< Corinthios I 15 >
1 Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis,
2 per quod et salvamini: qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis.
3 Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas:
4 et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas:
5 et quia visus est Cephae, et post hoc undecim:
6 Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt:
7 Deinde visus est Iacobo, deinde Apostolis omnibus:
8 Novissime autem omnium tamquam abortivo, visus est et mihi.
9 Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei.
10 Gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum:
11 Sive enim ego, sive illi: sic praedicavimus, et sic credidistis.
12 Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?
13 Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit.
14 Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra:
15 invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt.
16 Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra, adhuc enim estis in peccatis vestris.
18 Ergo et qui dormierunt in Christo, perierunt.
19 Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus.
20 Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium,
21 quoniam quidem per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum.
22 Et sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur.
23 Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus: deinde ii, qui sunt Christi, qui in adventu eius crediderunt.
24 Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem.
25 Oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius.
26 Novissime autem inimica destruetur mors: Omnia enim subiecit pedibus eius. Cum autem haec dicat:
27 Omnia subiecta sunt ei, sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia.
28 Cum autem subiecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subiectus erit ei, qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus.
29 Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis?
30 ut quid et nos periclitamur omni hora?
31 Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro.
32 Si (secundum hominem) ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? manducemus, et bibamus, cras enim moriemur.
33 Nolite seduci: Corrumpunt mores bonos colloquia mala.
34 Evigilate iusti, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor.
35 Sed dicet aliquis: Quomodo resurgunt mortui? qualive corpore venient?
36 Insipiens, tu quod seminas non vivificatur, nisi prius moriatur.
37 Et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicuius ceterorum.
38 Deus autem dat illi corpus sicut vult: ut unicuique seminum proprium corpus.
39 Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium.
40 Et corpora caelestia, et corpora terrestria: sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium:
41 Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate:
42 sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione.
43 Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: Seminatur in infirmitate, surget in virtute:
44 Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est:
45 Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
46 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale: deinde quod spiritale.
47 Primus homo de terra, terrenus: secundus homo de caelo, caelestis.
48 Qualis terrenus, tales et terreni: et qualis caelestis, tales et caelestes.
49 Igitur, sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem caelestis.
50 Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit.
51 Ecce mysterium vobis dico: Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur.
52 In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur.
53 Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem.
54 Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria.
55 Ubi est mors victoria tua? ubi est mors stimulus tuus? (Hadēs )
56 Stimulus autem mortis peccatum est: virtus vero peccati lex.
57 Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum.
58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.