< Petri I 4 >
1 Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis:
Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis
2 Ut iam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis
3 Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem Gentium consummandam his, qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus ebrietatibus, et illicitis idolorum cultibus.
sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus
4 In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriae confusionem, blasphemantes.
in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes
5 Qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos.
qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos
6 Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut iudicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in Spiritu.
propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu
7 Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus
8 Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes: quia charitas operit multitudinem peccatorum.
ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum
9 Hospitales invicem sine murmuratione:
hospitales invicem sine murmuratione
10 Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.
unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei
11 Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria, et imperium in saecula saeculorum: Amen. (aiōn )
si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen (aiōn )
12 Charissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat:
carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat
13 sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes.
sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes
14 Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriae, et virtutis Dei, et qui est eius Spiritus, super vos requiescit.
si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit
15 Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.
nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor
16 Si autem ut Christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine.
si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine
17 quoniam tempus est ut incipiat iudicium a domo Dei. Si autem primum a nobis: quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio?
quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio
18 Et si iustus quidem vix salvabitur, impius, et peccator ubi parebunt?
et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit
19 Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.
itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis