< I Samuelis 10 >

1 Tulit autem Samuel lenticulam olei, et effudit super caput eius, et deosculatus est eum, et ait: Ecce, unxit te Dominus super hereditatem suam in principem, et liberabis populum suum de manibus inimicorum eius, qui in circuitu eius sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te Deus in principem.
Şamuelee zeytunun q'ışnan g'ab alyaat'u, Şaulne vuk'lelqa k'yı'ı, mang'us ubba hı'ı eyhen: – Rəbbee zak'le valqa q'ış qadğveva uvhu, məxür ğu İzrailyna, Cune milletna, xərna hı'ı.
2 Cum abieris hodie a me, invenies duos viros iuxta sepulchrum Rachel in finibus Beniamin, in Meridie, dicentque tibi: Inventae sunt asinae, ad quas ieras perquirendas: et intermissis pater tuus asinis, solicitus est pro vobis, et dicit: Quid faciam de filio meo?
G'iyna ğu zake curxhayle qiyğa, Benyaminaaşine cigabışee, Tselytsax eyhene şahareene Raahileyne nyuq'vnesne vasqa q'öyre insan qızaaxas. Manbışe vak'le eyhesın: «Ğu t'abala'asva hark'ıniyn əməler aveykıynbı. Yiğne dekkısse əməler yik'el hitxın, həşde yiğna haa'a girğıl: „Yizde duxayk hucooniyxan ıxha?“»
3 Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes ad Deum in Bethel, unus portans tres hoedos, et alius tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.
Mançer ğu Tavoreene mı'qəne yivusqa qales. Maa'ab vasqa xhebiyre Bet-Eleeqa Allahıs ı'bəədatıs vüqəən adamer qızaaxas. Manbışde sang'usnee xheyible mısva, mansang'usnee xheyible gıney, xhebır'esıng'usneeme sa tuluğ çaxıren ixhes.
4 Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
Manbışe vas salam huvu, q'öble gıney hevles. Ğunad alyaat'asınbı.
5 Post haec venies in collem Dei, ubi est statio Philisthinorum: et cum ingressus fueris ibi urbem, obvium habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.
Mançile qiyğa ğu əlyhəəsda Allahne Givea ehene şahareeqa, maa'ab Filiştinaaşin eskerar vuxhes. Şahareeqa ıkkəəmee, vasqa q'urbanbı allya'ane cigeençe gəən peyğambarar qızaaxas. Manbışe maa'ab arfa, dyaf, zurna, lira əlüvxəs. Coyib peyğambariyvalla haa'as.
6 Et insiliet in te Spiritus Domini, et prophetabis cum eis, et mutaberis in virum alium.
Manke Rəbbin Rı'h valqa giç'es, ğunab manbışika sacigee peyğambariyvalla haa'as. Vake maa sa mernacar insan qıxhes.
7 Quando ergo evenerint signa haec omnia tibi, fac quaecumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.
Man gırgın əlaamatbı ıxhamee, ğu ha'asın kar he'e. Allahır vaka ixhes.
8 Et descendes ante me in Galgala, (ego quippe descendam ad te) ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas: septem diebus expectabis, donec veniam ad te, et ostendam tibi quid facias.
Zale ögee Gilgaleeqa giç'e. Zınar gyoxhxhan ha'an q'urbanbıyiy medın q'urbanbı allya'asva maqa giç'es. Zı maqa qalesmee, yighılle yiğna maa'ar axve. Zı vak'le hucooyiy ha'as ıkkanva eyhesmee, vuççud hıma'a.
9 Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud, et venerunt omnia signa haec in die illa.
Şaul Şamuelisse xaaqa sak'ımee, Allahee mang'un yik' badal ha'a. Man gırgın əlaamatbıd mane yiğılycad eyxhe.
10 Veneruntque ad praedictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei: et insiluit super eum Spiritus Domini, et prophetavit in medio eorum.
Manbı Giveayeeqa qabımee, manbışisqa peyğambarar qızaaxa. Maa'ad Allahın Rı'h Şaululqa geç'e, Şauleeyib manbışika sacigee peyğambariyvalla haa'a giyğal.
11 Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quaenam res accidit filio Cis? num et Saul inter prophetas?
Mana şenkecar ats'anbışik'le, mang'vee peyğambariyvalla haa'a g'avcumee, sana-sang'uk'le eyhen: – Gişine duxayk hucooniyxan ıxha? Nya'a, Şaulur peyğambaraaşinane vor?
12 Responditque alius ad alterum, dicens: Et quis pater eius? propterea versum est in proverbium: Num et Saul inter prophetas?
Maa eyxhene insanaaşine sang'vee eyhen: – İlyaakende, manbışin dekkar sa nəxbıncab insanaare? Mankiyle axuyn vod: «Şaulukerne peyğambar ıxha?» eyhen.
13 Cessavit autem prophetare, et venit ad excelsum.
Şaulee peyğambariyvalla hav'uyle qiyğa, q'urbanbı allya'ane cigeeqa ılqeç'u.
14 Dixitque patruus Saul ad eum, et ad puerum eius: Quo abistis? Qui responderunt: Quaerere asinas: quas cum non reperissemus, venimus ad Samuelem.
Şaulne emisee, mang'ukeyiy mang'une nukarıke qiyghanan: – Nyaqaniy hapk'ın? Şaulee eyhen: – Əməler t'abal ha'asniy hapk'ın, ivdeeke g'acumee, Şamuelyne k'anyaqa hapk'ın.
15 Et dixit ei patruus suus: Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.
Şaulne emisee eyhen: – Hucoona ixhes, Şamuelee şok'le uvhuyn zas yuşan he'e.
16 Et ait Saul ad patruum suum: Indicavit nobis quia inventae essent asinae. De sermone autem regni non indicavit ei quem locutus fuerat ei Samuel.
Şaulee emisiyk'le eyhen: – Mang'vee şak'le əməler aveykiynbıva uvhu. Paççahiyvaline hək'ee Şamuelee hucoovayiy uvhuva, mang'vee emisiysne ağmişcad ha'a deş.
17 Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Maspha:
Şamuelee İzrailybı Rəbbine ögilqa, Mispeeqa sav'u,
18 et ait ad filios Israel: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ego eduxi Israel de Aegypto, et erui vos de manu Aegyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.
eyhen: – Rəbbee, İzrailyne Allahee, inva vod eyhe: «Zı İzrailybı Misirğançe qığav'u. Misirbışdeyiy menne şos xəbvalla haa'ane, əq'üba hoolene paççahaaşine xılençe Zı şu g'attivxhan hav'u.
19 Vos autem hodie proiecistis Deum vestrum, qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris: et dixistis: Nequaquam: sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras, et per familias.
Şu manimeene dağamiyvalybışike, əq'übabışike g'attivxhan hav'une Allahılqa şu g'iyna yı'q'bı sak'al ha'a. Şu Mang'uk'le „De'eş, şas paççah gixhxheva“eyhe. Həşdemee Rəbbine ögee nasılbışis, xizanbışis sik'ı ulyoozre».
20 Et applicuit Samuel omnes tribus Israel, et cecidit sors tribus Beniamin.
Şamuelee İzrailin gırgın nasılbı, sassadna ögeeqa qığı'ı çöp k'eççu. Çöp Benyaminne nasılılqa gitxhu.
21 Et applicuit tribum Beniamin et cognationes eius, et cecidit cognatio Metri, et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quaesierunt ergo eum, et non est inventus.
Qiyğad Benyaminne nasılen xizanbı sassadna ögeeqa qığı'ı çöp k'eççu. Çöp Matriyne xizanılqa gitxhu. Matriyne xizanınbışik'led sassabna ögeeqa qığeepç'eva eyhe. Manbışiker Gişna dix Şaul çöp k'eççu, g'əxə. Şaul t'abal ha'a gibğılmee, mana iveeke deş.
22 Et consuluerunt post haec Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus: Ecce absconditus est domi.
Manke manbışe Rəbbike qiyghan: – Mana inyaqa qarı dişde? Rəbbee eyhen: – Hooşe, yukbışde yı'q'nee dyugulyxha.
23 Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde: stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.
Manbı maqa g'adapxhın, Şaul ana qavaylenbı. Şaul milletne yı'q'nee ulyorzuling'a, mana gırgıng'ule sa ç'ümna axtıra ıxha.
24 Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait: Vivat rex.
Şamuelee eyhen: – Rəbbee g'əyxı'na insan, şok'le g'eceyee? Milletne yı'q'nee mang'uk akarna sacar deşda. Milletın ts'irıka eyhen: – Paççah geer qa'ana!
25 Locutus est autem Samuel ad populum legem regni, et scripsit in libro, et reposuit coram Domino: et dimisit Samuel omnem populum, singulos in domum suam.
Şamuelee milletıs paççahee vuk'lek vukkekkane ölkayn q'aanunbı yuşan ha'a. Mang'vee man q'aanunbı kitabeeqa otk'un Rəbbine ögilqa giyxhe. Mançile qiyğa Şamuelee millet cone xaybışeeqa g'ekka.
26 Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaa: et abiit cum eo pars exercitus, quorum tetigerat Deus corda.
Şaulur cune xaaqa Giveayeeqa ayk'an. Allahee məxüd ha'a, sassa igidyar Şauluqab qihna avayk'an.
27 Filii vero Belial dixerunt: Num salvare nos poterit iste? Et despexerunt eum, et non attulerunt ei munera: ille vero dissimulabat se audire.
Sassa karaı'dəəneme insanaaşe inəxüd eyhe ıxha: – İne insanee şi nəxüb g'attivxhan haa'ayee? Manbışe mana qizarır ha'a deş, mang'us paybıd ıkkekka deş. Şaulee mançis nıq' qığayhe deş.

< I Samuelis 10 >