< I Regum 4 >

1 Erat autem rex Salomon regnans super omnem Israel:
[撒羅滿的朝臣]撒羅滿王作王統治全以色列。
2 et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdotis:
以下是他所有的官吏﹕匝多克的兒子阿匝黎雅作大司祭,
3 Elihoreph, et Ahia filii Sisa scribae: Iosaphat filius Ahilud a commentariis:
史沙的兩個兒子厄里曷勒夫和阿希雅作書記,阿希路得的兒子約沙特作御史,
4 Banaias filius Ioiadae super exercitum: Sadoc autem, et Abiathar sacerdotes.
約雅達的兒子貝納雅統率軍隊,【匝多克和厄貝雅塔爾為司祭,】
5 Azarias filius Nathan super eos qui assistebant regi: Zabud filius Nathan sacerdos, amicus regis:
納堂的兒子阿匝黎雅為太守之長,納堂的兒子匝步得為君王的朋友,
6 et Ahisar praepositus domus: et Adoniram filius Abda super tributa.
阿希沙爾為家宰,阿貝達的兒子阿多尼蘭管理苦役。十二太守
7 Habebat autem Salomon duodecim praefectos super omnem Israel, qui praebebant annonam regi et domui eius: per singulos enim menses in anno, singuli necessaria ministrabant.
撒羅滿另立了十二太守管理全以色列,供應君王和王室的食糧;一年之中每人供應一個月。
8 Et haec nomina eorum: Benhur, in monte Ephraim.
他們的名字如下﹕胡爾的兒子.....管理厄弗辣因山地;
9 Bendecar, in Macces, et in Salebim, et in Bethsames, et in Elon, et in Bethanan.
德刻爾的兒子...管理瑪卡茲、沙耳賓、貝特舍默士、阿雅隆及貝特哈南;
10 Bethhesed in Aruboth: ipsius erat Socho, et omnis terra Epher.
赫達布的兒子...管理阿魯波特、索苛及赫斐爾全地;
11 Benabinadab, cuius omnis Nephath Dor, Tapheth filiam Salomonis habebat uxorem.
阿彼納達布的兒子...管理多爾全境,他娶了撒落滿的女兒塔法特為妻;
12 Bana filius Ahilud regebat Thanac et Mageddo, et universam Bethsan, quae est iuxta Sarthana subter Iezrael, a Bethsan usque Abelmehula e regione Iecmaan.
阿希路得的兒子巴阿納,管理塔納客、默基多直到約刻默罕外,以及位於依次勒耳下邊的全貝特商,曾貝特商直到靠近匝爾堂的阿貝耳默曷拉;
13 Bengaber in Ramoth Galaad: habebat Avothiair filii Manasse in Galaad, ipse praeerat in omni regione Argob, quae est in Basan, sexaginta civitatibus magnis atque muratis, quae habebant seras aereas.
革貝爾的兒子...管理辣摩特基肋阿得,和在基肋阿得地的默納協的兒子雅依爾的鄉村;在巴商阿爾哥布地,所有的六十座設有城牆和銅閂的大城市,也歸他管理;
14 Ahinadab filius Addo praeerat in Manaim.
依多的兒子阿希納達布管理瑪哈納殷;
15 Achimaas in Nephthali: sed et ipse habebat Basemath filiam Salomonis in coniugio.
阿希瑪茲管理納斐塔里,他也娶了撒羅滿的女兒巴色瑪特為妻;
16 Baana filius Husi, in Aser, et in Baloth.
胡瑟的兒子巴阿納管理阿協爾和則步隆;
17 Iosaphat filius Pharue, in Issachar.
帕魯亞的兒童約沙特管理依撒加爾;
18 Semei filius Ela, in Beniamin.
厄拉的兒子史米管理本雅明;
19 Gaber filius Uri, in terra Galaad, in terra Sehon regis Amorrhaei et Og regis Basan, super omnia quae erant in illa terra.
烏黎的兒子革貝爾管理加得,即昔日屬阿摩黎王息紅和巴商王敖格的地區。猶大地區另派太守管理。
20 Iuda et Israel innumerabiles, sicut arena maris in multitudine: comedentes, et bibentes, atque laetantes.
當時猶大和以色列人數,像海邊的沙粒那麼多;他們有吃有喝,非常快樂。
21 Salomon autem erat in ditione sua, habens omnia regna secum a flumine terrae Philisthiim usque ad terminum Aegypti: offerentium sibi munera, et servientium ei cunctis diebus vitae eius.
[撒羅滿的富貴]由大河直至培肋舍特人地和埃及邊界諸王國,都在撒羅滿統治下;撒羅滿一生歲月中,這些王國都向他進貢,表示臣服。
22 Erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta cori similae, et sexaginta cori farinae,
撒羅滿每月所用的食品﹕細麵十「苛爾,」粗麵六十「苛爾;」
23 decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium.
肥牛十隻,牧放的牛二十隻,羊一百隻;此外還有鹿、羚羊、麃子和肥禽。
24 Ipse enim obtinebat omnem regionem, quae erat trans flumen, quasi a Thaphsa usque ad Gazan, et cunctos reges illarum regionum: et habebat pacem ex omni parte in circuitu.
因為他統治大河西岸全境,從提斐撒到迦薩,大河西岸諸王都屬他權下,於是四鄰邊境都相安無事。
25 Habitabatque Iuda, et Israel absque timore ullo, unusquisque sub vite sua, et sub ficu sua, a Dan usque Bersabee cunctis diebus Salomonis.
撒羅滿一生歲月中,從丹到貝爾舍巴的猶大和以色列人,都各安居在自己的葡萄樹和無花果樹下。
26 Et habebat Salomon quadraginta millia praesepia equorum currulium, et duodecim millia equestrium.
撒羅滿有四千廄套車的馬,並有一萬二千匹坐騎。
27 Nutriebantque eos supradicti regis praefecti: sed et necessaria mensae regis Salomonis cum ingenti cura praebebant in tempore suo.
那些太守每人各按自己的月份,供應撒羅滿王和所有赴撒羅滿王宴席的人,而一無所缺。
28 Hordeum quoque, et paleas equorum, et iumentorum deferebant in locum ubi erat rex, iuxta constitutum sibi.
每人各按所受的命令,將飼養戰馬及駿馬的大麥和草料,送到所指定的地方。撒羅滿的智慧
29 Dedit quoque Deus sapientiam Salomoni et prudentiam multam nimis, et latitudinem cordis quasi arenam, quae est in littore maris.
天主賜給了撒羅滿絕大的智慧和聰明,心胸寬大,有如海邊的沙灘。
30 Et praecedebat sapientia Salomonis sapientiam omnium Orientalium et Aegyptiorum,
撒羅滿的智慧超過所有東方人和埃及人的一切智慧。
31 et erat sapientior cunctis hominibus: sapientior Ethan Ezrahitae, et Heman, et Chalcol, et Dorda filiis Mahol: et erat nominatus in universis gentibus per circuitum.
他比所有的人更有智慧﹕比則辣黑人厄堂,比瑪曷耳的兒子赫曼、加耳苛耳和達爾達都更有智慧﹔他的聲譽傳遍周圍列國。
32 Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina eius quinque millia.
他說過三千句箴言,作的詩歌有一千五百首。
33 Et disputavit super lignis a cedro, quae est in Libano, usque ad hyssopum, quae egreditur de pariete: et disseruit de iumentis, et volucribus, et reptilibus, et piscibus.
他講論過草木,從黎巴嫩山上長的香柏,到牆上寄生的牛膝草﹔也講論過走獸和飛禽,爬蟲和魚類。
34 Et veniebant de cunctis populis ad audiendam sapientiam Salomonis, et ab universis regibus terrae, qui audiebant sapientiam eius.
為此,萬民和各國的君王,凡聽說撒羅滿智慧的,都來聽他的智慧。準備建築聖殿

< I Regum 4 >