastis adversum me, tu et filius Isai, et dedisti ei panes et gladium, et consuluisti pro eo Dominum, ut consurgeret adversum me, insidiator usque hodie permanens?
撒烏耳對他說:「你為什麼和葉瑟的兒子同謀陷害我,給他食物和刀劍,為他求問天主,使他起來反對我,仇視我,像今一樣﹖」
14 Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis, sicut David fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua?
阿希默肋客答覆君王說:「在你的臣僕中,有誰如達味那樣忠實可靠呢﹖他是大王的女婿,又是護衛長,在你朝庭中是最受重視的人。
15 Num hodie coepi pro eo consulere Dominum? absit hoc a me: ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi, in universa domo patris mei: non enim scivit servus tuus quidquam super hoc negotio, vel modicum vel grande.
難道我是今天才開始為他求問天主嗎﹖決不是! 請大王不要加害自己的僕人和我父全家,因為你僕人一點也王知道這事。
16 Dixitque rex: Morte morieris Achimelech, tu, et omnis domus patris tui.
王說:「阿希默肋客,你和你父親全家都得死!」
17 Et ait rex emissariis qui circumstabant eum: Convertimini, et interficite sacerdotes Domini: nam manus eorum cum David est: scientes quod fugisset, et non indicaverunt mihi. Noluerunt autem servi regis extendere manus suas in sacerdotes Domini.
王遂吩咐立在他左右的侍衛說:「你們過去,殺死上主的司祭! 因為他們與達味攜手,知道他逃跑,卻不來告訴我」。但是君王的臣僕不敢下手殺上主的司祭。
18 Et ait rex ad Doeg: Convertere tu, et irrue in sacerdotes. Conversusque Doeg Idumaeus, irruit in sacerdotes, et trucidavit in die illa octogintaquinque viros vestitos ephod lineo.
王遂對多厄格說:「你過去殺死司祭! 」厄東人多厄格就過去殺死了司祭。那一天他殺死了八十五位身穿細麻「厄弗得」的人。
19 Nobe autem civitatem sacerdotum percussit in ore gladii, viros et mulieres, et parvulos, et lactentes, bovemque et asinum, et ovem in ore gladii.
至於那座諾布司祭城,無論男女、幼童或乳兒,甚至連的牛、驢、羊都用利劍殺盡。
20 Evadens autem unus filius Achimelech, filii Achitob, cuius nomen erat Abiathar, fugit ad David,
阿希突布之子阿希默肋客的一個兒子,名叫厄貝雅塔爾的,脫險跑到了達味那裏。
21 et annunciavit ei quod occidisset Saul sacerdotes Domini.
厄貝雅塔爾告訴達味,撒烏耳殺了上主的司祭。
22 Et ait David ad Abiathar: Sciebam in die illa, quod cum ibi esset Doeg Idumaeus, proculdubio annunciaret Sauli: ego sum reus omnium animarum patris tui.
達味對厄貝雅塔爾說:「那一天我已知道,因為厄東人多厄格在那裏,他必要向撒烏耳報告;你父全家的性命,我全負責。
23 Mane mecum, ne timeas: si quis quaesierit animam meam, quaeret et animam tuam, mecumque servaberis.
你住在我這裏,不要害怕;誰想謀害你,就是謀害我;你同我一起必得安全」。