< I Samuelis 19 >
1 Locutus est autem Saul ad Ionathan filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent David. Porro Ionathas filius Saul diligebat David valde.
扫罗对他儿子约拿单和众臣仆说,要杀大卫;扫罗的儿子约拿单却甚喜爱大卫。
2 Et indicavit Ionathas David, dicens: Quaerit Saul pater meus occidere te: quapropter observa te, quaeso, mane, et manebis clam, et absconderis.
约拿单告诉大卫说:“我父扫罗想要杀你,所以明日早晨你要小心,到一个僻静地方藏身。
3 Ego autem egrediens stabo iuxta patrem meum, in agro ubicumque fuerit: et ego loquar de te ad patrem meum: et quodcumque videro, nunciabo tibi.
我就出到你所藏的田里,站在我父亲旁边与他谈论。我看他情形怎样,我必告诉你。”
4 Locutus est ergo Ionathas de David bona ad Saul patrem suum: dixitque ad eum: Ne pecces rex in servum tuum David, quia non peccavit tibi, et opera eius bona sunt tibi valde.
约拿单向他父亲扫罗替大卫说好话,说:“王不可得罪王的仆人大卫;因为他未曾得罪你,他所行的都与你大有益处。
5 Et posuit animam suam in manu sua, et percussit Philisthaeum, et fecit Dominus salutem magnam universo Israeli: vidisti, et laetatus es. Quare ergo peccas in sanguine innoxio, interficiens David, qui est absque culpa?
他拚命杀那非利士人,耶和华为以色列众人大行拯救;那时你看见,甚是欢喜,现在为何无故要杀大卫,流无辜人的血,自己取罪呢?”
6 Quod cum audisset Saul, placatus voce Ionathae, iuravit: Vivit Dominus, quia non occidetur.
扫罗听了约拿单的话,就指着永生的耶和华起誓说:“我必不杀他。”
7 Vocavit itaque Ionathas David, et indicavit ei omnia verba haec: et introduxit Ionathas David ad Saul, et fuit ante eum, sicut fuerat heri et nudiustertius.
约拿单叫大卫来,把这一切事告诉他,带他去见扫罗。他就仍然侍立在扫罗面前。
8 Motum est autem rursum bellum: et egressus David, pugnavit adversum Philisthiim: percussitque eos plaga magna, et fugerunt a facie eius.
此后又有争战的事。大卫出去与非利士人打仗,大大杀败他们,他们就在他面前逃跑。
9 Et factus est spiritus Domini malus in Saul. sedebat autem in domo sua, et tenebat lanceam: porro David psallebat manu sua.
从耶和华那里来的恶魔又降在扫罗身上(扫罗手里拿枪坐在屋里),大卫就用手弹琴。
10 Nisusque est Saul configere David lancea in pariete, et declinavit David a facie Saul: lancea autem casso vulnere perlata est in parietem, et David fugit, et salvatus est nocte illa.
扫罗用枪想要刺透大卫,钉在墙上,他却躲开,扫罗的枪刺入墙内。当夜大卫逃走,躲避了。
11 Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annunciasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris:
扫罗打发人到大卫的房屋那里窥探他,要等到天亮杀他。大卫的妻米甲对他说:“你今夜若不逃命,明日你要被杀。”
12 deposuit eum per fenestram. porro ille abiit et aufugit, atque salvatus est.
于是米甲将大卫从窗户里缒下去,大卫就逃走,躲避了。
13 Tulit autem Michol statuam, et posuit eam super lectum, et pellem pilosam caprarum posuit ad caput eius, et operuit eam vestimentis.
米甲把家中的神像放在床上,头枕在山羊毛装的枕头上,用被遮盖。
14 Misit autem Saul apparitores, qui raperent David: et responsum est quod aegrotaret.
扫罗打发人去捉拿大卫,米甲说:“他病了。”
15 Rursumque misit Saul nuncios ut viderent David, dicens: Afferte eum ad me in lecto, ut occidatur.
扫罗又打发人去看大卫,说:“当连床将他抬来,我好杀他。”
16 Cumque venissent nuncii, inventum est simulacrum super lectum, et pellis caprarum ad caput eius.
使者进去,看见床上有神像,头枕在山羊毛装的枕头上。
17 Dixitque Saul ad Michol: Quare sic illusisti mihi, et dimisisti inimicum meum ut fugeret? Et respondit Michol ad Saul: Quia ipse locutus est mihi: Dimitte me, alioquin interficiam te.
扫罗对米甲说:“你为什么这样欺哄我,放我仇敌逃走呢?”米甲回答说:“他对我说:‘你放我走,不然我要杀你。’”
18 David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nunciavit ei omnia quae fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Naioth.
大卫逃避,来到拉玛见撒母耳,将扫罗向他所行的事述说了一遍。他和撒母耳就往拿约去居住。
19 Nunciatum est autem Sauli a dicentibus: Ecce David in Naioth in Ramatha.
有人告诉扫罗,说大卫在拉玛的拿约。
20 Misit ergo Saul lictores, ut raperent David: qui cum vidissent cuneum prophetarum vaticinantium, et Samuelem stantem super eos, factus est etiam Spiritus Domini in illis, et prophetare coeperunt etiam ipsi.
扫罗打发人去捉拿大卫。去的人见有一班先知都受感说话,撒母耳站在其中监管他们;打发去的人也受 神的灵感动说话。
21 Quod cum nunciatum esset Sauli, misit et alios nuncios: prophetaverunt autem et illi. Et rursum misit Saul tertios nuncios: qui et ipsi prophetaverunt. Et iratus iracundia Saul,
有人将这事告诉扫罗,他又打发人去,他们也受感说话。扫罗第三次打发人去,他们也受感说话。
22 abiit etiam ipse in Ramatha, et venit usque ad cisternam magnam, quae est in Socho, et interrogavit, et dixit: In quo loco sunt Samuel et David? Dictumque est ei: Ecce in Naioth sunt in Ramatha.
然后扫罗自己往拉玛去,到了西沽的大井,问人说:“撒母耳和大卫在哪里呢?”有人说:“在拉玛的拿约。”
23 Et abiit in Naioth in Ramatha, et factus est etiam super eum Spiritus Domini, et ambulabat ingrediens, et prophetabat usque dum veniret in Naioth in Ramatha.
他就往拉玛的拿约去。 神的灵也感动他,一面走一面说话,直到拉玛的拿约。
24 Et expoliavit etiam ipse se vestimentis suis, et prophetavit cum ceteris coram Samuele, et cecinit nudus tota die illa et nocte. Unde et exivit proverbium: Num et Saul inter prophetas?
他就脱了衣服,在撒母耳面前受感说话,一昼一夜露体躺卧。因此有句俗语说:“扫罗也列在先知中吗?”